De infinita perfectione Dei opus metaphysicum adversus plures recentium plurium philosophorum, praecipue christianae religionis hostium, errores ab Aloysio Brenna conscriptum ..

발행: 1774년

분량: 262페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Facit hue illud, quod Scholasti ei post Divum

Thomam gravissime docuerunt Modus operau

di , ajebant illi, sequitur modum essendi se Et id

quidem vel experientia, vel ratione facile comprobatur ; tum quod omnia, quae sunt, quo melius operantur , aut certe quo melius operari possunt, eo meliore natura sunt; ut Angelus melior quam Homo; Homo autem, quam bruta quaevis animantia; haec autem et plantis et lapidibus natura praestant e tum quod natura sit,

ut, quod sibi proprium est, operetur, atque agat. Nisi enim ideo sit, inutilis in rerum univertitate est; atque hinc nulla ejus ratio sufficiens invenitur , ex quo sequitur, ut nullo modo possit existere . Atqui, si natura est, ut agat, quo melius est quidquid agere possit, eo melior et ipsa sit, omnino necesse est. Quid autem melius agere potest natura qua vis , quam si infinitae sapientiae munere, ac delectatione fruatur Nam, in quo infinita sapientia est, et infinita felicitas est, ut omnes intelligunt, qui animi gaudia corporis voluptatibus anteponunt . Quamobrem ex hoc etiam capite fatendum est, cujus infinita sapientia sit, ejusdem et infinitam esse naturam ; et cum creata natura esse infinita nequeat, hinc ne sapientiam quidem hujus infinitam esse eolligitur. Nulla igitur, ut initio dicebamus, creata mens Dei optimi Maximi Naturam, ii qua infinita Bona sunt, persecta scientia compta hendet .

212쪽

Facit hue etiam ratio techissimis verbis ab Hugone Grotio proposita si) is Di enim , inquir, id inferioris cujusque proprium. ux qnae se superiora , atque excellenitora sunt, capere nou possit. besiae quidem, quid bomo sis, captu ut ; mu loque minus fiunt, ratione homines respublicas insituant, regant, Urorum cursus meriantur , mare navigent. Haec enim omnia ipsarum captum superant. Atque ex hoe ipso Homo , quippe supra besias nobilitate naturae consiturus, non a sese, inferre debet, H, a

superior bestis es consiturus, non minus sese esse superius, quam ipse bis bestis ; ideoque esse

aliquam naturam , quae, utpote excellentior, sui captus modum excedat is Haec autem ratio, ut facile rure vides, non solum in homines, at in creatas etiam quaslibet intelligentias optime quadrat . Hae rationes autem omnes efficiunt, nonia

modo naturae lumine, sed et illo, quod gloriae Theologi vocant, non posse Deum ipsum creata scientia comprehendi. Nam et mens quaelibet, et lumen ipsum gloriae, ut sumantur simul, aliquid profecto sunt, quod a summa divinae Naturae perfectione infinito distat intervallo . Ex iis igitur etiam simul sumptis infinita sapientia non potest existere. Itaque huc omnia faciunt, quao modo dicebamus.

213쪽

2o a

CAPUT XXI.

suomodo snt intelligendae quaedam de hos A tributo Dei loquendi rationes, quibus impii abutuntur , breviter eo utra Bolium Uenditur , ac praeterea Bulangeri, nec non Mirabodii

temerItas coercetur.

EX iis, quae dicta sunt hactenus, multa col

ligi licet , quae magno nobis usui contra recentiorum Incredulorum furorem atque proter-

viam sutura lint. Ac primo quidem illud perfacile intelligimus ; quod aliqua jam ex parte supra explicatum eli; quid sibi Christiani Seriptores illi velint, qui nihil sere nos polIe docent de nobilissima illa Natura sine magno errandi periculo pronunciare. Quibus ea finitima sunt, tertio quoque verbo a quibusdam sanctis Patribus, ac Theologis adhibira: ignorantiam in his rebus citius profitendam elIe quam scientiam ; verius , quid non sit Deus, quam quid sit, explicari ;omnia de Deo asse mari quodammodo, et negari posse; atque alia similia. Fusius de iis Petavius, Lessius si) , aliique Theologi disputant . Quos prosecto si Baylius consuluisset, numquam aut vera elle, aut vera salintem a lectoribus habitum iri, ea perabsurda , et perridicula, quae scribit in Articulo de Simonide

214쪽

de, animum induxisset . Similia enim. iis, quae diximus , perinde accipi voluit, ac si poeta Simonidi faverent, prorsus omnem, ut ille putat, in quaestione de Natura divina, veritatem ex ani,

mo desperanti . . .

. Nobis autem hoc loco illud tenere sussciati haec omnia non id significare, ut nihil de Deo, quod proprie dicatur, ac vere, homines afferre possint. Nam Christianis universis fatentibus, imo

vel maxime volentibus, et vere Deus est, et Sapiens est, et Omnipotens, . et Misericors , et Justus est, et omni vera Bonitate ., ac Persectione beatiis mus . Id nisi fateamur, quid est, quod tan Iopere Atheos reprehendamus, aut impios homines , atque nefarios , quod ista nolint agnoscere , habendos esse arbitremur pSed neque ea ratione Deus est , neque ea ratione Sapiens est, aut Misericors , aut omnipotens, qua cogitant eum esse homines, aut cogitare possunt. Sunt ista quidem propria Deo,

at non . ea ratione sunt propria , quam creatae mentes alle quantur. Nam si notionem aut Sapientiae , aut omnipotentiae animo efformes, nescio

quid omnino finitum. ut diximus , necessario cogitabis . Non igitur id, quod cogitas. , in Deo est, nisi quatenus rem esse cogitas, et rationem, qua sit , sese obtrudentem , ut ita dicam , et

obrepentem animo arces ac rem ves . Hinc supra notiones omnes humanae memtis esse. Deus dicitur ab eo Scriptore, qui Dio- Cca nytius

215쪽

nylius Areopagites habebatur in se holis I Hinc et idem non elle, at supra id esse, quod esse discimus , et supra Sapientiam , et supra Bonitatem, et supra Virtutem , quin et. supra Dei . tatem ipsam esse, non dubitat affirmare si . Hinc etiam illa Boetii is Deum non esse vere substantiam, sed ultra substanti am is quae duriusculata certe videri possunt sa). Hinc illa Joannis Danaas ceni, optimi scilicet Scholasticae Theologiae parentis , acutissimique Scriptoris is Cocvenientrus esse ita de Deo praedicare aliquid , ur et om nia detrabantur: quippe nihil es eorum, quae

Iunt; non uν nihil sit; sed ut sit supra omnia , quae Dur; imo vero supra ipsum esse is 3).

Nempe nihil nostris obversatur animis, cum de Deo cogitamus, aut loquimur , quod ipsam Dei Naturam, aut ullum Dei Attributum, quatenus distinctum a caeteris intelligi potest, satis helae . exprimat , aut exhibeat . Itaque de Deo praeclare cogitare videmur, si nihil ex iis , quae nos intelligimus, Deum esse satemur, sed aliquid infinite nobilius, atque praestantius. Si paucis omnia complecti volumus , nihil illustrius in hanc rem, aut luculentius afferri videtur, quam quod Joannes Cyparissiotus apud Pe

216쪽

tavium gravissime statuit is Quod o matio, in , quit, a mavit de Deo ) hoc ipsum negatio non negavit . . Quin imo Hur a matio non povir , quid si Deus; se neque negatio tollit , quid

i Deus . Muod enim non ponit, quomodo to lat y Denique aeque non assequitur substantiam Dei tum a matio, tum negatio. Hoc solum diffferunt , quod propius accedit ad veritatem, qui dicit non es boo, quod vos exsimamus is . Neque enim haec omnia ita intelligendia sunt , ut quibusdam recentioribus placuit , qui

cum omnia summa Deo tribuere vellent, vereor, ne ex animis hominum iplius Dei evellere notitiam, et omnem cultus, omnem ossicii delectum de medio reino vere voluiste videantur . Eorum

sententiam deIcribit Hookius Abunt ejus Attributa ese toto genere disjuncta ab illis perinfectionibus, quarum formam habemus in animis, et nos non debere illas attribuere Deo , sensu uvivoco , sed sensu tantum analogico ; id est, debere vos cogiιare ,. tu Deo esse aliquid supra nostrum intellectum, quod respondeat aliqua ratione sis nosris perfectionibus , quam υIs cum illis non habeat veram Amilitudinem etiam generisam is si)

Multa deinde vir acutus contra eam sententiam tum ab auctoritate divinae Scripturae, tumae theologica ratione disputat: quibus omissis vel

217쪽

2o 6 unico eamdem a nobis argumento labe saetari, atque adeo prorsus everti posse confidimus. Nam et Sapientia, et Sanctitas, et caetera hujusmodi per se omnia Bona sunt , neque ratio ulla esse vel fingi potest, quamobrem in omni natura ne

cessario quibusdam admixta Malis dicenda sint . Quid enim Sapientiae , quid Virturi , quid caeteris Attributis cum Boni alicujus privatione eommune est Θ Εa potius quidquid Bonum est perficiunt,

et mala plurima ex animis auserunt , aut prohibent, ut ita dicam, arque esse non sinunt. Qua, re non est, cur aliquando sine Malis ullis non possint existere. Vere igitur ea omnia secundum Propriam naturam sunt in Deo ; in quo Bona .scilicet omnia sunt nullis turbata Malis; ac multo Verius profecto sunt, quam in creatis quibusque rebus. In iis enim nihil esset hujusmodi , niti ab immenso illo Bonorum omnium fonte , seu potius pelago derivatum. Ex quo intelligitur , cum etiam in creatis mentibus Sapientia sit sidem de caeteris Attributis non toto genere humanam a divina disterre, sed hanc infinitam, hanc omnibus suis partibus, ut ita dicam, expletam ; illam vero et debilem , et exiguam, et mancam , et multis vitiis laborantem esse dicendam. Recentiorum igitur, de quibus diximus, explosa sententia, nihil aliud restat, quam ut cae tera, quae pro explicandis Christianis Auctoribus , a Baylio perperam intellectis , attulimus,

218쪽

iis, quae de Incomprehensibili Dei Natura din. Puta Vimus , quam praeclare sint consequentia , demonstremus. Prosecto quae rationes essiciunt, Deum humana scientia non posse comprehendi, ea Omnia etiam haud obscurius efficiunt. Non enim, . si ea natura simplex , et eadem infinita est , et infinitis praedita Bonis , et ab omni materiae concretione libera , modum aut ratio- . nem. , qua ista sint, leviter ea mens attingit, qaae c.rporea tantum , et exiguis circumscripta sinibus intuetur . Nam et modus ille , et illa ratio est infinite perfecta; seu potius infinita ipsa Persectio est. Infinita vero persectio non potest mentis humanae acie unquam satis aestimari. Praeterea, quemadmodum reliqua, sic et ipsas

rerum Omnium rationes, aut modos, eX creatis tantum

modo rebus, ut declaraVimus, rerumque rationibus intelligimus. At ratio quaevis creatae rei, cum necessario finita sit, a rationibus aliis aliarum rerum necessario dissert. Neque enim ratio, qua Iustitia est in Homine, eadem ac ratio est , qu Homini eidem aut Sapientia , aur Potentia est. Cujusvis igitur creatae rei quaevis ratio a ratione cujusvis Attributi divini tota diversa est. Una enim in Deo ratio , ratio omnium est , et , quae Sapientiae, eadem Justitiae est, eadem Omnipotentiae , eadem immensitatis . Qua ratione . Deus est, eadem vult, eadem intelligit, eadem potest . Multa nos in ea Natura distinguimus , et attributa innumerabilia, et modos attributorum, et

219쪽

a otet rationes animo volvimus. Quid proprium Sapientiae sit, quid Sanctitatis , aut Clementiae definimus. Et Justitiae, et Alisericordiae, et San- Etitati sua quaedam coniti ruere videmur quasi pensa, vel munera. At nihil tale in ea natura est, mihil, inquam, ex partibus variis , aut distinctis

existit, nihil quod avelli possit a reliquis , nihil

quod unum ita sit, ut revera non aliud sit ad nobilissimae illius Naturae Persectionem ullo modo faciens. Unicus ille Actus est , ut Theologi loquuntur, qui sublimissima illa ratione, de qua sermonem instituimus , potest omnia , quae pol est , vult omnia, quae vult, cognoscit omnia, quae . cognoscit; ut nihil natura simplicius, nihil virtute potentius, nihil bonitate perfectius, cum tamen et natura , et Virtus, et honitas ipse suasit , debeat, aut possit , nisi per suminam injuriam, existimare. Quis jam no bilissimam eam rationem satis explicari, quis vel rudem ejus notionem essingere, nedum complecti totam animo, se posse considat pHaec omnia Christiani Doctores bene multi cum docere vellent, et ea, quae attulimus , et alia plurima rhetorice dixerunt , quae tam male Baylius interpretatur.

Illi autem Athei, praecipue Bulangerus , et Mirabodius si) , qui, non esse Deum , ex iis ,

quae

o Boulaver saepe .. chri an. Dενοι m. VII. p. N . Mirab. is de la Nat. D. iI. p. sv. et alibi: sed eo quidem loco contra se videtur testimonium dicere . vel terte non levem invidiam suae creare sententiae.

clamat, ut mihi quidem Mers videatur B es evident qaM toum

220쪽

quae diximus, consequi dixerunt, vix confutatione digni videri possunt . Ea stultitia eo principio nititur, quod alio loco labefactavimus; nihil

esse credendum, de quo clara saris, et evidens notio nostris mentibus esse nequeat . Dei porro notionem ita claram, nobis fatentibus, numquam efformaturi sumus. Hinc nihil de Deo esse credendum , ac ne ipsum quidem existere Deum , stultissimi homines jactant. Satis ad haec, nisi fallor, eo, quem innuimus,

loco responsum est. Divinam enim Persectionem non ideo esse negandam, quod non satis percipiatur a nobis se luculenter ostendtinus . in amo h-

rem duo hic meminisse sussciat , de quibus ne leviter quidem liceat homini non prorsus insano

dubitare. Alterum est, clara notione nobis evidens fieri, tum quod existat Deus, tum quod et Bonus, et Sapiens idem sit, et omnipotens, et Justus, et, ut paucis omnia complectar, infinita Perfectione naturae . Alterum est, clara item notione demonstrari , non posse homines eam rationem assequi, persectissimam videlicet, ac nobili stimam, qua Deus habeat omnia, quaecumque habet . Hinc si , vel

Atheis ipsis concedentibus, . de rebus clara notione perceptis dubitare nefas habendum est ;quin Deus et infinite Persectus sit, et idem inis comprehensibilis omnino sit, ea ratione, qua diximus, nullo unquam modo, si sapimus, dubitaturi sumus. D d CA-

SEARCH

MENU NAVIGATION