C. Velleii Paterculi Quae supersunt Nic. Heinsius Dan. f. recensuit et Castigatt. libellum addidit

발행: 1678년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

IlIsTORIAE ROMANAE, LIB. II.

rariis, natus equestri loco, hirtus atque honidus, vitaque sanctus, quantum bello Optimus, tantum pace pessimus, immodicus gloriae, insatiabilis, impotens, semperque inquietus hic perpublicanos, aliosque in Africa negotiantes, criminatus etelli lentitudinem , trahentis jam in tertium annum bellum, laturalem nobilitatis sit perbiam , morandique in imperiis cupiditatem

effecit, ut cum commeatu petito, Romam venis et Cos crearetur, bellique paene patrati a Metello , qui bis Jugurtham acie fuderat, summa committeretur sibi. Metelli tamenin triumphus fuit clarisimus meritum virtutique cognomen Numidici inditum. Ut paullo ante Domitiae familiae, ita Caeciliae notanda claritudo est quippe intra X si ferme annos hujus temporis Coss.suere Metelli, aut centbres, aut triumpharunt amplius XII. ut appareat, quemadmodum urbium imperiorumque, ita gentium nunc orere fortunam, nunc senesceres, nunc interire. A P. XII. At C. Marius L. Sullam, seri tunc, ut praecaventibus fatis , copulatum sibi quaestorem liabuit, de per eum missum ad regem Bocchum Iugurtha rege, abhinc annos ferme CXXXI IX, potitus est designatusque iterum Cos in urbem reversus, secundi consulatus initio Calend. Ian. cum in triumpho duxit. Estusa, ut praediximus immanis vis Germanarum gentiu in quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, cum Caepionen Manliumque Coss., ante Carbonem Silanum

que fudissent fuga sentque in Galliis,in exuissent exercitu Scaurumque Aurelium Cos de alios celaberri in nominis viros trucidassent, populus R. non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem , quam Marium , est ratus. Tum multiplicati consulatus ejus Tertius in apparatu belli consumtus quo anno Cn. Domitius Trib.

62쪽

I tib pleb legem tulit, ut sacerdotes, quos antea conlegae iussiciebant, populus crearct. Quarto trans Alpes circa quas egitas cum Teutonis

conflixit amplius L hostium priore ac postero die ab eo trucidatis gensque excisa Teutonum. Quinto, citra Alpes in campis, quibus nomen

erat Raudiis, ipse cos. procos. Q. Lutatius Catulus fortunatissimo decertavere proelio caesa aut capta amplius Ahontinum. Hac victoria videtur meruisse Marius, ne ejus nati remp. poeniteret, ac bona malis repens asse Sextus consulatus velui praemium ei meritorum datus. Non tamen

hujus consulatus fraudetur gloria quo Servilii Glauciae, Saturninique Apuleii furorem , continuatis honoribus rem p. lacerantium, gladiis quoque caede comitia discutientium, cos armis compescuit hominesque exitiabiles in Hosti-Ita curia morte multavit.

A P. XIII. Deinde interjectis paucis annis, tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus, sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque , quam fortuna , usus. qui cum natu priscum restituere cuperet decus, judicia ab equitibus ad eum transferre ordinem quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus , cum in multos clarisii mos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non saeculi sui, sed omnis aevi optimum interrogatum lege repetundarum, maximo cum gemitu civitatis , damnaverant in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur, senatum habuit adversarium : non intelligentem , si qua de plebis commodis ab eo agerentur, veluti inescanda illiciendaeque multitudinis causa fieri, ut minoribus perceptis majora permitteret Denique ea fortuna Drusi fuit, ut malefacta collegarum , quam

ejus optime ab ipso cogitata , senatus probaret

63쪽

magis honorem , qui ab eo deferebatur, sperneret inj uias, quae ab aliis intendebantur, quo animo reciperet; hujus sumana gloriae invideret illorum modicam ferret. C 3. XIV. Tum conversus Drusi animus, quando bene coepta male cedebant, ad dandam civitatem Italiae quod cum moliens revertis et e foro , immensa illari incondita , quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine, in attio domus suae cultello percustis, qui adfixus lateri ejus relictus est, intra paucas horas decet it Sed cum ultimum redderet spiritum , intuens circumstantium moerentiumque frequentiam , effucat vocem convenientisiimam conficientiae suae: Ecquando, inquit, propinqui amicique , similem mei civem habebit resp. Hunc finem claris simus juvenis vitae habuit cujus morum minime

omittatur argumentum. Cum aedificaret domum

in Palatio in eo loco, ubi est , qua quondam Ciceronis, mox Cenibrini fuit, nunc Statilii Sisennae est promitteretque ei architectus , ita se eam aedificaturum, ut libera a conspectu, immunis ab omnibus arbitris esset , neque quisquam in eam desipicere posset: Tu vero, inquit, siquid in te artis est, ita compone domum meam , ut, quidquid agam , ab omnibus perspici possit. P. F. In legibus Gracchi inter pernicio- stiliana numeraverim , quod Stra Italiam colonias posivit id majores cum viderent tanto potentiorem Tyro Carthaginem , Massiliam Phocaea, Syracus a Corintho, Cyzicum ac Bysiantium Mileto, genitali solo diligenter vitaverant, ut cives Romanos ad censendum ex provinciis in Italiam revocaverint. Prima autem Atra Italiam colonia Carthago condita est. Mors Drusi jam pri-

dem tumescens bellum excitavit Italicum quip- p L. Calare, P. Rutilio Coss. abhinc annos CX

64쪽

universa Italia, cum id malum ab Asculanis ortum esset, quippe Servium praetorem, Fonteium que legatum occiderant ac deinde a Marsis exceptum, in omnes penetrasset regiones , arma adversus Romanos cepit quorum ut fortuna atrox, ita caussia fuit ustissima petebant enim eam civitatem , cujus imperium armis tuebantur per omnes annos atque omnia bella, duplici numero se militum equitumque fungi, neque in ejus civitatis jus recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium , per quod homines ejusdemicrentis: sanguinis, ut externos alienosque, fastidire posset. Id bellum amplius ccc juventutis Italicae abstulit Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompejus, Cn. Pompei Magni pater , C. Marius, de quo praedixi

mus , L. Sulla , anno ante praetura functus, Q.

Metellus Numidici filius, qui meritum cognomen ii consecutus erat quippe expulsum civitate a L. Saturnino trib. pleb quod solus in leges

ejus jurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu reip. restituit patrem. Nec trium

phis honoribusque , quam aut caussa exilii aut

exilio aut reditu clarior fuit Numidicus. A P. X VI. Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces, Silo Poppaedius , Herius Asinius, Insteius Cato, C. Pontidius, Telesimus Pontius, Marius Egnatius, Paetus Mutilus. Neque ego verecundia domestici sanguinis gloria quidquam, dum verum refer, subtraham , quippe multum Minatii agit, atavi mei, Asculanensis, tribuendum est memoriae qui nepos Deci Magii, Caria Panorum Plincipis, celeberrimi fidelissimi iii, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio cape- ci Pompejos cum L. Sulla oppugnaret, Osam que

65쪽

Hrs TORII ROMAN T. La n. II. et qtae occuparet cujus de virtutibus cuin alii, tum an axime dilucideque Q. Hortensius in Annalibus suis retulit cujus pietati plenam populus R. gratiam retuli ; ipsum viritim civitate donando duos filios ejus creando praetores , cum seni adhuc crearentur. Tam varia atque atroci ortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius ab hostibus occiderentur, exercitus P. R. multis in locis funderentur , utque ad saga iretur, diu que in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant, quod appellarent Italicum. Paullatim deinde recipiendo in civitatem , qui arma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt Pompeio Sullaque de Mario tuentem procumbentemque Rem p. restituenti-

C A p. XVII. Finito ex maxima parte, nisi qua Nolani belli manebant reliquiae, Italico bel

lo quo quidem Romani victis adflictisque pii

exarmati quam integris universis civitatem darena aluerunt consulatum inierunt in Pompejus δρL. Cornelius Sulla vir qui neque ad finem victorii satis audari, neque post victoriam abunde vituperari potest hic natus familia nobili, seg-tus a Cornelio Rufino , qui bello Pyrrhi inter celaberrimos fuerat duces, cum familiae ejus clari-vido intermissa esset, diu ita se gestit, ut nullam retendi consulatum cogitationem habere videretur deinde post praeturam inlustratus bello Italico, Mante in Gallia legatione sub Mario, qua eminentissimos duces hostium fuderat, ex suc- cessu animum sumsit. petensque consulatum, paene omnium civium sumagiis nactus est sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno

adsecutus est. CAP. XVIII. Per ea tempora Mithridates a Pon-

66쪽

Ponticus rex, vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando sortiana, semper animo maXimu S, consiliis dux, miles manu odio in Romanos Hannibal occupata Asia , necatisque in ea omnibus civibus R. quos quidem eadem die atque hora Iedditis civitatibus litteris, ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi ui erat quo tempore neque fortitudine adversus Mithridatem , neque fide in Romianos quisquam Rhodiis par fuit. horum idem Mitylenaeorum perfidia inluminavit: qui a Aquillium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt quibus libertas , in unius Theo- Phanis gratiam , postea a Pompejo restituta est

cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia is egressus urbe, cum circa Nolam moraretur quippe ea uil,spertinacissime arina retinebat, Xercituque Romano obsidebatur, velut poeniteret ejus fidei, quam omnium sanctifimam bello praestiterat Punico P. Sulpicius, trib. plei, disertus , acer, Opibus, gratia , amicitiis, vigore ingenii atque a

Irimi celebe. Iimus cum antea rectis ima voluntate apud populum maximam quaesisset dignitatem , quasi pigeret eum virtutum suarum δε bene consulta ei male cederent, subito pravus cpraeceps, C. Mario , post L xx annum omnia imperiain omnes provincias concupiscenti addixit, legemque ad populum tulit, qua Sullae imperium abrogaretur , C. Mario bellum decerneretur Mithridaticum aliasque leges perniciosas exitiabiles , neque tolerandas liberae civitati , tulit. quin etiam inrompeii cos. filium , eundemque Sullae generum , per emisarios factionis suae inter secit.

CAP. XIX. Tum Suda contracto exercitu ad urbem rediit, eamque armis Occupavit, O au -

67쪽

Hrs TORIA ROMANAE, Et B. II. Ictores novarum pestimarumque rerum , inter

quos Mariuria cum filio e P. Sulpicio , ut be exturbavit , ac lege lata exules fecit. Sulpicium etiam adlecuti equites, in Laurentinis paludibus jugulaveres caputque ejus erectum Molientatum

pro Rostris , velut omen imminentis prolcriptionis iniit Alarius post sextum consulatum annoque , laridus ac limo obrutus , oculis tantummodo ac naribus eminentibus , X tractus arundinet, circa paludem Maricae , in quam se, fugiens consectantes Sudae equites , abdiderat, injecto in collum loro in carcerem Minturnensium justi duumvirali perductus est ad quem interficiendum mistiis cum gladio servus publicus

natione Germanus , qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium,

magno julatu expromenti indignationem casus tanti viri, abjecto gladio profugit e arcere. Tum cives, ab hoste, misereri paullo ante principis

viri, docti, instructum eum viatico conlataque veste, in navem imposuerunt at ille, adsecutus circa nariam filium , cursum in Africam direxit inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit cum Marius, aspiciens Carthaginem , illa intuens Marium , alter alteri pollient este solatio. A P. XX. Hoc primum anno , sanguine cos. Romani, militis imbutae manus sunt quippe Pompejus collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompe-j proconsulis, seditione, sed quam duae creaverat, interfectus est. Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior itaque, cum ita civitas Italiae data esiet, ut in ocio tribus contribuerentur novi cives ne potentia eorum e multitudo veterum

civium dignitatem frangeret, picisque posent recepti in beneficium , quam auctores beneficii; Cinna, in omnibus tribubus eos se distributu-

68쪽

32 ELLEII PATER CULIrum, pollicitus est quo nomine ingentem totius Italiae nequentiam in urbem acciverat e qua pulsus collegae optimatiumque viribus, cum in

Campaniam tenderet, exauctoritate senatusconsulatus ei abrogatus est, suffectusque in ejus locum L. Cornelius eruta flamen Dialis. Haec injuria homine, quam exemplo dignior fuit. Tuni Cinna, corruptis primo centurionibus ac tribu nis, mox etiam spe largitionis, militibus, ab eo exercitu , qui circa Nolam erat, receptus est is cum universus in verba ejus jurasset, retinens insignia consulatus , patriae bellum intulit, fretus

ingenti numero novorum civium , e quorum de Iectu ccc amplius cohortes conscripserat, ac triginta legionum instar impleverat Opus erat par tibias, auctoritates, gratia cujus augendae, C. Maxium cum filio de exilio revocavit, quique cum iis pulsi erant. A P. X X I. Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius Magni pater clijus praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut praescripsimus , usa erat resp. quique Asculum ceperat, circa quam urbem , cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi solent, v civium Romanorum , amplius P Italicorum una die conflixerant frustratus spe continuandi consulatus , ita se dubium mediumque partibus praestitit, ut omnia ex proprio usu ageret, temporibusque insidiari videretur, auc atque illuc , unde spes major affulsisset potentiae, se e Xercitumque deflecteret sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit. Cujus commissi patratique sub ipsis moenibus oculisque urbis Romani, pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis , vix verbis e Xprimi potest. Post hoc , cum utrumque eXercitum velut parum bello exhaustum , laceraret pestilentia

69쪽

H B. LI. Atia, Cn. Pompeius decessit cujus interitiis voluptas, amistarunt aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est populusque R., quam vivo iracundiam debuerat , in corpus mortui contulit Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus ejus nominis , ante annos fere CLX Ii Pompejus cum Cn. Servilio consul fuit Cinna marius , haud incruentis utrimque certaminibus editis , urbem occupaverunt sed prior ingressus Cinna, de recipiendo Mario legem tulit. CA P. XXII MOX C. Marius, pestifero civibus suis rediti intravit moenia nihil illa victoria fuisset crudelius, nisi mox Sullana siet secuta. neque licentia in mediocres saevitum, sed e Xcelsissimi quoque atque eminentissimi civitatis viri variis suppliciorum eneribus astecti, in iis Cos. Octavius, vir lenissimi antiri jussu Cinna interfectus est Merula autem , qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute

reip. flamen Dialis precatus erat Deos, eos in eX crationem Cinnae partiumque ejus tum precatus,

optime de rep. meritum spiritum reddidit M. Antonius , princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum , quos ipsos facundia sua moratus erat, jussu Marii Cinnaeque confossus est. Fatulus, aliarum virtutumi belli Cimbrici gloria, quae illi cum Mario communis fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusiit se loco nuper calce arenaque perpolito , inlatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo mortem magis voto quam arbitrio inimicorum obiit. Omnia erant praecipitia in rep. nec tamen adhuc quisquam inveniebatur, qui bona civis Romani aut donare auderet, aut petere sustineret. Postea

70쪽

i C. V LLEi I PATER CULI id quoque accessiit, ut saevitiae caussam Varilla praebetet,in modus culpae ex pecuniae modo constitueretur qui fuisset locuples, fieret nocens, suique quisque periculi merces foret nec

quidquam videretur turpe , quod esset quaestuo-

A P. X XIII. Secundum deinde consulatum Cinna septimum artus in priorum dedecus iniit cujus initio morbo oppressius decessit, vir in bello hostibus , in otio civibus infestissimus, quietisque impatientissimus. In hujus locum suffectus Valerius Flaccus , turpissima legis auctor,

qua creditoribus quadrantem solvi jusserat cujus faci i merita eum poena intra biennium conse cuta est Dominante in Italia Cinna, major pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam , ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum Ilithridatis praefectis , circa Athenas Boeotiamque: a cedoniam ita dimicavit, ut de Athenas reciperet M plurimo circa multiplices Piraeei portus munitiones labore expleto, amplius G hostium interficeret, nec minus multa caperet. Si quis hoc rebellandi tempus , quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt , imputat Atheniensibus, nimium veri vetustatisque ignarus est adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper in omni re, quicquid sincera fide gereretur, id Romani, Attica fieri, praedicarent. Ceterum tum oppressi Mithridatis armis homines miserrimae conditionis , cum ab inimicis tenerentur oppugnabantur ab amicis animos extra moenia ; corpora, nece itati servientes intra in tuos

habebant. Transgressus deinde in Asiam Sulla, parentem ante omnia supplicemque Mithridatem

invenit quem multatum pecunia ac parte navium , Alia omnibusque aliis provinciis , quas

imis occupaverat, decedeta coegi: captivos Q -

SEARCH

MENU NAVIGATION