C. Velleii Paterculi Quae supersunt Nic. Heinsius Dan. f. recensuit et Castigatt. libellum addidit

발행: 1678년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

HisTORIAE ROMANAE, LIB. II. Icepit in perfugas noxiosque animadvertit pater nis, id est, Ponticis finibus contentum esse iussit. A P. XII V. C. Flavius Fimbria , qui prae

sectus equitum ante adventum Sudae , Valerium Flaccum consularem virum interfecerat, exerci tuque occupato imperator appellatus, forte Mi thridatem pepulerat proelio, sub adventum Sul- u se ipse interemit adulescens, quae pessime ausus erat, fortiter executus Eodem anno P. Laenas trib. pleb Sex. Lucilium , qui priore anno trib. pleb fuerat, saxo Tarpejo dejecit cum collega ejus, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent , aqua ignique iis interdixit. Tum Sulla, compossitis transmarinis rebus, cum ad eum , primum omnium Romanorum Mega ti Parthorum venissent, in iis quidam magi ex notis corporis respondissent, caelestem ejus vitam hemoriam futuram , revectus in Italiam, haud plura quam X X X armatorum millia adversum e amplius hostium exposuit Brundisii Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim quam quod , cum per triennium Cinnanaeia tianaeque partes Italiam obsiderent , neque inlaturum se bellum iis disimulavit, nec, quod erat in manibus , omisit existimavitque ante frangendum hostem , quam ulciscendum civem; Iepulsoque externo metu , ubi quod alienum esse se vicis et , superaret quod erat domesticum. Ante adventum L. Sullae , Cinna seditione orta ab exercitu interemtus est vir dignior, qui arbitrio victorum moreretur, quam iracundia militum, de quo vere dici potest, ausum eum quaeaaemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent uitie eum in consultando temerarium , in exequendo virum Carbo , nullo iustecto collega, solus toto anno cos. fuit. CAP.

72쪽

3 C. VELLEII PATER CULI CAP. XXV. Putares, Sullam venisse in Italiam , non belli vindice , sed pacis auctorem tanta cum quiete exercitum per Calabitam Apu- Iiamque, cum singulari cura frugum , agrorum,

hominum, urbium , perduxit in Campaniam tentavitque justis legibus aequis conditionibus bellum componere sed iis, quibus&pessima

immodica cupiditas erat, non poterat pax pla' cere Crescebat interim in dies Sullae Xercitus, confluentibus ad eum optimo quoque Tanis mo Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque com superat quorum Nor 'hanus , acie victu. Scipio , ab exercitu suo desertus ac proditus, inviolatus . Sulla dimissus est. adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor, ut dum vincit justissimo lenior post victoriam audito fuerit crudelior nam consulem, ut praediximus , exarmatumque Sertorium , proliquanti mox belli facem multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes credo , ut in eodem homine duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum. Post victoriam, qua descendens montem Tifata cum C. Norbano concurrerat Sulla , grates Dianae, cujus numini regio illa sacrata est , solvit aquas salubritate medendisque corporibus nobiles,ri agros omnes addixitDeae hujus gratae religionis memoriam de

inscriptio templi adfixa post hodieque ta

bula testatur aerea intra aedem. CAP. XXVI. Inde Coss. Carbo III, C. Marius, septies Cos filius, anno natus XXVI. vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque molitus, neque usquam inferior nomine consulis, apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste, quod ante natura munitum priesidiis firmaverat, se exercitumque contulit. Ne quid

umquam mali publici deesset, in qua civitate

73쪽

HIs TORI ROMANAE, LIB. II. 37semper virtutibus certatum erat, certabatur celaribus. optimusque ibi videbatur, qui fuerat pessimus quippe dum ad Sacriportum dimica

tur, amatippus praetor Domitium , Scaevolam etiam Pontificem maximum .divini tui manique juris auctorem celeberrimum C. Carbo nem praetorium , os fratrem Antistium

aedilitium , velut faventes Sulla partibus , in curia Hostilia trucidavit. Non perdit nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestia filia , uxor Antis ii quae jugulato , ut praediximus, viro, gladio , se ipsam transfiXit quantum hujus gloriae, famaeque accessit nunc virtute eminet, patria

latet.

A P. X X VII. At Pontius Telesinus dux Samnitium , vir animi bellique fortistinaus, penitusque Romano nomini infestissimus , contractis circiter es C fortis ina pertinacis imaeque in retinendis armis uventutis, Carbone ac Mario Coss. abhinc annos X i, alendis Novem bribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit, ut ad summum discrimen iam d. remp. perduceret quae non majus periculum adiit, Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo dies, quo circii involans ordi-aae exercitus a Telesinus, dictitansque adesse Romanis ultimum diem , vociferabatur eruendam delendamque urbem adjiciens, numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. Post primam demum horam noctisi Romana acies respuavit, hostium cessit Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis quam morientis vultum praeferens cujus abscisum caput ferri gestarique circa Praeneste Sulla jussit. Tum demum, desperatis rebus suis, C. Iasius adulescens per cuniculos, qui miro O

74쪽

33 C. VELLEII PATER CULI per fabricati in diversas agrorum partes serunt,

conatu erumpere , cum foramine e terra emersisset , a dispositis in id ipsum interemtus est.

Sunt, qui sua manu sunt, qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesino , una obsesso merumpente , occubuisse prodiderint. utcumque cecidit, hodieque tanta patris magi ne non obscuratur ejus memoria de quo juvene quid existimaverit Sulla, in promtu est occiso enim demum eo , Felicis nomen adsumsit quod

quidem usurpasset justissime , si eundemin vincendi& vivendi finem habuisset oppugnationi

autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius qui cum ante Marianarum fuisset partium, praetor ad Sunam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium Telesinique pulsiis est exercitus, Sulla perpetua ludorum Circensium honoravit memoria, qui sub ejus nomine Sullana victoriae celebrantur.

A P. X X VIII. Paullo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis praeliis partium ejus viri hostium exercitum faderant duo Servilii apud Clusium metellus Pius apud Faventiam , Μ. Lucullus circa Fidentiam. Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt quippe dictator creatus cujus honoris usurpatio per annos intermissa. nam proximus post annum , quam Hannibal Italia excesserat ut adpareat populum R. usum dictatoris non tam desiderasse , quam timuisse potestatem imperii, quo priores ad vindicandam maximis periculis rem p. usi fuerant immodicae crudelitatis licentia usus est. Primus ille Mutinam ultimust exemplum proscriptionis invenit, ut, in qua civitate petulantis convicii judicium histrioni rarum redditur , in ea jugulati civis rei. ea alto , constituςrctra auctoramentum;

75쪽

plurimumque haberet, qui plurimos interemit set neque occisi hostis , quam civis, uberius foret praemium oleretque quisque merces mortis

suae. Nec tamen in eos, qui contra arma tulerant, sed in multos inibiates saevitum adjectum etiam, ut bona proscriptorum Venirent, exclusique paternis opibus liberi, etiam petendorum honorum jure prohiberentur; simulque , quod indigni illinum est , senatorum filii de onera ordinis sultinerent de jura perderent. A P. XXIX. Sed adventum in Italiam L. Sullae, Cn. Pompejus, ejus Cn. Pompej filius quem magnificentissimas res in consulatu gessisse se talo Martico praediximus annos

Iaatus, abhinc annos privatis ut opibus ita conliliis magna ausus, magnificeque conata eXecutus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae, firmum ex agro Picen, qui totus paternis ejus clientelis refertus erat, contraxit exercitum cujus viri magnitudo multorum

voluminum initi exigit sed operis modus paucis eum narrari iubet. Fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriae , forma excellens, non, qua nos commendatur aetatis, sed ex digni tate , constantiaque in illam conveniens amplitudinem, fortunam quae ejus ad ultimum vitae comitata est diem innocentia eximius, sanctitate Praecipuus, loquentia medius potentiae, quae holioris causa ad eum deferretur , non ut ab eo

occuparetur, cupidissimus dux bello peritis4m usu civis in toga nisi ubi vereretur, ne quem haberet parem modestissimus amicitiarum tenax, in ostensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, i: accipienda satisfactione facil-Jimus potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usu ; paene omnium vitiorum expers,

nisi inieraret ii mimarima, in civitate libe-

76쪽

4o C. VELLEI PATER CUI I

ra dominaque gentium , indignari, cum omnes cives jure haberet pares , quemquam aequalem dignitate conspicere. Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis parentis sui bonum capax recta discendi ingenium singulari

rerum militarium prudentia excoluit, ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompejus ti meretur validius. Λ P. X X X. Tum . Perperna praetorius, proscriptis, gentis clarioris, quam animi, Sertorium inter coenam Eloscae interemit, Romanisque certam victoriam , partibus suis excidium sibi turpissimam morte ita est imo auctoravit facinore Metellus: Pompejus ex Hispaniis triumphaverunt sed Pompejus hoc quoque triumpho, adhuc eques o. ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. Quem virum, quis non miretur, per tot extraordinaria imperia. in summum fastigium vectum, iniquo tulisse animo , Caesaris in altero consulatu petendo se statum populumque R. rationem habere adeo familiare est hominibus, omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere; invidiam rerum non ad caussam , sed ad voluntatem personasque dirigere. Hoc consulatu Pompejus tribunitiam potestatem restituit, cujus una imaginem sine Ie reliquerat. Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes, duce Spartaco , raptis ex ea I-be gladiis, primo Vesuvium montem petiere ξmox crescente in dies multitudine, gravibus variisque cassibus adfecere Italiam quorum numerus in tantum adolevit, ut qua ultimo dimicavere acie , L millia hominum se Romano exercitui opposuerint. Hujus patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox Romanorum omnium principem. Converterat Cn. Pompej persona totum in

77쪽

ii se terrarum Ibcm, per omnia majore vi habebatur. A P. X X XI. Qtii cum os perquam laudabiliter jurasset, se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum , idque servasset, post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit , ut, cum belli more non latrociniorum orbem classi sibus jam, non furtivis expeditionibus, piratae terrerent, quasdamque etiam Italia urbes diripui sient Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus , usque ad quinquagesimum miliarium a mari, quo S. C. paene toti ps terrarum orbis imperium uni viro deferebatur sed tamen idem hoc ante biennium in

M. Antonii praetura decretum erat sed interdum persona, ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat in Antonio homines aequo animo pati ierant raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur. Contra in iis homines caetraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur, & modum

in voluntate habent. Dissuadebant optimates sed consilia impetu victa sunt. A p. X X XII. Digna est memoria Q Catuli cum auctoritas tum verecundiaci qui cum disi suadens legem in concione dixisset, Se quidem Praeclarum virum Cn. Pompe jum , sed nimium jam liberae reip. neque omnia in uno reponenda:

adjecisi tque , Si quid huic acciderit, quem in ejus locum substituetis 3 subclamavit universa

concio , Te Catule Tum ille victus consensu omnium, jam honorifico civitatis testimonio, e concione discessit. Hic hominis verecundiam

populi justitiam mirari libet hujus quod non

ulara contendit plebis, quod dissuadentem dc adversariam voluntatis uae vero testimonio fiat

dare

78쪽

62 C. VELLEII PATER CULI

dare noluit. Per idem tempus Cotta judicandi munus , quod C. Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant aequaliter inter utrumque ordinem, partitus est. Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. At Cn. Pompejus , multis: prae claris viris in id bellum adsumptis , descriptoque in omnes recessus maris praesidio navium , brevi, inexsuperabili manu , terrarum orbem liberavit, praedonesque per multa proelia multis locis vietos , circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit. quo maturius bellum tam late diffusum conficeret , reliquias eorum contractas, in urbibus remotoque a mari loco , in certa sede constituit. Sunt qui hoc carpant sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret data enim facultate sine rapto vivendi, rapinis arcuit. A P. X X X III. Cum esset in fine bellum piraticum, dc L. Lucullus qui ante septem annos ex Cos sortitus Asiam , Mithridati oppositus erat, magnasque ac memorabiles res ibi gesserat, Mithridaten saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victori , Tigranen regum maximum in Armenia vicerat, ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere, quam non potuerat; qui alioqui per omnia laudabilis,&bello paene invictus pecuniae expellebatur cupidine idem bellum adhuc administraret, Manilius trib. plei, semper venalis Malienae minister potentiae legem tulit, ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompejum administraretur. Accepta ea, magnisque certatum inter imperatores jurgiis cum Pompejus Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompejo interminatam cupiditatem objiceret imperii, neuterque ab eo , quod arguebatur, mentitus argui posset, nam neque

79쪽

rompejus, ut primum ad rem p. adgressius est quemquam animo parem tulit: in quibus rebus primus esse debebat, solus est cupiebat ne que eo viro quisquam aut alia omnia minus , aut gloriam magis concupiit in adpetendis honori bus inmodicus, in gerendis verecundissimus: cqui eos ut libentisiime iniret, ita finiret aequo animo quod cupisset arbitrio suo sumeret, alieno deponeret de Lucullus, summus alioqui

vir , profusae hujus in aedificiis convictibusque

apparatibus luxuria primus auctor fuit quem ob injectas moles mari, di receptuna suffossis montibus in terras mare, haud infacete Magnus rom-Pejus Xerxen togatum vocare assueverat. CA P. XXXIV. et id tempus a Metello Creta insula in populi R. potestatem redacta est. quae ducibus Panareri Lasthenes, G juvenum coactis , velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis , sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos xercitus fatigaverat. Ne ab hujus quidem usura gloriae temperavit animum Cn. Pompejus, quin victoria partem conaretur vindicare. Sedis Luculli te-telli triumphum cum ipsorum singularis virtus tum etiam invidia Pompej apud optimum quemque fecit favorabilem. Per haec tempora M. Cice- Io, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir

novitatis nobilissimae, .ut vita clarus, ita ingenio maximus qui ei ecit, ne quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur Cos.

Sergii Catilina Lentuliquet Cethegii aliorum utriusque ordinis virorum conjurationem singulari virtute, constantia, vigilia , curaque eripuit Catilina metu consularis inperii urbe pulsus est. Lentulus consularisvi praetor iterum, Cethegusque alii clari nominis viri auctore senatu, jussu Cos in carcere necati sunt.

80쪽

C. VELLEI PATER CULI

CAP. XXXV. Ille senatius dies, tuo haec acta sunt, virilitem M. Catonis jam mi illis in rebus coi spicuam atque praenitentem alti Time inluminavit. Hic genitus proavo M. Catone,

principe illo familia Porciae, homo virtuti simillimus per omnia ingenio diis quam homi ilibus propior, qui numquam recte fecit, ut facere videretur , sed quia aliter facere non poterat; cuique id solum visum est rationem habere, quod haberet justitiam , omnibus humanis vitiis immunis, semper fortunam in sua potestate habuit. hic trib. plei, designatus , adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent, ut per municipia Lentulus conjuratique custodirentur , paene inter ultimos interrogatus sententiam, tantavi animi atque ingenii invectus est in conjurationem , eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium, societate consilii suspectam fecit; sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis & commutatione status publici pericula exposuit, ita

consulis virtutem amplificavit ut universus senatus in ejus sententiam transiret, animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret; majorque pars ordinis ejus Catonem proseque rentur domum. At Catilina non segnius conata obiit, quam sceleris conandi consilia inierat.

quippe sortissime dimicans, quem spiritum supplicio debuerat, praelio reddidit.

A P. XXXVI. Consulatu Ciceronis non mediocre adjecit decus natus eo anno Divus Aurgustus abhinc annos omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. Iam paene supervacaneum videri

potest, eminentium ingeniorum notare tempo-Ia quis enim ignorat diremtos gradibus aetatis floruisi hoc tempore Ciceronem , Hortensium saneque Crassum , Catonem , Sulpicium mOX

SEARCH

MENU NAVIGATION