장음표시 사용
271쪽
Paullam, cuius legem, quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si novum deum protulisset. Bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumci-Sionem, tantum ut meminissent egenorum, i) et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu probatum e St. Adeo constat,
de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur, quid ex lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen, quam ob inconstantiam Victus, quem pro perSonarum qualitate Variabat, timens eos, qui erant eX circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore caussa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi r De cetero pergat apostolus, negans eX operibus legis iustificari hominem, sed ex fide, ) eiusdem tamen dei, cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, Si suisset. Merito non reaedificabat, quae destruxit. Destrui autern lex habuit, ex quo vox Ioannis clamaVit in eremo: parate vias domini, ut serent ii vi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, δ) id est, legis disse ultates in evangelii facilitates. Meminerat latuet psalmi esse tempus: disrumpamu S a nobis Vineuia eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges
terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus
do in inuin et adversus Christum ipsius; ε) ut iam ex si dei libertatu iustificetur homo , non ex legis servitute, β) quia iustus ex fide vivit. β) quod si prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius ergo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero benedictio, ut ruinque habes propositum apud ercatorem: ecce posui, inquit, anto
272쪽
ADV. ΜAR CI ON EM LIBER U. te maledictionem et benedictionem. i) Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum e St, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus laetus sit pro nobis maledictio , ) ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum laciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, δ) ideo videbitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lego maledictus. Et quomodo prae maledixisset eum creator, quem ignorat Z Cur autem non magis competat creatoristium suu dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno Z Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius e Sse, per
maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante homine in , quam qui neutrum unquam sit apud te pro sessus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per sdem, ε) inquit, ex qua scilicet vivet iustus, Secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius deisdem esse, cuius est Drma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, β) Ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrahae, si)qua nos apostolus filios Abrahae per fidem assirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit. Ceterum quomodo siti fideir et cuius fidei, si non Abrahae ISi enim Abraham deo credidit, et deputatum est iustitiae,
atque eX inde pater multarum nationum meruit nuneupari,
nos autem crede udo deo magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide vivit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiari
qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham paternationum suerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate credidera tr Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos vivere faciat, ut nationes
273쪽
filios fidei dicat; totum hoc eius est, apud quem ante iam
notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu
4. Adhuc, inquit, secundum hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. i) Atquin non est hoc humanitus dictum;
non enim exemplum est, Sed VeritaS. Quis enim parvulus, utique sensu, quod Sunt nationes, non elementis subiectus
est mundi, quae pro deo suspicit 3 Illud autem facit, quod
eum secundum hominem dixisset, tamen testamen tuin hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani
testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non diXit seminibus, quasi plurisus, sed semini tanquam uni, qnod Christus est. 3Εrubescat spongia Marcio nisi Nisi quod ex abundanti retracto, quae abstulit, eum validius sit illum ex his revinci, quae servaVit. Cum autem evenit impleri tempus, misit deus silium suum, δ) utique is qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus seculum eon Stat, qui signa quoque temporum Ordinavit, soles et lunas et Sidera et stellas, qui filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit. ln novissimis diebus erit manifestus mons domini, ε) et in novissimis diebus effundam do spiritu meo in omnem carnem, secundum Ioelem. β) Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam sinis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis ali
cuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri etiam insplendum sustineri r Si nihil, satis vanum est, ut
creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem
rei misit silium suum Z ut eos, qui sub lege erant, redimeret; β) hoc est, ut esticeret tortuosa in via in rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, 7) ut Vetera trans- Dent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, η) et ut adoptionem filiorum acciperemus, 'in utique nationes, quae filii non eramus. Et ipso enim luxerit nationum, et in nomine cius nationes sperabunt. i 0)Ιtaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum
274쪽
vissimis enim, inquit, diebus effundam de in eo spiritu in omnem carnem. , Cuius gratia, nisi cuius et promissiogmitiae Z Quis pater, nisi qui et factor Z Post has itaque
divitias non erat revertendum,ad infirma et mendica ele-inenta. δ) Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent diei. Non ergo per mundialium
elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat,
etsi dice udo supra: Si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, ) physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementoria in deum taXans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipso declarat. Dies
observatis et menses et tem p Ora et annos β) et sabbata, ut opinor, et coena S puras et ieiunia et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, Sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et serias et cerimonias Vestras odit anima mea. β) Et per Amos: odi, reieci cerimonias Vestras, et non adorabor infrequentiis vestris. 7ὶ Ιtem per D See: avertam universas ineunditates eius et cerimonias eius et sabbata et ne Omenias eius et omnes frequentias eius. Quae ipse constituerat,
inquis, erasit 7 Magis, quam alius; aut si alius, ergo ille
adiuvit sententiam creatoris, auferens, quae et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator in regerit. Sufficit, quod infracturum proba 'imus, ut confirmetur, nihil apostolum adversus creatorem determinasSe,
cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut suribus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera; sed qui ex ancilla, carnaliter natus est, qui vero ex libera, per repromiSSionem; quae Sunt alige orica, id est, aliud portendentia; haec sunt enim duo testatrienta,
sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum, unum a monte Syna in synagogam Iudaeorum secundum legem 1 Gal. Φ, 6. 2 IoeI 3, 1. 3 Gal. 4, 9. Φ) ili. V. S. 5 ib. v. 9. 6) Ies. I, 14. I) Amos 5, 21. 8 Hos. 2, 11.
275쪽
generans in servitutem, aliud super omnem principatum generans, Vim, dominationem, et omne nomen, quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed et in suturo, quae egi mater nostra, in quam repromisimus sanctam ecclesiam;
ideoque adiicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: i) utique manifestavit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, Sicut et Iudaismi servitutem legalem insilio ancillae . Atque ita eius dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, qua libertate Christus nos manumisit, ) nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus 7 Alienos enim servos ne Galba quidem manumisit,
Dellius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam
psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati x sunt in unum adversus dominu in et adversus Christum ipsi-ns. δ) De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumci Sionem, ex praedicationis
scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimi praeputia cordis vestri; ε) quia et Moyses: circumcidetis duri cordiam vestram, id est non carnem. β) Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam valere in Christo, sicut et circumcisionem Z i) praeserre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, Si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et
praeputiatio uni deo deputabantur, ideo ulraque in Christo vacabat propter fidei praelationem, illius si dei, de qua erat
Seriptum: et in nomine eius nationes credent, Τ) illius fidei, quam dicendo per dilectionem persei, βὶ sic quoque creatoris ostendit. Sive enim dilectionem dicit, quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo, ut ex tota anima tua, et eX totis viribus tuis; 'in sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, ist) creatoris est.
276쪽
ADU. ΜARCIO ΝΕΜ LIBER V. Qui autem turbat vos, iudicium seret. iὶ A quo deo 7 ab optimor sed ille non iudicat. A creatorer sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores, nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confrinat illam ex parte, qua debet Z Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta est: diliges proximum tuum tanquam te. χ) Aut si sic vult intelligi, adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult, ut diligam pro-Ximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed perseVerandum erit semper in isto praecepto. Ergo leX creatoris etiam ab Adversario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed nec hoc alii inagis competit quam auctori. fitque adeo cum dicit: onera vestra invicem
sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; δ) si hoc non potest seri, nisi quis diligat proximum sibi tanquam se, apparet: diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur, invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. )Atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit homo, hoc et metet. β)Εrgo retributionis et iudicii deus intentat. Bonum autem facientes non satigemur, et dum habemus tempus, operemur bonum. 63 Nega creatorem bonum sacere praecepi SSe, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Τempore autem suo metemus, yὶ quia et Ecclesiasticus: tempus, inquit, erit onini rei. 8 Sed et mihi, samulo
creatoris, mundus crucisXus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, ') non tamen deo mundi. Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, eui renuntiando mutuo transfigimur et invicem morimur; persecutores vocat Christi. Cum vero adiicit, stigmata Christi in corpore suo ge Stare se,i'ὶ utique corporalia competunt, iam non putativam, sed veram et solidam carueni professus est Christi, cuius Stigmata corporalia ostendit. l) Gal. 5, 10. 2) ib. v. 14. 3 Gal. 6, 2. 4 ib. v. Ib) ibid. 6) ib. v. 9. 10. I ibid. 8 Eccles. 3, 17. 93Gal. 6, 14. 10) ib. v. II.
277쪽
DE EPISTOLA AD CORINTHIOS PRIΜ Λ.
5. Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim, certus et alibi retractari eum posSe, communem scilicet et eundem in epistolis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem. ) Non dico, quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi; nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intelligo illum defendisse ossicio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes eVangeligantium bona, evangeli Zantium pacem. ) Evangeligator enim bonorum, id est gratiae dei, paci eam praeserendam sciebat. Haec cum adeo patre nostro et domino Iesu δὶ adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacra me Dio, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus, cui magis competant. Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum, quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere Ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratia in et pacem non Solum eiu S e Sse, a quo praedicabantur, sed eius, qui suerit ostensus. Nec gratia enim sit nisi Offensae, nec pax nisi belli. Et populus autem per disciplinae transgreSSione in et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit ostendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non ORsens οῖ quae pax a non rebellator Ait erucem Christi stultitiam esse perituris, Virtute in autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eveniret, adiicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. 3 Si haec creatoris Sunt et ad caussam crucis pertinent stultitiae deputatae, ergo et cruX et per crucem Christus ad creatorem
pertinebit, a quo praedicatum est, quod ad crucem pertinet. Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut ei ux Christi scilicet adversarii stultitia deputetur, et quο- 1) 1 Cor. l, 3. 2) Ies. 52, 7.
278쪽
ADU. ΜARCIONE II LIBER U. modo potest aliquid ad erucem Chi'; sti non sui creator pronuntiasSe, quem ignorabat, cum praedicabat 7 Sed et cur apud dominum optimum et prosusae misericordiae alii salutem reserunt, credentes crucem virtutem et sapientiam dei
esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis Offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse Boc sequentia confirmabunt, cum dicit: nonne insatuavit deus sapientiam mundit cumque et hic adiicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus, per stultitiam praedicationis salvos sacere credentes. ) Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus, eX Drma simplici loquelae humanae. qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit et sorum locutum est et basilica
fremuit, id est, qui in his locis rem egerunt. Igitur quia
homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et Omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui in sapientia sua non erat agnitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes
quosque in Stultam crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, in qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent' Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et Zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice insatuaverit sapientiam mundi. Quodsi eius Sunt et caussae, cuius adhibentur scripturae, ergo de deo tractans apostolus non intellecto, de creatore ulique docet intelligendum.
Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, δὶ prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam: ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali; inpetra autem fuit Christus; etiam Marcion servat. Quid
279쪽
est autem stultum dei, sapientius hominibus, nisi crux et
nativitas et caro dei 7 Ceterunt si nec natus ex virgine Christus nec carne eonstructus ac per hoc Deque crucem neqUe mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat sortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est, quae non Vere sunt, ut confundat, quae sunt, )id est, quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine; apud creatorem autem etiam vetera stultitiae et
infirmitati et inhonestati et pusilli tali et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam Sacrificiorum cruentorum et holocautomatum nidorosorum
a deo exactio 7 Quid infirmius, quam vasculorum et grabatorum purgatio 7 Puid inhonestius, quam caria is iam crubescentis alia dedecoratio 7 Quid tam humile, quam talionis indictio 7 Quid tam contemptibile, quam ciborum eX-cepti οῖ Τοtum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam. Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, ne glorietur omnis
caro, ut, quemadmodum scrip tum est, qui gloriatur, in domino glorietur. δ) In quοῖ utique in eo, qui hoc praecepit, nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis glorietur. 6. Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter persectos, ε) eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium irritam secerit, qui insatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae suerit in stultis et in pusillis et inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae vocem, patefacturum se thesauros invisibiles et occultos. in Nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abs eoudisse existimaretur, satis incredibile. Ipse si
280쪽
ADV. ΜARCIONEΜ LIBER V. esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. Creator autem tam ipse notus, quam et Sacramenta eiuS,
palam scilicet decurrentia apud Israel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda Suo in tempore, proposita Vero in proposito dei ante secula. i) Cuius et secula, nisi creatoris 3 Si enim et secula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur
in hoc ab eo positis, et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum,) 7ὶ apparet et secula creatoris esse, et omne, quod ante secula propositum dicatur, non alteriusESSO, quam euius et secula. Aut probet dei sui secula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo se eula depu-te ntur, Vas quodammodo temporum, et signa aliqua vel ortum eorum. δ) Si nihil demonstrat, revertor, ut et illud dicam: cur autem ante Secula creatoris proposuit gloriam nostram' Posset videri eam ante secula propOSutSSe, quam introductione seculi revelasset. At cum id facit paene iam totis seculis creatoris prodactis, Vane ante secula proposuit, et non magis intra secula, quod revelaturus erat paene p0St Secula. Non enim eius est. sestinasse in proponendo, cuiuS et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et ante secula proposuisse et in fine Seculorum revelasse, quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio seculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subiicit de gloria nostra,
quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit, ceterum si Scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent; ε) argumentatur haereticus, quod principes huius aevi dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum redigat δ) creatorem. Porro cui supra ostenderi-mUS, quibus inodis gloria nostra a creatore sit deputanda, praeiudicatum esse debebit, eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extrane OS
orum; sed iam Rhen. coni. vel ortum eorum. 6 1 Cor. 2, 8. 5 Pamel. et Rig. recidat.