Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a Cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

aa PARS SECUNDA

pionicarum Catalogi , Moysis , Mircondi. ac Iustini testim

ni is Parthicum Regnum, atque Aeram probabilius sub Antiocho II. quam sub Seleuco II. coepisse contendit. Antequam dubium hoc dirimam , accuratissime observari velim quod duo hic a Froelichio conjunguntur , quae tamen a me distincta suere , atque inter se distingui debent.

Etenim uno eodemque contextu a Froelichio inquiritur anta,

Parthicum Regnum , atque Aera Parthica sub Antiocho II., vel Seleuco II. inceperit: pctinde quasi Aera simul cum Regno institui, vel incepisse debuerit; ideoque dubia , quae circa Regni initium ex Scriptoribus afferri possint, etiam adversus Aerae initium urgere debeant: quum tamen Αerae initium initio Regni posterius esse possit, ut celeberrima Seleucidarum epocha, & exemplis aliis ostendi potest. Ego sane Arsacidarum epocham nummis inscriptam ci ca annum ab V. C. sas. incepisse dixi ; Parthicum tamen Regnum , primamque ab Antiochis , vel Macedonibus desectionem longe antiquiorem esse concelli. Plurima quidem ex variis Historicis subinde exposui, ut Parthici Regni initium

longe recentius ostenderem , quam ut a Vaillantio , ceterinque supponitur , ut exinde quoque aerae initium a Va illantio constitutum refellerem ; praecipuum tamen controversiae

caput, quod explicando Minnisari nummo definiendum suscepi, non regni, sed aerae initium respicit: ideoque dubia circa regni initium a Froelichio proposita dissimulare nunc possiem,

atque illa solum dirimere , quae adversus aerae initium a me Constitutum pro serentur . Ac certe Froelichius ipse tametsi in eam potius sententiam inclinet, quae eirca Antio bi Θεοῦ finem, er Seleuci II initium aeram Parthicam ex diserto Eusebii temporis clara tere consiluit ad annum Olymp. Cxxx III. primum , qui cum anni V. C. so6. ct sequentis parte congruit, quo Antiochus II. decessit; tres tamen aeras Parthicas memoravit, nihilque de nire Solait 'uaenam ex bis aera sit, unde ducendi fini anni Regum Arsacidarum nummis inscripti : ideoque Froeliehius ipse hoc loco perspicue subindicat, apud Parthos, sive Arsacidas

aliud

42쪽

aliud imperii, aliud aerae initium esse potui sti . Quandoqui-.dem tamen utrumque initium exposui, & adversus utrumque dubia proponuntur, utrique dubiorum generi satisfaciam; exposita prius Syriae Regum serie , ut ex illa major perspicuitas oriatur.

REGES SYRIAE

ANTIOCHvs Epiphanes s 66. Itaque , quod ad Parthici Regni initium attinet, probabilius adhuc existimo illud sub Seleuco II. potius, quam sub Antiocho II. contigisse; nihilque prorsus ex dubiis a Froelichio propositis opinionis hujus veritati detractum esse confido.

Illud hie sibi sacile concedi putat Froelichius' quod ubi

inter Scriptores controversum es, quo tempore , quoque anno res aIiqua acciderit, ab illis Auctoribus potius es Handum , qui perspicuos , certosque temporis, annive ipsius characteres prodidere, quum ab aliis , etsi vetvstoribus , qui aliud agentes narrationem aliquam , quae dubio non careat, protulere , de cujus rempore

certo nihil adjiciatur . Lex ista facile recipi , & concedi poterit, si vetust i ores illi Scriptores , ut Froelichii verbis utar , aliud agentes narrationem aliquam, quae dubio non careat, protulere, de cujus rempore certo nihil adjiciatur . At ubi de Parthici Regni initio disseiatur , Srncellus , Agathias , Eusebius , Strabo, Appianus, Dio , ceterique , quos sententiae meae vades exhibeo , non aliud agentes , sed consulto. de ipso prodidere , deque ipsius tempore certum aliquid adaeceie, perspicuos nempe characteres, quibus initium illud ad Seleuci II. tempora referatur.

43쪽

ut mox demonstrabitur . Vicissim vero Auctores, qui perspicuos, certosque anni ipsius characteres prodidisse dicuntur ,

sibi non constant, characteres invicem contrarios exponunt. ac varium omnino tempus, atque annum indicant, ut accurate de singulis ostendetur . Ab Eusebio Chronologiae patre orditur Froeli hius , qui Parthicam desectionem in anno primo OlJm P. CXΚXLII., hoc est ab V. C. τ - collocavit. At Eusebius Arriano , Appiano , Straboni, Dioni, ceterisque antiquioribus, meliorisque notae Scriptoribus praeserri certe non poterit, qui licet Eusebii instar annum , atque Olympiadem non expresserint, eos tamen temporis characteres indicarunt, quibus desectio illa anno V. C. so . posterior demonstratur , ut inserius observabitur . Accedit etiam quod Eusebius Iustino ipsi contrarius seret; ideoque, si Froelichius hic Eusebium sequatur, frustra omnino Iustini locum mox defenderet, in quo desectio ad annum V.C. 498., sive, si libeat, ςΟ4. revocatur. Denique intelligendo, riteque explicando Eusebii loco mire conserre potetit quod ille primam quidem Parthorum delectionem anno primo Olymp. 133. contigisse , atque Arsacem omnium primum apud illos regnasse dicit, nulli bi vero diserte docet quod Arsacidae quoque simul cum Parthis illis

defecerint, aut quod Arsacis regnum eodem prorsus tempore , quo prima Parthorum desectio, inceperit. Itaque , cum

perspicuis Iustini, Strabonis, Philostrati testimoniis constet prius Parthos, mox Arsacidas defecisse , ut inserius ostendetur , ex Eusebii loco nihil omnino pro Arsacidarum desecti nis tempore exsculpi potest, nisi temere supponatur Arsacidas ipsos ex Parthis omnibus primos defecisse , ipsorumque regnum in prima Parthorum desectione incepisse . quod ab ipsius Eusebii in I. Chronico, a Iustini, Strabonis, Philostrati, aliorumque Scriptorum testimoniis abhorret.

Eusebio Scriptorem alium subnectit Froelichius , qui Obmpionicarum Catalogum edidit, atque Opus illud vetvriam Bisoriarum Collectisnem , ejusque Auctorem semel, iterumque u sa) Diom.

44쪽

que Scriptorem veterem appellat Froelichius. Nollem doctis simo viro gravem hunc errorem excidisse , ejusque Collectionis Auctorem veluti vetustum . atque ab Eu bio distinctum exhiberi. Siquidem Eruditis omnibus est exploratum , atque

ipse quoque in Fastis Atticis saepius indicavi, quod Collectio illa a Scaligero partim ex Eusebii. & Syncelli, partim ex

Historicorum aliorum laciniis consuta fuit; adeoque neque vetusta censeri illa potest, neque novam , Elarioremque lucem afferre , quam quae eX Eusebio , Cujus hic verba prorsus exscribit Scaliger , habeatur . quemadmodum ergo Froeliehius laudato Eusebii loco Syncellum Eusebii exscriptorem valere jubet, ita quoque post Eusebium valeat hic larvatus Maliger ; cum praesertim Scaliger ipse . emendato Suidae , vel Agathiae loco , satis ostenderit se Parthiel Regni initium

in anno a 93. aerae Persicae, hoc est circa annum ab V.C. So9. sive sI4. collocasse , ut in Dissertatione demonstravi.

Tertio loco Froelichius Τ Mosem Chorenensem exhibet, qui Armena lingua Armeniae historiam V.Christi seculo scripsit, Parthicique Regni initium fio. Seleucidarum anno contigisse dicit, hoc est , ut exponit Fr lichius, V. C. so I. Ita Mircondi locus , qui Persicam historiam xv. Christi iaculo scripsit, ut ab Usserio apud Froelichium ' prosertur , exprimit Arsacem 7 a. annis pon mortem Alexandri regnare coepisse, quod in annum V. C. So3. incideret. Quantum exoticis his Auctoribus tribuendum sit, alii viderint. Id unum observo Chronicos Mircondi Canones ab

optimorum Scriptorum calculo mire aberrare . Etenim Scriptor ille Arsaci Io. , Tiridati ao. imperii annos a scribit; cum tamen Syncellus longe gravior , antiquior , & accuratior illi a. solum , huic 37. concedat. A Parthici Regni initio alfinem aga. annos fluxisse dicit Mircondus; cum tamen 4ro. numerandi illi sint. Itaque , si scriptor ille io singulis capitibus aliis turpiter adeo aberravit, quo in pretio ipsius auctγritas in definiendo imperii exordio esse poterit 3 Quaecumque vero de Mircondi Canone observavi, de alio quoque Par- D thicosa Pag. o. P 1 31 . . a

45쪽

thicorum Regum Canone dici debent, quem Vossius in suis ad Justinum notis exhibuit, in quo universum Parthici imperii tempus as 3. annorum spatio concluditur , atque Arta-hano ipsorum postremo 3 I. regni anni conceduntur; cum

sortasse vix Io. ille impleverit, ut in serius indicabitur. Superest postremo loco Iustinus , ex cujus sententia Parthicum regnum sub Antiocho 1 I. incepisse contendit Froelichius ' . Quum enim dicat Iustinus Parthos a Macedonibus primum deiecisse primo bello Punico L. Manlio Uussione . O M. Attilia Reguli Osf., moxque subdat illos a Seleuco Selavci I. pronepote delectisse , haec quidem simul componi non posse

concedit Froelichius . sed tamen Criticorum more potius in Seleuci voce . quam in Coss. nominibus erratum esse putat, quippe qui Consulum quidem nomina a Trogo expressa , Seleuci vero nomen non a Trogo expressum , sed ab iustino temere adjectum opinatur . Ego vero Criticorum more in il Io potius erratum existimo , quod a ceteris Scriptoribus omnibus abhorret, cujusmodi cet te sunt Coss. nomina , aut annus V. C. 698. , a quo

Eulebius . Scaliger . Moses , Mircondus , hoc eli Scriptores omnes ab ipso quoque Froelichio relati, disssident; non vero in Seleuci nomine. qui optime a Justino Seleuci l. pronepos fuisse dicitur, quae omnia secum conspirant, mireque cum Strabonis , Arriani, Appiani, Bncelli, Dionis, Agathiae , aliorumque historia consentiunt. Ac certe quidem Iustinus , ubi de Parthici imperii initio Ioquitur,quinque temporis characteres exprimit . Asserit enim Parthos L. Manlio risone , M. Attilio Regulo Cossulibus deiecisse . Parthos ab Antiocho Sotere, &successoribus ejus, ideoque ab Antiocho Deo , α Seleuco Callinico. possessos esse , proindeque Seleuci temporibus desecisie dicit. Testatur illos a Seleuco Nicatoris Seleuci pronepote . hoc est a Callinico rebellasse . Subdit duorum fratrum regum Seleuci, certe Callinici, ct Antiochi discordiam deiectoribus impunitatem dedisse . Denique testatur quod Arsaces Andragoram Parthorum Praefectam oppressit , sublato να

46쪽

eo imperium Gentis invasit accepta opinione Seleucum a GaIli t in

Asia vietum. Itaque , cum in Iustini narratione una ex pat te unicus temporis character. hoc est Consulum nomina habeantur , ex altera vero parte quatuor characteres alii expriman.

tur, atque unicus ille character a solo Justino expressiis Justino ipsi , ceterisque Scriptoribus adversetur, ceteri vero characteres a Iustino adjecti ab aliis etiam Scriptoribus confirmentur,quis aperte non videat quod ex Criticorum legibus iuuno potius , quam in ceteris characteribus error agnosci de hei ; atque ea potius historiae pars veluti certa in sustino admittenda est, quae sibi constans sit, ceterisque conspiret, non vero ea, in qua Iustinus& a seipso, & a ceteris abhorreat 3 Itaque, si Iustini auctoritas rite usurpetur , Parthici Regni initium non ad Antiochi II. sed ad Seleuci II. Sele ci I. pronepotis tempora ex Iustino ipso reserendum erit. Hinc optime, accurateque Calvisius cum Arsacis desectionem Iustino inhaerens in anno V. C. so . collocasset, quo ReguIur , & Vulse secundo Consules suere , Ceteros temporis ch Draeteres a Iustino expressos observans alserit quod dimerendum Gidetur initium Arsacis ad decennium fere . aut multa sunt in Iustino emendanda ; quod nimirum plura a Iustino exposita evincunt Arsacis desectionem circa annum v. C. s 14.

contigisse, quae in Iustini textu temere delenda forent, nisi potius Consulum nomina perperam a Iustino adjecta facilius

expungantur.

Age vero, liberius concedatur quod nullus in Consulum nominibus error reperiatur , quod Cois nomina ab ipso quoque Trogo expressa sint, quod Parthi primum L. Manlio , ct M. Attilio Coss.. hoc est anno V. C. 498. defecerint; qui tamen fieri vel inferri inde poterit Arsacidas etiam iisdem prorsus Coss. defecisse , & Arsacidarum imperium , de quorum solum initio disquirimus , tunc temporis incepisse Certe Iustinus ita Parthorum , Theodoti , Orientis Populorum , de Arsacis desectiones describit , ut illas non uno eodemque tem pore, sed ordine quodam contigisse demonstret. Asserit enim

quod Parthi primum defecere, postea memorat Theodoti re. D a bellio

47쪽

ag PARS SECUNDA

bellionem , tum asserit ipsius exemplo universos Orientis populos a Macedonibus desecisse , tandemque subdit eodem tempore Arsacem Parthiam ingressiim gentis imperium arripuisse . Ita Strabo, qui singula ad Parthicam defectionem spectantia ex Apollodoro Atramytteno desumpserat, testatur prius Bactrianos Diodoto duce , mox Euthydemum, deinde Arsacem defecisse; quemadmodum Polybius gravissimus auctor, & Parthicae desectioni sere coaevus asserit Euthydemum provincias non a SIriae regum imperio subtraxisse , sed prius a rebellibus occupatas invasisse; quod etiam facile de Arsace

quoque intelligi potest. Itaque, licet ex Iustini mente Vaillantio . Viserio , Froelichio concedatur Parthos primum an no V.C. 498. defecisse . exinde tamen inferri certe non pote rit quod Arsaces etiam eodem anno desecerit; quin etiam verisimilius inferri debet Arsacidarum desectionem aliquanto serius contigisse. Haec ipsa desectionum varietas , atque distinctum ipsarum tempus ex pulcherrimo Philostrati loco deis duci potet , ex quo perspicue , certoque demonstratur primam quidem Parthorum desectionem sub Antiocho II. conis

tigisse, Arsacidas tamen sub Seleuco II. Callinico defecisse. In Apollonii Vita narrat Philostratus quod cum Apollonius in

Bardanis Parthiae regis aula circa annum V.C. goo, sive 776. degeret, quidam Syriae Praeses oratores ad Bardanem misit, qui duos pagos prope urbem Zeugma positos . & a Parthis tunc occupatos repeterent , diceretque illis Antiocho, ct Selauco olim paruisse , mune ipsi esse obnoxiis , cum Romanis tamen debeam tur . Quum vero Bardanes oratores audivisset , iis secedere ju- sis, Apollonium alloquens ait: hos pagos, Apollini, Reges, quos nominarunt, majoribus meis concessere pro feris edueandis , quae a nobis captae trans Euphratem ad eos mittuntur . Isi vero tanquam borum obliti res novas ct plane iniquas moliuntur . Via tantius hic optime , accurateque observavit quod ibi de Antiocho Deo, ejusque filio Seleuco Callinico agi debeat ; qui certe in Parthia universa , ideoque etiam in vicis illis imp rarunt , quod mire cum Justim , Strabonis, ac Polrbii hi- floria

48쪽

storia conspirat. Itaque, cum Bardanes asserat quod Antiochus , Ac Seleucus etiam Callinicus eos pagos Majoribus suis, Arsaci nempe ac Tiridati, qui Antiochi. di Sele Ci aetate viXerunt, concessere, quis non intelligat quod Arsacis desectio ante Seleuci regis initium contigisse certe non potuit, alioquin Callinicus hos pagos Arsacidis non amicis, sed jam rebellibus, concessisset 3 Ita, si Callinici aetate serae ab Arsacibus captae, ac nutritae ab ipsis ad Syriae regem mittebantur , quis non intelligat Arsacidas iis temporibus Seleuco amicos , & subditos , non rebelles ac in sensos suisse 3 It, que prima Arsacidarum desectio post initum a Callinico regnum certissime contigit, cum Arsacidae fratres desectionis auctores in aliqua regione imperio, vel auctoritate quadam . quibusdam pagis, ac regionibus sibi a Syriae regibus concessis, potirentur; quemadmodum sane ex Arriano SIncellus ait quod Arsaces, ae Tiridates fratres Satraparum munus in Bactros exercebant; ac Strabo perspicue testatur quod Arsaces misquibusam cognomento Parnis Nomadibus imperabat. Itaque , ut uno omnia verbo complectar, ne ex Iustino quidem . sive sincerus, de accuratus , sive vitiatus ejus locus censeatur,

praesidium ullum esse potest, ut Arsacidarum desectio in anno V. C. 93. Uusone, ct Reguli Cossi collocetur .

UT Arrianum , vel, qui Arriani textum excerpserat, Photium Valliantio potius, quam Corsino favere ostendat Froelichius'integrum Arriani locum ex graeco fere ad verbum transulit fidem prae elegantia spectans ; cumque Arrianus assi rat quod Arsaces, ac Tiridates Phereclem sub Antiocho Rege fusulere . . . atque gentem a Macedonibus abducentes V et ibidem regnatere ; Froelichius inseri quod ex Photii, vel Arriani sententia Parthici Regni initia sub Antiocho II. contigere . Atque optime id quidem , si in Photii, vel Arriani textu perspicue, certoque diceretur , ut contendit Froelichius,

quod ci

49쪽

so PARS SECUNDA

quod Fratres illi Phereclem sub Antiocho sustulere. Sed Grae-

καπιτακτα Φερεκλ α .... ἀνειλον , ubi sere ad verbum accura

tius transserantur . id unum significant quod Pherecles ille. qui ab Antiocho Rege Persidis Satrapa constitutus erat, a fratribus occisus fuit; non vero quod sub Antiocho , vel eodem ipso Antiocho regnante ac superstite sublatus sit. Itaque ex Arriano , vel Photio necessario in serri non debet quod Parthici Regni initia sub Antiocho II. vel Deo contigerint. Certe , si Arrianus, aut Photius nitide distincteque dixisset Phereclem sub Antiocho sublatum esse, ut immerito Froelichius existimavit, tunc Photii auctoritas Eusebio , ac Syncello praeserenda foret, cum Eusebius in Chronico Priore id sub Seleuco II. Antiochi successore factum scripserit; sed, cum Photii verba ambigua sint, Parthicique Regni initia ad Antiochi II. tempora certo non reserant, clarioribus Eusebii, ac Syncelli verbis exponi illa debent, qui id Seleuci II. temporibus factum testantur ; cum uterque ex his Scriptoribus aut integrum Arriani locum viderit, aut certe ambiguum Photii locum clarius expresserit. At reponit Froelichius quod Eusebii, S neeliique ambigva haec opinio est, num re ipsa sub Seleuco id contigisset, cum in ipsa epigraphe , seu titulo narrationis haestationem ambo suam prodant, dum Antiochum Callinicum e nominatum , qui ct Ω- hucus dictus sit, contra probos auctores , multoque antiquiores appellant Seleucum II. Antiochi II. filium ; quem tamen Seleucum Callinicum , vel Seleucum tantum Polybius, ceterique Scriptores Omnes appellant. Itaque concludit Froelichius quod Eusebius quidem, ac Syncellus in Arriano legerant Parthici regni exordium sub Antiocho contigisse ; at, cum ipsis alibi de Seleuta quidpiam occurrisset, hac mira ratione Scriptores conciliare se posse putarunt, si unus idemque Rex Ac Antiochus ,& Seleucus diceretur. Quum tamen, subdit Froelichius, Photius diserte Antiochum nominet, probabilius est Eusebii quoque ac Syncelli narrationem de eodem ipso Antuebo intelli

50쪽

gendam esse , licet titulus narrationi praefixus Seleucum mea moret : cum praesertim Eusebius, dubiae locutionis suae optimus interpres, in Chronico Posteriore Parthicam desectionem anno I 4. Antiochi II. adscripserit.

Sed . quamvis hoc dubium subtiliter , ac ingeniose propositum sit, facile tamen dirimi profecto poterit, certoque ostendi quod Eusebii, ac Syncelli historia ad Antiochum II. referri non potest, sed perspicue certoque ad Seleucum II. seu Callinicum spectavit. Etenim in Syncello . ac Eusebio perspicue diserteque Rex ille , sub quo Arsaces Agathoclem interfecit. Antiochus, quartus briae Rex , Antiochi Dei Flius, de quo Scriptores illi jam dixerant, cognomento Callinicus vocatur, ipsique a I. imperii anni adscribuntur. At quatuor indicta , vel characteres illi non Antiocho IL vel Deo . sed unice Seleuco II. Callinico ipsius filio conveniunt, ergo nulla in Scriptoribus illis haesitatio fingi potest num haec histori ab iis narrata sub Antiocho II., vel Seleuco II. ipsius filio, ac successore contigerit; sed nihil certius esse potest , quam quod uterque ex Scriptoribus illis Parthicam desectionem sub Seleuco II. vel Callinico , quarto Syriae Rege, Antiochi Dei filio, contigisse putavit.

Quod vero uterque tum in titulo, tum etiam in narrationis exordio regem illum Antiochum vocaverit, non inde

oritur, ut prorsus immerito arbitratur Froelichius , quod Scriptores illi in Arriano quidem Antiochi Dei, in aliis vero Seleuci Callinici nomen invenerint, solaque nominis mixtione dissidentes Scriptorum sententias componere tentaverint ἐsed exinde solum manavit quod Eusebius, ac Syncellus omnes Syriae Reges, veluti communi quodam nomine, An tiochos appellatos esse , vel appellari posse putarunt. quemadmodum Aegypti Regibus Ptolemaei, Ol rhoenes Ahari. Parthiae Arsacis nomen commune suit. Veram, & perspicuam hanc Eusebii, & Syncelli mentem . quam ignoravit Froelichius . perspicue ac in dubie ex utriusque contextu deduci posse putaverim . Asierunt enim quod mρσα Mat κεδε- νωνι υΦ' Αντιοχων απετησαν perinde quasi ex ipsorum

mente

SEARCH

MENU NAVIGATION