De patena argentea forocorneliensi, olim vt fertur S. Petri Chrysologi, dissertatio. Cujus occasione nonnulla differuntur de SS. Eucharistia; ...Sebastianus Pauli

발행: 1745년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tasse videtur Baiagius . Nam unico praecepto tria complecti voluit , quorum ratio est eadem , & finis unus, inquit Petavius de Incarn. lib. xv. capit. UI I. pag. 29 I. edit. Vinet. videlicet, ut nec alii Dii contra Deum habeantur, nec Idola , vel similitudines creatarum rerum exprimantur, eae nimirum , quae perinde ac Idola pro vero Deo adscisti possunt; ac denique ut ne simulacra haec colantur , neque adorentur. Id docet Tertullianus contra Marcio nem Lib. H. capit. ac pag. s 37. licet alibi , ut erat versatilis judicii, min meque constantis , aliter sentire videatur. Id etiam Augustinus Lib. 7. quaest.

recent. edit. α hanc ipsam divinae legis interpretationem adprobant illi fere Gmnes , qui adversus Iconoelallas Catholicae Ecclesiae traditionem de Imaginum cultu vindicarunt . EX quo sequitur, nec Deum omnem imaginem Judaeis prohibuisse, nec divinam prohibitionem Cherubim Arcae tetigisse: non

enim nec tales erant, nec taliter collocati , ut populo pro Idolis proponi possent . Unde math infert Basinagius, O Cheru-

242쪽

Chertibim hos tanquam si inplicia ornamenta , & non tanquam Imagines esse accipiendOS. Progreditur Balaagius Neque Calicum pictura , ut Ethnicis bene notae , im pedimento fuere, quominus objicerent Chrisianis apud ipsos Imagines deprehendι nul

Ias , quia neque consecrata erant , neque adorationi exposita Bona Verba quaeso.

Undenam Ethnicis Calicum picturae, α Eucharisticorum Vasiorum Imagines BENE innotescere poterant r Nonne id prae caeteris, antiquis Fidelibus cordi fuit , & id potissimum cautum, ut Sacra Mysteria prophanis non patefierent 3 In cryptis inde subterraneis , in speluncis , in locis remoti Ο-Tibus conventus agebant ita ut nec

ipsis Tyrannis quidem , licet superstitiosa ut ita dicam ) indagine in gesta Christianorum inquirerent , loca haec paterent. Ea nempe subinde mutabant ; & huc illucque profugi, non satis constare sinebant, ubinam gentium illos suos antelucanΟS conventUS agerent . In actis SS. Justini , &Sociorum , apud Ruinartium psy. 69.

Rusticus Romae Praeses quaesivit ob Justino

243쪽

stino , quonam Christiani convenirent

Cui Sanctus Martyr - Eo unumquem que convenire, quo velise , ct posset. An

existimas omnes nos in locum anum con

menire solitos Minime res ita se habet Sacras Imagines quod spectat, eas occultare infidelium oculis sedulo satagebant , quemadmodum scimus egisse Silvestrum Pontificem , Ecclesiae picturas prophanis obtutibus suffurando . Nec perperam Doctissimo Schelestr tio de Disi . Arcani pag. I 24. visum est , hujusmodi imagines etiam , sub Arcani disciplina comprehensas fuisse: Ne scilicet Gentiles , & Catechumeni Deum , quem Christiani invisibilem, α incorporeum pmedicabant , bumana figura depicrum videntes, alienum quid ab ebur majestate conciperent . Luinimo ignorantes mysterium Sancti a Trinitatis facile ex picturis illis , Patrem in nuru Senis , Filium in figura Viri , Spiritum Sanct- in figura Columba repraesentanii-ιus in notitiem su-ma Divinitaris venirent , quam eis occultare studebat Ecclesia. Seu, ut alii putant, ne Sacrarum

Imaginum significationem , & myste-xia ignorantes, vel pro ludibrio despi

cerent,

244쪽

cerent , vel in rabiem acti pessumda-fent. Unde e loco abeuntes eas secum deferebant . Et parvo quidem negotio, utpote quae non , ut nobis mos est , in latioribus tabulis pingebantur , sed in parvis tabellis , quarum facies sibi invicem occursantes plicabantur , α minusculis innixae cardinibus , veluti obductis postibus claudebantur et Dip- thyca vocabant . Nec aliam fuisse mentem Illiberitani Concilii dum C none xxxv I. statuit pictaras in Ecclesia esse non debete , nequod colitur , ct adoratur , in parietibus pingeretur , censent Eruditiores, & ii, qui Canonem hunc suppositum fuisse ab haereticis negant; vel ab uno ex Claudii Taurinensis discipulis confictum et nisi quod firmaestabilesque picturae , & quae parietibuSadhaererent ab Ecclesiis arcerentur. Praeforibus enim erat tunc temporis immanis Diocletiani persecutio ; qua furente , & Fidelibus vertere solum eoactis , Sacras illas Imagines vel conspurcari opus erat, vel deleri, vel Gentilibus , & prophanis hominibus ludibrio esse . Caeterum reddita parumper Ecclesiae paee , α persecutionum feris

245쪽

ore detumescente , cum in publicum Sacra sua prodire passi sunt Christi ni , non desiere Gentiles Sacrorum Imaginum cultum eis abunde exprobrare . V Eandem cum Misagio tibiam inflat Scaliger , qui in commentario ad Numisina Constantini Imperatoris ait -- Nam primi fideles navem , piscem , c lumbam scalpebant , aut pingebanν , hominem non ira - Et sUperius diaerae Hae erant Ambosia simplicissima idu--

temporum , cstm formas rerum , aut viae malium , non autem humanas a ινων

pingere se Quae verba asserit esse G mentis Aleriandrixi lib. I. Pedag. 'M. Nugas vendit Maliger,& aut fallitur , aut consulto mentitur, Ut alios decipiat . Nam ibidem Clemens agit de sculptura anulorum , quam Dori vult esse apud Christianos alicti ius

Idoli , sed potius aquilae , naVis , Piscis , vel his smilium , quibus res aliis qua symbolica rinificatione desim

retur 89 in Consule Petavium Tom. 1. de

246쪽

ret tir sint autem nobis signacula Ce-Dmba , vel piscis , vel nabis , qua cursu celeri a vento fertur , vel lyra , velanchora nautica , circ. Subditque rationem Neque enim idolorum sunt imprimenda facies , quibus Lel solum adtendere est prohibitum se En quam perverse Scaliger, quae de Idolis dicuntur, ad Sacras Imagines transferat et dignus propemodum , qui in hac re Balnagio facem impietatis praeferat . so Asserit praeterea tempore lautini non ausos fuisse Fideles pingere humanas formas. Audiat ergo Paulinum ipsum, qui vixit declinante saeculo quarto, eum mendacii redarguentem in Epistola ad Severum , in qua meminit

Imaginis Sancti Martini , una simul cum sui ipsius emgie in Templo depictae at Martinus perfectia Regula Uitae,

so ) Videat Lector quam bene Scali

gero reponi possent ea , quae Nicaeni Patres responderunt ad falsam Synodum contra S. Imagines AH. 6. Ea, quae Divini Viri contra

Mola siquuti funt , Bae si homines , etiampos connitionem veritatis, d e torquent in imagines sacras .

247쪽

Paulinus mentum quo mereare doces.

Hunc Peccatores , illum hectate Beuti , Exemplar banctis ille sit , se reis . Advertat hic obiter Lector pro corollario eorum, quae superius dixi, nullas

alias picturas posse dici appositas in

Ecclesia ornamenti gratia , magis quam picturae illae , quae hominem Vivum , de adhuc in humanis agentem praese-xebant . Attamen Divus Paulinus docet ex scriptis versibus , Fideles Populos , ut in suam emgiem intendentes oculOS , animo percipiant spem, quam peccatores in Deum habere de-hent . Idem etiam in Natali Sancti Felicis meminit Martyrum utri Usque sexus, quorum emgies stiper Regias ,

seu medias fores si ) depictae erant.

Trinaque cancellis currentibus ostia

pandis Martyribus mediam pictis, qui nomina signant . Basilius qui vixit an . s o. hanc de Imaginum humana forma in Ecclesia scribit in homilia quadraginta Martyrum 9i in Ex tribus januis Sacrarii ea , quae media erat , Regia dicebatur.

248쪽

tyrum In Eccles a ad spectandum me alliciunt pictura flores . Contemplor fortitudinem MarrIris , coronarum praemia, ct anquam igne inceniar aemulandi cupiditare , atque prostratus, ct sapplex per mar- Πνem Deum adoro , salutemque percipio En ergo aetate Basilii imagines in Ecclesia , eorumque cultus , per quem ad Deum nostra vota diriguntur . Eodem pertinent quae recenset Irenaeus adversus haereses bb. 24. de Eneraticis I Epiphanius item haeresi 22. eadem verba laudans , ac Theodoretus lib. a. de haeretic. fabal. Facessant ergo Balaarius , & Scaliger , & futilibus his deis sinant imponere imperitis. Quoad vero symbolicam figuram Agni in nostra Patena , cui adjungi possunt figurae Piscis, Columbaram , Leo-ηam , Tigrium , Bovis , Aquila , & horum similium , quandoque eae pariter in sacris monumentis , & praecipue in Sacris Vasis occurrunt non raro , sciendum est apponi ibidem consuevisse , non tantum ornamenti causa, sed ea etiam ratione , ut Christi figuram , ut diximus , ad umbrarent:

vel ut Sanctorum Martyrum, qui pax

249쪽

tim in aquis immersi , partim seris lacerati diem obierunt suum , memoriam refricarent ; vel ut Apostolos sub bovis , & aquila figuris indicarent ; vel Martyrum animas ad Coelum veluti Columbas ascendisse innuerent , juxta illud Prudentit Hy

Emicat inde Columba repens , Martyris os nive candidiar

Quod

c ya I Aliam , causam pingendi siguras,& symbola hujusmodi in Ecclesiarum fornicibus , parietibus , porticibusque adfert Paulinus Poema XXV1. Quod est Natale i κ. pag. 6 r. vers. ss . Ut scilicet concurrenistes ad festos dies e vicinioribus pagis agrestes viri, contemplandis imaginibus , picturisque intenti minus epulis , & compotationi.

hus vacarent.

Dumque diem ducum spatio maiore im

enter

Pocula rarescunt , quia per miracula tracto

τοmpore, iam pauca superant epulantihus

hora a

De huiusmodi abusu vide Epistolam Augustiat , quae in nova editione primum prodiit

250쪽

Quod si hujul modi pie iam fidelium

calculo jam olim destitutae fuissent. prosecto illas non tam frequenter usitatas videremus in primis Ecclesiae Saeculis: donec paulatim Christiana Religio libenter prodiret in publicum, dc Fidelium pietas hujusmodi Symbolis veras imagines , mortuorum emingiem reddentes , substitueret . Unde Sanctus Nilus , Olimpiodoro eum perliteras compellanti, an liceret similibus symbolis Ecclesiae parieteS ornare , re spondit in act. 4. Concilii Nicaeni Tomor i. Conciliorνm editionis Lauebana eas

illicitas non fuisse Sed quod infun-rium est , ct parυκlos decet his , qtra plincta sunt, seducere fidelium oculos ; firmi, ct senilis sensus proprium est, obstoriis Veteris,

er Novi Testamenti; replere hinc inde manu optimi pictoris Templum Sanctoram; quatenus qui nesciunt literas , neque possent Divinas Scripturas legere , contemplatione pictura memoriam sumant fortis facts

diit , ad Alipium num. Item Canod. Concilii Hipponens insertum ex Cuπυn. ἶ. Concilii Carthag. procurante haud dubie Augustino tunc temporis Presb tero.

SEARCH

MENU NAVIGATION