De patena argentea forocorneliensi, olim vt fertur S. Petri Chrysologi, dissertatio. Cujus occasione nonnulla differuntur de SS. Eucharistia; ...Sebastianus Pauli

발행: 1745년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tasse possent , si in iis amplius vacaret immorari . Sufficiat tantum alium observasse Meandrum , quem forte fortuna ex vase Nolano exhibui in Tab. v. Fig. s. ibidem meandrorum series

spatiolo S hoc distincta , apparet

semper diVcrsa , nec unquam sibi similiS. Si vero in quaestionem quis revocet, an insolentior & infrequentior res sit Artificibus vasorum , ornamenta mutare potius , quam formam & figuiaram literarum , ibidem insculpendarum, nescio profecto, in quam partem Vota Judicum irent . Esto enim quod placuisset Attifici Patenae in ea adornanda pro libito lascivire ; id ei pariter licuisse dicendum erit , in efformandis literis , vel in eiungendis lemmatibus, quae huic sacro vasi debebant insculpi Ita ut lemma primum Romanis characteribus elegantissimh ductis compositum sit , & alterum , quod V lunt , figlis ignotissimis eompactum Inde Clarisi. Matthaeus AEgyptius rem arduam esse scribit , percipere , qu modo in una eademque Patena simul literae veluti Syriacae , α Romanae

262쪽

-ro , has dine Monogrammatum figuras , quos etiam fecu O XI. & XII.& XLII. in moribus fuisse advertit dictissimus Paclaudus . At in cujus

mysterii gratiam lemmata harc ibidem apposita fuisse credimus 3 Certe pietatis gratia . Quidquid enim in sacris vastis vel sculpebatur , vel pingebatur, ad id erat, ut communicantibus majoi s in Deum amoris argumentum esset . Cur ergo ab communi Populi,

vulgique intelligentia subtrahi debetant ρ Cur Ravennati , & Forocorneliensi plebi hariolandum erat, ut quid ex sacra Patena spiritualis lucri hauriret Eodem tempore quo Paclaudus observavit Patenam nostram , paulo superius , sed nunquam pro merito lau

263쪽

dat Ps AEgyptius et primo intuitu suspicatus est , sigias has elementa esse

Palestina . Eorum enim vestigia ei videbantur occurrere in antiquo Alpha-heto hujus linguae . At nihil certi adfirmandum statuit . Veretur enim acerrimi judicii Vir , non hujusmodi Alphabetum fictilium sit i unumque eX lxx iis , quae nescio quis Sycophanta fucum faciens eruditis , incidi curavit , Paulo V. Pontifici nuncupata . Mihi ergo suasit , is est animi sui candor, doctiores in Orientalibus linguis adire Viros. Statimque decrevi doctissimum in hac civitate virum consilere , Cl. scilicet Alexium Symmachum Maazocchium , sacrae Neapolitanae Ecclesiae Canonicum , & in regia hac Universitate sacrarum literarum pro fessorem et utpote qui in orientalibus literis versatissin us , unus is erat, qui omnem dubitandi scrupulum adimeret. Nec incassian vota cessere . Respondit enim datis ad me literis humanissimus Vir , Pastritium , cujus interpretationes ei transmiseram , apertis oculis somniasse e literas , quas roseus Pate-lix orbiculus servat, alias quidem Graeci s

264쪽

cis , alias Hebraris , nonnullas Syris assimilari ; sed nullus earum sensus r& ab omnibus nil aliud emergere quam opus arbitratu Artificis compactum : veluti aegrorum somnia , in quibus vera quaedam falsis ita commiscentur , ut una simul mendacium snt . 9s Tanto viro alium adiadam Joannem Dominicum Manissum , meum in Congregatione Natris Dei collegam , qui scribens ab se in Bibliotheca Lucensi observatum fuisse Pastriti uin , agensque de suis interpretationibus , subdit eas esse, quas ah me rejiciendas credit et signa enim illa, nullam videntur subire posse exin

planationem . sis Nec mihi satis adhuc

265쪽

adhuc fecisse visus , amantissimum Fra- . trem D. Dominicum Paula, Romae degeritem literis eXoravi , ut eruditillimum Praesulem Assamanum circa haec consuleret . A quo comiter exceptuS,

postqvadi sedulo diligentiusque Pate- oriam adspexerat, audivit, signa illa non

elementa , sed pura ornamenta esse , , ' is ede e X eis duo tantum, aegre tamen,& nonnullis immutatis reduci posse a o - . .

elementa illa Hebraica, quibus inessa ' 'bile Dei nomen effertur . 97 ) Un- ω, c. de alium exoticarum linguarum sci-

266쪽

en issimum a divit Virum Cl. Teoli lin. guae Haebraicae in Colleg. Propag. Fid. .

Professorem et eidemque unam cum Astainano esse mentem rescripsit. Deniisque tantorum Virorum agmen clauisoat Reverendisi. Doctissimusque Sanctae Inquisitionis in Urbe Coni ultor F. Joannes Antonius Blanchi: cui nescio quid monstii simile visum est, in ill is signis lite lar Em kimps avc Epari vege . His ita expositis , pro libito nunc erit Lectoribus utramlibet placuerit sententiam amplecti , eique calculum apponore , vel ab ea discedere . Ab me certEObtinere nunquam potui, ut sistas has

literas crederem .

Parum absimiles negabit nemo eas esse sigias , quas in Ahellens Patena, cujus supra ρcg. 232. cursim memini Observavi una cum Clarist. Pacia ud o et dum Eminentissimum Principem Camdinalem Spinellium in autumnalibus feriis in Nolae suburbiis res sticantem comitaremur ; hospitales aedes praebente, effusae humanitatis viro D Ab hate det Re, inclyti Coenobii Marcia Densis meritissimo Moderatori . Quin

ex hujusmodi Eminentiss. Principis

269쪽

tum doctrina , tum dignitate perspicui beneficentia , ejusdem Patenae interioriS tantum orbiculi specimen do Tabul. v. quod ipse pro sua in mec m. tate , prona in Ecclesiasticis studiis promovendis voluntate , ab Ecelesiae Custode libentillime obtinuit. Volupe erit Lectori , duos in ea eterra promista reduces Exploratores inspicere et humeros incurvantes sub unius racemi uvae pondere , quem transverso baculo medium aegre admΟ- dum ferre videntur : quo, ad Euchariastici Corporis , & Sanguinis Domini figuram , nil poterat aptius eX cogitari . De Christo enim loquens Sponsa Canticorum , Botras Cypri, ait, Dilectus meus in vineis Engaddi . In cujus locinaysticam significationem juvat profer re verba Paschasii Abbatis Corbejensis L b. de Corpor. ct Sanguin. Chrisi in Bibliot. PP. edition. Colon. ubi haec Vinum , quod bibimus, sanguis est , ejusqMevitis , qua de latere eius fluxit . Christus uva dicitur , quam Viri exploratores, Apostolorum filicet, ct Prophetarum Cho. rus , suis ad Nos humeris fortiter drante runt i de quo denique uva, dum prato preet

270쪽

-tur passionis, sanguis effluxit Ialutis .

Nec adversis avibus Cpinaretur , quicumque Patenam hanc piaegrandem, uvae benedicendae primitus destinatam fuisse crederet et ritum enim hujusmodi cum in Orientali , tum in Occidentali Ecclesia viguisse comperimus ex Eucliologio ad diem seXtam Augusti , & in Gregoriano Sacramentario vii I. Idus item Augusti in prima Missa S. Xisti . Eumque obtinuisse scimus in Ecclesia Turonensi S. Martini , ac in Lugdunensi , in cujus Manualibus ritus hie describitur , & durat adhuc in Rotomagensi Monasterio S. Au- doeni . Ex Missali vero Pictaviensi vianum noVum ex uva recenti liquab

tur in Calicem , quod improbat Concilium Quinisextum Canon. xxv .Pingere autem , vel sculpere in sacris vasis nonnulla ex sacris historiis excerpta , quae eandem rem praeferrent ,

ad quam vasa illa destinabantur, consuevisse Olim , nullus dubitat. Cui vero hominum tam bene Numinis genius indulsit , ut in barbaricis illis Notis , quae Patenae anteri

rem limbum infarciunt, dicterium, vel lemma

SEARCH

MENU NAVIGATION