Q. Curtius Rufus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum Supplementis Jo. Freinshemii et selectis Schmiederi variorumque commentariis quibus notas excursum mappasque et indices addidit N.E. Lemaire ... Volumen prior tertium et ultimum

발행: 1822년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

doctissimus Barbia si Boca . Illius opus m gnam lucem affert in hujus urbis obsidione describenda, ut eam legere est in Arriano, Diodoro,

supplementisque Freiushemii : pertinet ad paginam 46 hujus voluminis. Idem egregius ille vir, jam a me laudatus, cujus

I Omen nunc Veteris geographiae doctrinis eo

modo inhaeret, quo Quintiliani nomen arti Oratoriae, Halicarnassum in Caria delineavit. Magni momenti est in Alexandri historia Halicarnassi obsidio, quod urbis illius defensor, Memnon, Solus inter Omnes Persarum duces dignus fuit cum quo Alexander congrederetur. Sed hoc quinque, ex Arriano desumptum, in Freiushemii sustplementis invenies, pag. 86. Ad nostrum auctorem propius spectat praelii ad Isson ichnographia, qua pugna illa descripta est, ut nos ipsi eam ex Arriano Polybioque restituimus, in excursu III ad librum III. Haec quidem in gallica Arriani translatione occurrebat, Sed rudem in modum incisa. Ad tantum persectionis

gradum progressa est arS Caelandi, ut necesse

esse judicaverimus eam levioribus delicatioribusque lineamentis depingendam curare; ut vidererat, Pag. 198. Sed mappae auxilio duae praecipue urbes indigebant : Tyrus nempe et Alexandria; illa, quam obsidio tam longa et in tanta rerum varietate

62쪽

terra marique VerSata; haec, quam commercii cum

toto orbe SOCietas, suorumque regum nomen me

morabilem praestitere. TyruS delineatur, P. 224; e regione littus omne Phoenici se videre est, dirutam Palaetyri sedem, et inter insulam Continentemque, molem illam quam exstruxit Alexander.

Triplex Alexandria, qualis sub Macedonibus Arabibus et Turcis exstitit, depingitur, pag. 35o; triplici quoque nota distincta. Quicquid ad veterem Alexandriani pertinet punctis delineatur, et nomina italico charactere Scripta Sunt: quicquid ad Arabicam, recta liti ea, et romano Chu-ractere Scripta nomina : quicquid ad recentiorem, umbris distinguitur, et majori charactere, aut Ohliquo, aut recto suasique, romam, majuScule droite Ou Penchoe . Priorem expressit idem Barbio dia Bocam; et alteram unus ex illustribus Gallicorum exercituum ducibus, qui non ita pridem totius orientis populos suarum Virtutum miraculis obstupes Cerunt. Quinque aliae tabulae in reliquo opere occurrent; de quibus suo loco agemus. Nunc eas tantum nominare libet.

Iv. Hephaestionis tumuli ichnographia. Ad do- cinium Curtii librum pertinet, et secundum Diodori descriptionem delineata est.2'. Ichnographia currus funebris quo Alexandri corpus Alexandriam est vectum. Ad eumdem

63쪽

librum pertinet; Diodorusque, qui eum descripsit , haec omnia ex Ephippi Olynthii opere extraxisse videtur, quo de Hephaestionis et Alexandri exsequiis agebatur. Has tabulas publici juris secerat vir cl. Ovestremore de Ouin ἰ dissertatiunculas, quas iis addidimus, ipse magnam in partem emendavit et comrexit; et, Pro Sua humanitate, Omnia nobiscum; communicavit, quae ad eas illustrandas conducere poterant. De his copiosius ad calcem libri decimi 3'. Pugna ad Arbela, ex antiquo marmore numidico; in lucem prodiit cum dissertatione viriel. AEneae Quirini Visconti. 4'. Alexandri magni emines, cx marmore antiquo, quo Gallicum Museum donavit vir illustrissimus, Azara, Hispaniarum regis in nostra Gallia nuper legatus. 5'. Alexandri Imperii mappa, curante V. C. Barbio dia Moage; qua Omnia Alexandri itinera delineantur, ex Arriano et Curtio. Subjungitur tractatus de Alexandri itineribu set castris. Ea sunt, quae fecimus, adjuvante inprimis V.C. B RON , eruditissimo literarum Doctore in Academia Parisiensi, ut Omnibus Dum eris ahsoluta sit haec Curtii oditio, Alexandri historiam in omnibus partibus illustret, nec aliis hujusce collectionis voluminibus indigna accedat.

N. E. L.

64쪽

SUPPLEMENTORUM

LIBER PRIMUS.

C, p. I. ALExANDRI , qui ademptum Persis imperium in i

Graeciam intulit, vitam atque res gestas plurimi Graecorum memoraverunt. Ex quibuS plerosque operum suorum spectatores , quosdam etiam socios atque ministros liabuit : nonnullos , ut erat avidus mansurae post mortum gloriae, ad hoc ipsum evocavit , ut res suas traderent posteritati. Caeterum , praeter ipsam rerum magnitudinem, innata genti fabularum cupido effecit, ut eorum complures monstris quam vero similiora proderent: fide autem dignissimi videntur Ptolemaeus, qui postea regnavit, et Aristobulus J. Etenim exstincto jam a Alexandro sua edentibus metus et assentationis Caussae decesserant , quibus fere narrandarum reruIn veritas corrumpi solet: nam Ptolemaeum etiam regii nominis dignitatem mendaci historia polluere voluisse quis crederet Uterque autem 4 quum multis ad res Alexandri pertinentibus negotiis non interfuerint modo, verum etiarn praefuerint; verissima prae aliis tradere potuisse liquet. Quoties igitur cor Sentiunt, Cae- steris antehabuimus : tibi in diversum abeunt, ex copia

x. Arrian. In praesa . lIb. I. etiam Fabrieli Biblioth. grare. III, 8. a. avsitu. XII, si, in sin. Couset a. Arrian. in praescit.

I. I

65쪽

rerum ea potissimum secrevimus, quae diligenter inter se composita proxime ad rerum gratarum fidem videbantur 6 accedere. Quod etiam post aetatem Alexandri alios G1 corum secutos video, quibus aliqua veri cura suit, et nuper ex Sicilia Diodorum : nam qui ex Romanis animum ad historiam applicuerunt, ii patriis rebus contenti, externa neglectui habuero : quia victoris populi gesta componentibus neque maiestas rerum deerat, et plus utilitatis allatura videbantur: in eadem republica degentibus. Quorum studium ut laude

dignissimum arbitror , sic extra reprehensionem fore confido , si nostris otiam hominibus ostendam eum regem, qui unus omnium mortalium, intra brevissimum sevi spatium, a plurimum terrarum OCCUPaVit ἰ quo appareat, non forte neque temere res humanas serri, sed plerumque fortunam pro moribus, neque diuturnam esse felicitatem, quae virtutu

dotibus abunde auctum ornatumque suisse comperio, quibus satalem tantae potentiae Virum oportebat instrui. Genus

ab Hercule repetebant Macedonum reges k; Olympias Alexan. io dri mater initia suae gentis ad Achillem referebat. Puero neque incitamenta exemplaque gloriae, neque virtutis magister aut exercitatio deerant 3 quippe Philippus pater continuis bellis coti temptam ante Macedonum gentem extulit, et coacta in ordinom Graecia, cunctis sormidabilem fecit. ii Denique non solum DPerum Post Se gestorum fundamenta posuit, Verum etiam quum decederet, persico bello intentus,

delectus habuerat, commeatus, Pecuniam, exercitum Parai, verat, et Parmenionis opera iam Asiani aperuerat . Sed inco rerum momento Subductus est, ut Et maxima gerendi

titilli sui,sidia filio, et plenam gesti gloriam relinqueret: quadam fortunae industria, quam unus hic perpetuo obsequeniatem sibi habuit . Cuius admiratione Don poStea modo, sed statim ab initio dubitatum est , rectiusne foret, non Peraeaculas aut Herculem , sed ab ipso protinus Iove, tanto

66쪽

SUPPL. IN Q. CURTIUM L. I. 3

homini divinae stirpis originem asserere. Ipse quidem, quum Hammonem Lybicum adiret, ejus filium se appellari voluit, ut postea trademus . Caeterum draconem in cubili matris ejus visum, quem Iupiter induerit, eoque genitum fuisse Alexandrum multi crediderunt : insomniis etiam, vatumque responsis fidem generis factam et et quum Philippus Delphos sciscitatum misisset, oraculo monitum, ut Hammonem inprimis revereretur. Nec desunt qui fabulosum is id quidem , non tamen adulterium matris falso iactatum asserant. Quippe pulsum AEgypti regno Nectanebum, non, ut vulgo arbitrantur , in AEthiopas Concessisse, sed quum adversus vim persicam in Philippo maxime praesidium speraret , in Macedoniam vectum, magicis praestigiis illusisse Olympiadi, torumque hospitis temeravisse. Suspectam qui- 16 dem exinde Philippo, neque aliam tam intimam divortii,

quod inter eos secutum eSt, cauSSam, pro comperto Postea

fuisse. Etiam quo die Philippus Cleopatram domum d

duxerat, Attalum sponsae avunculum , Alexandro natalium dedecus exprobrare ausum, ipso quoque rege ex sese genitum negante . . Denique de olympiadis adulterio non in nostro soluin orbe, sed apud devictas quoque nationes, pertinacem rumorem obtinuisse. Verum velandae ignominiae repetitum a rex antiquis sabulis de dracone commentum : idem enim olim de Aristomene Messenios, de Aristodama Sicyonios iactavisse. Sane apud majores nostros de Scipione β, qui Car-18thaginem prior amixit, eadem ferine fama fuit : similisque divinitatis opinionem romaui modo principis Ortus habuit: nam de conditore urbis Romulo quid attinet dicere, quum nulla gens tam vilis reperiatur, quae sui generis auctorem non faciat deum, aut deo editum ορ Caeterum Nectanebi fuga istemporibus hisce non congruit : sexennis enim jam erat Alexander, quum ille ab Ocho victus, avitis opibus exCiderct.

67쪽

Io Nec ideo minus vanum est, quod de Iove fertur. Ipsa quidem Olympias, dempto post mariti necem metu, asseverationem filii Iove se genitum credi volentis irrisisse dicitur, missaque epistola petivisse, ne se, nihil tale commeritam , Odiis

bulam confirmasse creditur, prosciscentemque in Asiam Alexandrum monuisse , ut memor Originis digna tanto ge-aa nitore capesseret. Verum lanaen ostentis deum variisque praesagiis inter conceptum editumque partum significatum fuisse, quantus homo nasCeretur, consensu traditur. Obsignatam olympiadis alvum annulo, Cuius sculptura leonem ,3 praeferret, per quietem Philippus vidit . Cujus rei memOriam servavit Alexandria, quam in AEg3pto conditam, aliquamdiu Leon topolim appellavcre: nam de Alexandri magnanimitate et robore somnium illud interpretatus Erat Aris- tander peritissimus vatum, qui postea comes ei haesit , --

αι erisque ejus Praesuit. Qua autem nocte Olympias poperit, maximi per Asiam nominis templum Ephesiae Dianae ignis hausit . Intulerat eum cujusdam hominis perditi suror, qui

comprehensus tortusque, non alia mente id Commisisse fassus est, quam ut magno aliquo faciuore memoriam sui diutis turnam efficeret. Ergo tam scedi exempli cladem non istius tantum pedis damno aestimavere magi, qui tum Ephesi degebant, Verum pro majoris ruinae praesagio habentes, totam urbem moestis implevere clamoribus : exortam alicubi facem, cujus incendio, similem ob caussam, totus olim oriens usi conflagraturus esset . Forte per idem tempus Potidaeam Atheuiensium coloniam Philippus subegerat, quum et Olympia quadrigis se Vicisse cognovit, et a Parmenione, quem in Illyrios miserat, majoris momenti nuntius venit, fusis inuenti praelio barbaris, Macedonas prospere pugnavisse β. Exsultanti tam laeto ubique votorum exitu etiam dct Olympiadis partu renuntiatum est; nec dub tavere vates, invictum sore, qui inter tot victoriarum palmas nasCeretur.

4. Cle. de Diviti. I, Solin. 43 5. Cle. l. l. Iiistiti. XII. 16.

68쪽

Ferunt tot simul prosperarum rerum Cumulo attonitum et η regem, et invidiam deum veritum, ora Isse Nemesin, ut hoc sortiante obsequium modica aliqua calamitate ulcisci contenta soret. Proditum etiam est memoriae, in oppido asPella , duas aquilas in culmine domus, ubi puerum enixa erat regina, tota die persedisse. Gemini per Europam Asiamque imperii augurium id fuisse, post eventum facile interpretati sunt. Terram quoque tum movisse, magnamque tonitruorum sulminumque vim erupisse caelo, auctores h heo. Natus est autem, ut accuratiores tradunt, incipiente 3i, Olympiade sexta supra centesimam , praetore Athenis Εl- Pine, A. D. xII kalend. sextil. quem tum mensem Macedones Loum vocabant' : quo tempore populus romanus quadringentesimum fere annum agens, vicinorum bellis exercebatur , et subjugando terrarum orbi quotidianis incrementis praeludebat.

II. At Philippus auctus silio, de quo propter oblata tot romina spem amplissimam conceperat, in educationem cu-r8mque ejus omnes cogitationes convertit. Quippe Vir pru- α dens et amans patriae nihil monitionibus suis prosectum facile sentiebat, si rebus undique motis, hominem imperitum aut segnem Macedoniae post se relinqueret; suam quoque gloriam haud durabilem futuram, si maximarum rerum instrumenta, quae tanta industria parabat, successoris ine tia corrupisset. Leguntur intor epistolas ejus, Venustatis et Iprudentiae plenas, literae 3, quas tum ad Aristotelem, qui cum Platone exercebatur, Athenas misit, in liunc sere modum scriptae: . Philippus Aristoteli salutem dicit. Certiorem 4 . te facio, filium mihi genitum esse : nec perinde diis gratiam habeo, quod omnino natus est, quam quod te florente nasci illum contigit, a quo educatum institutumque, Deque nobis

indignum Spero evasurum, neque successioni tanta Prim rerum imparem. Satius enim existimo carere liberis, quam opprobria majorum suorum tollentem, in poenam genui SSe. ηNeque sesellit eum opinio; quippe puer Aristotele doctore G

69쪽

diu usus, ad res in ea aetate gerendas insigne praesidium sibi comparavit. Sed haec postea acciderunt : interim constituti sunt insanti nutritores atque .paedagogi, Leonidas olym-

6piadis propinquus, et Lysimachus Acarnan . Philippus nationis ejusdem adjectus, qui valetudinem pueri regeret: Hellanicae δ Dropidis erat filia, ex illustrioribus Macedo

num seminisὶ corporis et morum recta temperie probata et nutricis munus demandatum est. Hac cura paucos intra an nos effectum est, ut jam tum polliceri videretur cum regem, quem postmodum exhibuit; nam et in puerilibus membris indomitus eminebat vigor, et eximiae indolis argumenta aeta-8tem longe praevenerant. Excellens nativa et genuina Venustate corporis 4, cultum aspernabatur β : anxiam formae curam feminis convenire dictitans, quae nulla alia dote aeque commendarentur : si virtutis potiri contigisset, satis se Spes ciosum fore. Fuit autem, quum adolevisset, justa membrorum proportione conspicuus, artubus robustis, probeque

compactis, vi tamen, quam specie validior; quippe corporiso ejus habitus intra proceritatem stetit 6. Cutem habuit candidam , nisi quod in malis , itemque pectore, grato rubore

sussundebatur : capillum flavum , leniter intortum : nasum aquilinum: oculos varios, nam laevus glaucus suisse traditur, altero nigerrimo. Inerat autem ipsis occulta quaedam vis, ut sine veneratione atque horrore quodam intuentium noni adspiceretur. Pernicitate pedum admirabili fuit; quam ut magnae in expeditionibus utilitatis, etiam rex non omisit

exercere, saepeque cum Velocissimis suorum cursu Certaro

visus est: patientia laboris supra fidem eximia; qua saepe una, difficillimis temporibus , sibi exercitibusque suis salutema peperit 7. Exercitationibus crebris, et calidissima corporis temperie, adeo quidquid vitiosi humoris sub cute colligi solet , expugnavit, ut suavem ex ore membrisque exhalaret

nirem vocant.

70쪽

SUPPL. ΙΝ Q. CURTIUM L. I.

odorem, eoque etiam tunicas, quibus uteretur, impleret: ob easdem caussas, ut quidam putant, ad vinum iramque

inorum artis cum Opera ; ne enim vulgarium sculptorum pictorumve temeritate oris sui honor Obsolesceret, studiose cavit; poenam comminatus, Si quis injussu suo conaretur. Ergo abundante tum artificum copia, volentem unus Apelles pinxit, sculpsit Pyrgoteles, Lysippus et Polycletus iere duxerunt . Citatiorem gressum Leonidae vitium suisse, serunt; iι ex ipsius consuetudine id haesisse Alexandro : quod postea, quum enixe vellet, corrigere non potuerit. Equid tu odii cationi plurimum tribui debere noti infiteor; caeterum hoc quidem naturae potius adolescentis, quam assuetudini deputo : etenim in homine velocissimae mentis, neceSSum erat, ut ardorem animi corporis etiam inotus sequeretur. Quem is adeo non in vitio posuero successoros ipsius, ut etiam Studiose aemularentur; simul deprossiore in la viam collo , ob-tiatum ejus vibrantem, et elatior ira vocem imitati , quum

animum non exprimerent; quippe plurimorum ex illis longa ita vix quidquam habuit dignum, quod cum liuius pueritia Cona Pararetur. Neque enim quidquam aut loquebatur, aut is agebat humile, sed dictis iactisque par fortunae suae , Vel etiam supra erat; nam quum' esset laudis avidissimus, non indecunque eam assectabat, scd optimis quibusque Comparari gaudebat ; ingloriam ex vilibus palmam intelligens, tantoque illustriorem victoriam, quanto quos vicisset pluris haberentur. Ergo dicentibus, quoniam cursu plurimum VI Icret, debere profiteri nomen suum inter cos, qui Olympicis ludis certaturi essent, cognominis sibi regis exemplo; magnam ea re per Graeciam sibi famam comparaturum: . Facerem, inquit, si reges haberem adversarios . . Quoties aut Prin is Clara aliqua pugna Philippus vicerat, aut oppidum opulentum iu Potestatem redegerat; laetantibus aliis, ipse haud obscure

nai. VII, 3τοῦ XXXV, 1o; XXXVII,

SEARCH

MENU NAVIGATION