Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

tur Z omnis quaesto per numeros suos implendas . non est' o quidem e sed tanquam accesso, non tanquam summa. Tantum de libris Quaestionum, eX quibus capita, quae supe sunt, singula insta ad calcem libri, una cum

ceteris, justo ordine reseremus. . . .

g. II. Secundum Papiniani opus noven- decim libris fuit comprehensum, qui magnifico admodum , sed proprio tamen &RespoUrum appellantur, qua 1 oracula fuerint totius Urbis & cogniti tum terrarum orbis. Et sane nullus Jurisu consultorum magis suo jure dicere potuit illud Apollinis Pythii, apud Ennium, quam quidem noster: Se esse eum, unde non modo cives, sed populi etiam & Reges consi-

, lium expetant: Suarum rerum incerti, quos ego mea ope ex incertis certos compotesque' consili Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.

Solebant nimirum Praetores vel judices, ipsique litigantes negotium controversium ad Jurisperitos reserre, eosque consulere de ejus jure ac eventu. Fiebat id interdum viva voce, & tempore quidem matutino, sub Galli cantum ut ex Horatio constat: cujus exemplum dedit Papinianus in l. Σ D. de Donationibus: Defuncto Regulo; con-ι troversam

252쪽

DE SCRIPTIs PAPINIANI. 23straversam habitationis patiebatur Nicostratus: by cum de ea re mecum contulisset, dixi

posse defendi. Interdum per Epistolas ab

absentibus rogati Jurisconsulti, inde rescribere passim dicuntur in libris nostris. Papianianus libro quinto Responsorum rescripsi, in veteribus Codicibus est g. 2. Inst. de Exc sationibus. Et g 8. Inst. de Rerum divisione Papinianus rescripsit, nempe lib. III. Re

sponsorum de Contrahenda emtitae.

Mirum in modum hoc illustrat Consuli tio, quae in Collatione Legum Mosaicarum S Romanarum Tit. IV. ex ejusdem Papiniani libro singulari de adulteriis refertur hoc modo: Cum patri lex Regia dederit in Aiam vitae necisque potestatem , quo bonum

fuit lege comprehendi, ut potestas fieret etiamiliam occidendi, vellem mihi RESCRIBERE, nam scire cupio. RESPONDIT: Numquid Se. - Idem Papinianus in l. II. g. s. ad Legem Iuliam de Adulteriis, Consultationem ponit ejusmodi: Suidam accusare Uolebat adulterii mulierem, bi postulabat, nesbi computarentur dies, quos in custodiam fuisset , me hoc admittente extitit, qui contradiceret cujus opinionem an tu probes, rogo

maturius mihi SCRIB ASI RESPONDIT: Opinionem tuam V verba Legis e sententi adjuvant. Consultorem hunc non

privatum

253쪽

2ω, i CAPUT XII. privatum hominem, sed ex Magistrilibus fuisse, . res ipsa loquitur: at nomen ejus uti exprimeret, nihil lectoris interesse putavit

2Emilius, qui plerumque sub falsis Titii &Lucii nominibus species proponere amat. Aliter Cato & Brutus, in quorum libris no-' minatim fere relatum ridet Cicero, lib. II de Oratore, cui aliquid de jure, viro aut mulieri respondissent: credo ait, ut putaremus, in personis, non in re , consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse ue nec quod illis responsum, idem vere responderi posse aliis. Eundem Vero morem tenuit Ulpianus I. 68. de Legatis 3, I. s. de Solutionibus I. de Pollicitationibus. Paullus 81. de Conditionibus I. 3 . de Negotiis gestis I 83. D. de Legatis lib. 2. I. 22. ad Legem Falcidiam, aliique. Scaevolae autem hoc institutum fuit singulare, ut in Digestorum libris nomina vera earundem specierum exprimeret , quae in Responsis reticuisset aut mutasset: uc noster, maXimi praeceptoris exemplo, in Quaestionum tantum libros subinde integras consulentium Epistostas retulit, quarum summam dein presso sermone in libris Responsorum dedit. Videatur Cujacius lib. XII. Observationum Cap . IO. In l. I 3. D. M. His quae ut indignis: Claudius Seleucus Papiniano suo salutem . . .

254쪽

DE ScRIPTIs PAPINIANI. A taurio anjustum . . Respondi. Ubi obiter moneo, eundem hunc esse Seleucum, qui A. U. C. Cum Graio Sabiniano con-' mlatum gessit. Fragmenta Dionis Cassii Pag. 99 I. Σαοῦνιανο , Σέλευκος. Iterum in l. 9 . g. 3. de Solutionibus: Favius Ianuarius Papiniano salutem . . '. maero id quod . . ' Respondi. Hinc

autem, velim, distant Iuris Studiosi, quod ει Ulpianus in Celsi responsis adnotandum censilii l. 7. f. 17. aeuibus ex causs in possese

sonem eatur, quae ex Contractis hisce Responserum libris petita sunt, stricte inter-Pretanda , nec ultra facti speciem trahenda esse: neque enim theses juris generales continent, sed hypotheses suis propriis terminis & circumstantiis circumscriptas , quaῖ quia Papiniano ex secto proposito notissimae, non erat, cur proliXe eas referret; nobis autem penitus sunt ignotae. Illud etiam Praecipuum, animique excelsi indicium habent Responsa Papiniani, quod eorum a ctoritate utuntur alii; iple vero ad nullius

fere auctoritatem eXcurrit, quasi non tam legum interpretem, quam latorem agere videatur. Vitare scilicet voluit notam Ciceronis, qui lib. VII. Epistola I . ad Trebatium , Iurisconsultorum sui temporis foris mulam perstringens: Hoc quemadmodum, at

255쪽

Coi scribere soletis in vestris. libris, idem a

Cornelio videbatur. Et prosecto nihil illis esst ineptius, qui licet de ratione juris constet, plaustra Doctorum tumultuaria opera Congerunt, quorum plerique communitet vel nihil ad rhombum, vel etiam pecorum ritu magis, quam judicio, antecedentium gregem sunt secuti. Unus sere Iurisconsul tis priscis suffecit, rarius duo vel tres aui ctores laudantur. Ad Papinianum ut revertar , inest Responsis ejus vis quaedam singularis dc sine fuco juris color, verbo rum ambitu brevi , ut recisis omnibus si latisque non necessariis, plus habeant in re Cessu, quam fronte promittunt. Non semis per ille decisionis suae adfert rationem 3 tape. eam dictis includit 3 nonnunquam Conten tus humanius videtur rationis est dixisse. Valde placebat Criacio concisa illa & simplex ratio in l. 8. D. de Dote praelegata: uoniam mariti voluntas servanda est. In L . de Pactis, tale pactum, Proteor se muteneri in per nam non dirigi ait, sed, cum generale si, locum inter heredes quoque litigantes habiturum, respondet. Atque sic dc alibi tapius paucis. verbis jugulum Causae premit statim, cetera Sophistis ac Decla.

maioribus relinquens. Denique cum omnis

aevi experientia sit compertum , Consilia saepe

256쪽

e sordibus, gratiae aut amicitiae dari, &verissime dixerit Cicero lib. II. de Oratore:

Plura multo judicare homines odio , aut amore, aut cupiditate, aut iracundia, aut dolo. aut laetitia, aut he, aut timore aut errore, aut aliqua permotione menti quam veritatis aut 'aescripto, aut in eis norma aliqua , aut

judicii formula aut legibus: vehementer ad laudem Responsorum Papinianeorum facit, quod veritas in his nuda simplex, tum requi bonique constans amor,&suum cuivis tribuendi studium, nulla prece nec pretio adulteratum, ne tantula quidem fraudis vel calliditatis labe contactum, omnibus modis enitescit. Multi apud posteros sima forent secundiore, si eorum Commentaria tantum publici juris secta essent. Castrensem, Socinum de Alexandrum Gratiis dc Pluto tan ' tum dedisse, ignoraremus, si eorum Responsa non extarent 3 Valeant, ajebat Paulus Picus, haec Coninia tua Alexander: ego Ioue pluris Lectaras tuas facio, apud Alciatum lib. XII. Parergorum Cap. 12: Nec re- Centiores tantum infamia haec premit. De Scaevola dictum capite praecedente, quae inque de aliorum ejus aequalium fide Lucii Titii sne ullo Purisperito testamentum scribentis, opinio fuerit, constat ex I. 88. g. . de .Legatis lib. Cui illustrandae accedat ina famosa

257쪽

n. f. Cautela: I

in ordine, colophonis instar, excipiunt D finitionum libri duo, quibus varias juris civilis regulas complexus est. Definire enim Iurisconsultis est, pro regula aliquid si tuere, vixque in toto jure desnitionis vox pro definitione Logica usurpatur. Sic Celsus Regulam Catonianam desnitionem vocat in I. I. de Regula Catoniana. Ulpianus Mucii sententiam, quae relata est inde Diversis Regulis Iuris, Donitionis pellatione indicat, l. I. g. s. D. Godui

aut eum. & Imperator veteres regulas &antiquas definitiones Conjungit in I. . C. de Verborum Aniscatione. Dicuntur igitur hi libri Definitionum, uto Mucii Scaevolae liber etων , & Cervidii Scaevolae, Neratii Prisci, Pomponii, G i, Ulpiani, Paulli, Marciani, Modestini & Licinii Rufini libri Retularum: in quos theses genes. Tales, assidua sori tritura, aPrudentibus. - . cogita-

258쪽

DE MRIPTIs PAPINIANI. 14scogitatae, velut per saturam, sunt conjectae. kMd veteres de ierunt, inquit noster lib. Ir Definitionum in I. 97. D. de Solutionibus. Iidem sunt Ulpiani opinionum libri, ex quibus I. 6 I. de Regulis yuris decerpta est 3 nam Papinianus in I. LP de Usuris, quod initio

vulgo receptum esse diXenat, statim opinionem vocat. Nec enim admittenda est distinctio Theophili in g. 8. Inst. de jure naturali inter Sententias Iurisconsultorum & Opiniones; quasi illae perfectae & indubiae, naruero suspensae & timidae responsiones fuerint, quandoquidem & hae ipta sententiae

sunt, modestiore tantum vocabulo vallatae,

ut recteJacobus Gothostedus ad i. s8. d. R. I. animadvertit. Quam autem dissicile fuerit antiquis Prudentibus canones ejusmodi generales brevi complexu edere , vel inde apparet, quod innumerabilium factorum, hominum dc decisionum cognitionem suis

injunxerunt discipulis, dc quemadmodum Cicero II. de Legibus dixit, quod positum

erat in una conditione, id in infinita disperserunt. Quamobrem & sua aetate, nec temere, satas est Iavolenus omnem definitionem in jure civili periculosam esse, I. ZO2.

de Regulis Puris. in Mucius Scaevola primus vadum tentavit, atque regulas in sorotum quidem receptas, nequς dum tameta . scriptas,

259쪽

rψ6 CAPuae XII. scriptas, in peculiare compegit opus, & se quod Pomponii de eo judicium est, I. 2.3. 4 I. Origine juris primus jus civile com

stituit. Mox Servius Sulpitius quod dissu- sum & dissipatum adhuc erat, ad artem redegit , instructus arte illa omnium maxima , quae docet habere regulam , qua vera a D

A dignoscerentur , s quae quibus postis essent, quaeque non essent consequentia judicarentur, auctore Tullio in Bruto. Pomponius dein, proficiente jam indies Iurisprudentia, ad Mucium notas conscripsit; quibus vel ratione eas firmavit, vel exemplis illustravit, vel vitia subnotavit, & necdum tamen ad summam pervenit. Papinianum majorem juris Antistitem haec Sparta manebat , qui ut Dialemces fuit peritissimus, cum Stoicis suis brevia quaedam praecepta ad manum amavit valde , sic tantus Regularum extitit artifex, ut nullus ferme Jurisconsultorum tot, tamque absolutas, tam' sequas nobis Regulas contulerit: quod sum

mae illius sapientiae & peritiae fuisse Cuja- eius monuit ad I. 38. D. de Pactis. Est enim periti in promtu habere regulas, & definitationes rerum & nominum. Has vero non

in Definitionum libris tantum exposuit, sed Quaestiones etiam ac Responsa elegantissimis, generalissimis*raro fallentibus regulis sunt

260쪽

DE ScnIPTIs PAPINIANI. 2 7ssint reserta; quod formulae illae in toto jure , in totum, in omni jure, generaliter, semper in jure & ejusmodi aliae produnt clare. Juvabit nonnullas exempli loco huc conduaxisse. In multis juris nostri articulis deterior est conditio feminarum, quam masculorum, ait in I. s. de Statu hominum. In

omni fere jure finita, patris adoptivi potestate, nullum ex pristino retinetur vestigium, ἰ i' D. de Adoptionibus. In omnibus bonae ridet judiciis, cum nondum dies Praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad

interponendam cautionem, ex justa causa

condemnatio fit, D. de Pudiciis. Ex

his omnibus causis, quae jure non valuerunt, secuta Der errorem solutione, condictioni Iocus erit, I. s . D. de Condictione indebimGeneraliter observari convenit, bonae fidςijudicium non recipere praestationem, quae Contra bonos mores praestetur, I. s. D. de Usuris. In toto sere jure manumissor ejusmodi nihil juris, ut patronus consequitur,. I. 2 . D. de Excusationibus. Quod per manus traditum est, codicillis hereditatem dari non posse, rationem habet, I. IO. D. do Pure codicillorum. In omni fere jure sic obiervari convenit &c. l. 23. D. de Liberis

postumo, L i. D. de Poenis , l. s. 8o. de Diverss Regulis Puris. Ceterum

SEARCH

MENU NAVIGATION