Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

- χo8 C A P U T XI.& Philosophorum habebat copiam 3 at Romae duntaxat & Beryti publice Iuris tradebatur disciplina: nec alibi, quam Romae,

litteras Latinas addiscendas esse contendebant sipientiores. Incommodum valde id accidit Provincialibus, quorum omnium intererat, jus commune haud ignorare; ipsa etiam Roma ob mores di lutos,& luxum ingentem, erudiendae juventuti prorsus erat inepta; non tamen est, quod dubitemus, magno numero juvenes, legum addiscendarum gratia, illuc migrasse. Hinc provinciales ibi, velut in studiorum nutricula, egisse dicuntur, in I. I 8. f. I. D. de Pudiciis l. II. D. de Rebus creditis, I. 36. D. ad Municipalem. Adolescens quidam Romae degens, apud Philostratum de vita Apollo- nil lib. VII. cap. 42. inquit: Arcas cum sim, Messena ortus Graecis me pater non instituit moribus, sed huc misit, ut jura discerem. Claudianus eam idcirco Panegyrico III. in laudes Stiliconis Armorum legumque parentem vocat: Sidonius Apollinaris lib. I. epistola 6. Eunapium hortatur, ut juris discendi gratia Romam pergat, ad domicilium legum θ' g nnasium literarum. Rutilius Numatianus lib. I. Itinerarii versu zo7. de Palladio: Facundus juvenis Gallorum nuper ab arvis Romani discerejura fori. Singu

222쪽

PRAECEPTOR, DISCIPULI, SECTA. Zos

Singularis autem sub Papiniani adventum, Quinti Cervidii Scaevolae erat gloria, ad quem , velut alterum Livium, audiendum, . e longinquis provinciis flos juvenum concurrebat. Florebant circa idem fere tempus 3 Cajus, Pomponius, Maecianus, Marcellus 3 sed hunc ducem is sibi sequendum delegit inprimis , nil quicquam privatis laboribus . sine Doctore fidens. Suo jam tempore ad Trebatium scripserat Cicero lib. VII. Epistola I p. yus civile vestrum ex libris cognosci, potest' sui quanquam plurimi sunt , docto- rem tamen lumenque de erat. Rusdem Scaevolae scholas alios frequentasse verisimile est. De Julio Paullo & Claudio Tiγ-phonino vel inde constat, quod ille fere temper, hic aliquoties Scaevolam suum appellat. Paullus in I. 24. g. 2. D. de Minoribus I. I s. g. I. D. de Negotiis gestis L 32. D. de Excusationibus I. 38. g. ult. D. de Vulgarili pupillari substitutione l. 6. D. de Aebus au- ctoritate judicis postaendis. Tryphoninus in 'L pen. D. de Castrensi peculis l. I 2. D. de DA, 'actione pignorum. ubi: Scaevola noster re siluendam probavit.' Non quidem ea ratione, qua Pomponius in I. -. D. de Stipulatione servorum G um suum appellat, Et non Me ratione es quod Gajus noster dixis. Hi enim iisdem florebant temporibus, reo amici.

223쪽

a Io C A P , ae XL amici erant; sed quemadmodum Strabo di Seneca Zenona suum vocant, & Justinianus iis prooemio Institutionum f. 6. ex commemiariis Gari nostri dixit: ab hoc enim prose-

cerat, eoque auctore in elementis suis conis cinnandis , sicut Paullus Scaevola in jure, respondendo, praecipue fuerat usus. f. II. Propter magnam juris civilis scientiam , quam Cicero patrimonium Scaevo olarum vocat, Scaevola cognomen forsan tulit. Nec enim verisimile est, quod Cuj cius ad i. Io. g. E. D. de Usurpationibus a. firmat, eum Muciorum gentilem fuisses . Cum quibus praeter juris cognitionem & cognomen nihil habuit commune. Gens autem ex nomine cognoscitur. Prius Ioha nes Glandorp in Onomastico Romano , Feliman ad Pandectas pag. 77. & minorum gentium interpretes alii, cum Q Mucio eum confundunt quem trecentorum annorum spatio. Contingit. Magnum ejus

I. I ingenium laudat Tryphoninus in I. s. D. I de Conditionibus V dexhonstrationibus, non Saturninus, ut Cujacius in vita Papiniani& Jacobus Gotholiedus ad I. 3. C.m de me mentis perperam scripsere. Iste enim prae nimio studio motas in Scaevolam scripsit, non hic. Alciato lib. IV. Parem. Cap. I. dc Schiltero Exercitatione XXXIX. g.

224쪽

PRAECEPTOR , DISCIPULI , SECTA. 2I II 28. Scaevola heic non extolli, sed hρονικως perstringi videbatur: magno scilicet ingenio de jure aperto, de quo nemo in thesi dubitat, eum respondisse; cum possit tamen in applicatione illius regulae, ad sp ciem propositam, adhuc dubitari, num com ditio esset, nec ne, & annon potius modus, cui utique heres parere potest. Sed ratio respondendi obstat, & satis hoc refellit Pa

circitus lib. II. Uariarum lectionum cap. Io 3 Modestinus in I. I 3. g. 2. D. de Excusationibus Scaevolam & Paullum & Ulpianum

rum vocat. Arcadius & Honorius Prudem Iurisconsultorum in I. 3. C. Wh. de Testamentis. i Et sane insignis ejus prudentiae argumentum est, quod de jure consuutus ex ipsius facti recessibus rationum sua- Tum vim extulit , quia jus in causa positum . Hebat Alfenus in l. s 2. g. 2. D. ad Legem Aquiliam. , Tum etiam quod hoc in more habuit , ut in respondendo ne latum quidem unguem a jure Constitutionibus firmato re-

Cederet. Vide I. .47. D. Soluto matrimonio.

Accuratam hanc de jure respondendi prudentiam miratus Antoninus usus est Scaevola praecipue rarisperito inquit Capitolinus in ejus vita cap. XI. & hic vicissim, quanti Principem suum secerit, in I. 3. D. de Na-O E talibus

225쪽

aia C A P o T XI. talibus restituendis testatus; ubi Sanctissimum G Nobilissimum Imperatorem eum appellat ,

sicut C us Sacrati mum in I. s. D. adM- natusconsultum Tertullianum , & Papinianus Providentissimum Principem in I. 67. g. I. de Legatis lib. 2. eundem dixerunt. Graece admodum fuit peritus, & raro invenias le- . gem Graecam, quae non sit Scaevolae aut Modestini. In sermone Latino affectat fuit antiquitatis. Solus cum Papiniano flentum pupillum dixit, quem tutor ab is, reditate paterna abstinuit, in I. M. D. de Pactis, l. 79. ad Senatusconsultum Trebeρ . llianum, I. ult. D. Si quis caution. Insolens iquoque vox est minorato pretio vendidit, in lI. ult. D. de Servis exportanaeis. Facundiae ivis ei non defuit, sed, quemadmodum in

stilo, sic in Responsis Laconicam nimis

brevitatem amavit. Anantapodoton ejus in I. I . D. de Transactionibus animadvertit

Petrus de Toullieu , Vir Clarissimus , de

quo Academiae Groninganae gratulor ve- ihementer , in dissertatione de Anantapodotis in jure occurrentibus. In I. 66.pr. D. de Donationibus inter Uirum uxorem sol- lenne illud respondit nos subaudire jubet. la ι. I 8. f. I. D. de Annuis' legatis totum re- lsponsum in verbo competere consistit. In LIoa. s. 3./Legatis lib. . voce danda quaestionem l

226쪽

- PRAECEPTOR, DISCIPULI, SECTA. 2I 3ssionem reselvit. Adde l. 4. Receptis

qui arbitrium receperunt, I. ult. D. de Rebus dubiis, l. 93. g. pen. D. de Letatis lib. 3. LI 22. f. 4. Verborum obligationibus, ex quibus collegit CarpZovius parte I. Decisionum illustrium 8 s. num. . non peccare . IurisConsultos, qui breviter uno vel altero verbo respondent, quid sibi videatur des 'Eho , super quo fuere consulti, utque rationes sententiis a se latis addant, nihil esse

necesser verum alia tempora alios mores postulant. Obscuritatis in Scaevola argumentum est, quod inter leges damnatas, legibus quoque ejus locus fuerit datus. Nevi-Σanus Sylv. Nupt. v. c. 3 . his verbis de eo Conqueritur: Nempe Scaevola solet truncata

respondere , atque dicta ejus indigent supple-sione. Christianis faviso videtur, quod Seiae heredibus responsiim dedit, quae in t stamento ita caverat: Dbeo signum Dei ex libris rentu in illa sacra aedeo in patrii tui, in l. 38. g. 2. D. de Auro argento legato. Sic enim Graeci accipiunt, &Agnum Dei reddunt Crucem, pariter ac in Theodosii l. unica C. Nemini licere Signum Salvatoris, Christi, in l. 18. C. Th. de

Judaeis: Anum Mei nostrae, in l. 2s. C.

a. de Paganis signum venerandae religionis

. Christianae, di apud Firmicum de errore

227쪽

. 2I4 CAPUT IX. professi relig p. 76. venerandum Anum eru ris vocatur. Sed nihil horum. Signum Dei imaginem fusilem hic notat indigenae cujuspiam & familiaris Dei. Ita signa Ueneris, Cupidinis, Apollinis, Herculis passim apud Ciceronem lib. IV. in Verrem,& lib. VI. in eundem: Delam venit, ibi ex .

fano Apollinis clam sustulit Ana pulcherrima

atque antiquissima. Deum autem multoties Iurisconsulti numero singulari usurpant, quia unum solummodo Credidere, I. I. s. D. ad Legem Falcidiam I. 4. g. I. ad Legem Iuliam seculatus. 'f. 1II. Tanto duce & auspice intra breve temporis spatium ad Jurisprudentiae arcem ascendit noster, imitatus nautas, qui celeri cursu in portum devehi, quam segnibiis ventis diu ludi malunt. De Themistocle legimus, quod interrogatus, cur noωs inquietas exigeret, responderit: Per Miltia dis tropaea se de somno excitari: Ita nostrum dormientem excitarunt honores& encomta Magistri sine exemplo maximi, sicut eum non solum aequarit, sed etiam superarit. Id mordicus tenuit Scaevola, ut ne deqUae stionibus ullis facti responderet conjeetiarales illos & praesumtionum tractatus ad Oratores magis, quam Iurisconsultos, perti- 'nere ratus. Observat Franciscus Duarenus ad

228쪽

PRAECEPTOR , DISCIPULI , SECTA. ar rad L iEα. D. de Verborum obligationibus , triplicem ei modum in usu fuisse: nunc enim, ut olim Gallus Aquilius, de jure noumeri respondit : nunc conditionem, quae ad 'fidi um , quod incertum est, respiciat, aliaciebat: nunc solenni formula Secundum ea , quae proponerentur , utebatur. Sunt, qui haec non intelligentes pravis eum Con-uliariis comparant, qui veri copiam non faciunt, sed suspensa dc quo ducantur inclinatura respondent ; a quibus tamen convitiis Robertus lib. IV. Sententiarum cap. I 6. prolixe eum absolvit. Dura nimis est cen- .sum Connani: Permulta alia Scaevolae

sponsa notare licet, inquit, aeque absurda, Nut dicam , quod sentio, fatua θ' inepta. Fuit

hoc Scaevolae proprium responses ambiguis tela reprehensorum eluderer in s qua parte preme entur, declinaret in aliam cst commodo suo responsa sua interpretaretur. In quo illum ego non reprehensone . modo, sed etiam poena

dignum fuisse judico. Non hic cum Cujacio dicam, cinnanum doctissimum fuisse virum, sed non juris, perdi tempus, si in ejus

Commentariis ponatur. Iam enim Bartolomaeus Fajus, tutor. libri ejus posthumi quasi honorarius, in Praefatione secunda, hoc in iracundiam Connani, quod aliquandiu in Scaevolae responsis oscup tus eXtriin

229쪽

a16 CAPUT XI. care se non potuisset, rejecit. Quanquam norare non debuerat, quod Cicero pro Cornelio Balbo memoriae prodidit, 4. Scaevolam Augurem, hominem juris peritissimum, cum de jure praediatorio consiIleretur, conmitores suos nonhunquam ad .

Furium &Casellium prisdiatores rejecisse: quia id jus, Edicto licet comprehensum , plurimum facti, moris dc consuetudinis ha-

hebat: ejus autem vestigia nostrum pressisse. Interim, si verum amamus, majori laude digni videntur Jurisconsulti, qui non tantum de jure aperto, sed & de scripti& voluntatis quaestionibus consultores. incertos dc dubios, certos a se dimittunt. Omnis . quaestio juris, auctore Quintiliano, aut Semiborum proprietate aequi disputatione, aut . voluntatis conjectura continetur. Ubi enim dcontrahentes vel testatores nihil expresse runt, aut obscure locuti, aut qua mente hoc illudve secerint ambigitur, prudentia in opus est, qua animi conjeeturae ducantur, o Sc obscuritas enodetur. Quam late praesumtionum pateat campus, vel eX unico ti- tulo Pandectarum de rebus dubiis, ut spissa iAlciati & Menochii volumina mittam, - - paret. Hac autem parte Papinianus praecortorem superavit, dum in facti etiam quae

stionibus. prudentiam suam dc judicii vim

230쪽

PRAEcEPTOR , DisCIPULI, SECTA. EI - . ita ostendit, ut simul omnibus praeriperet palmam. In l. II. l. I 2. D. ad Legem Juliam de adulteriis: Tam ad juris, quamfacti quae onem motam respondit. Sic eleganter . in I: 3I. D. de Donationibus indicat Conje- .ctu as, e quibus maritalis affectio de honor plenus eliciatur: persenis, comparatis,

li visae conjunctione conuiderata. De commorientibus, & uter horum, pater an filius Praemortuus esse Censeatur, multi veterum

extant loci, quibus secundum speciem propositam, semper rapitur occasio, quae praebet benignius respousum: sed inter puticherrimos est L a 6. D. de Pactis dotalibus. Maximus atem pietatis liberorum erga parentes, & horum erga filios fuit aestimator. Inde nunc pro liberis, nunc pro parentibus conjecturam pietatis capit in I. i . D. de condit.-I: I s. I. de Inoss. te flamento. Sic t citum inducere fideicommissum natura difficile agnovit Quintilianus; at quis enumeret omnia a nostro inducta 8 In Meicommissis, g neraliter ait, voluntatem spectari convenit l. r. ad SCtum Trebellianum. Et in causa Meicommissi , uscunque precaria voluntas quaereretur , conjectura potuit admitti, in l. . D. de Legatis lib. 2. Atque ita satis probatum dedimus, Papinianum longe multum- .

, que ingenio &judicii acumine scaevolam su-O s perasse.

SEARCH

MENU NAVIGATION