Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

lentias praedicti omnes suis operibus miscu . runι, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sa bini, Iuliani atque Marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt. Si tamen eorum libri , t propter antiquitatis incertum, codicum collationes entur. Ubi autem diverse sententiae lproferentur Uotius numerus vincat Auctorum: veis numerus aequalis st, ejus partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat: qui, uisngulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Paulli atque

Ulpiani in Papisiani Corpus factas Aut dudum saturam est praecipimus in mari. Uri

autem pares eorum sententiae recitantur, quo

rum sar censetur auctoritas , quod sequi δε- lbeat , eligat moderatio judicantis. Paulli quoque sententias semper valere praecipimus. Tria hic potissimum in honorem & praerogati vam Papiniani constituta. Primum ejus lscriptis auctoritas datur, ut in judiciis, tanquam leges authenticae jus scriptum, obtinerent ex hoc tempore, nec Judici ab ejus decisionibus recedere liceret. Magna quidem Responsorum & Quaestionum ejus pars Fori disputatione jam dudum recepta, dc

Principum Rescriptis probata erat: omnia tamen opera nondum vim legis accepe

rant, quin & ista hactenus juri non scripto

annumerata, ex more antiquo civitatis, . quem s

292쪽

Dg AvcTORITATE PAPINIANI. 27, Quem, post Ciceronem, Certus auctor re-lert Pomponius I. a. f. s. de Origine juris. Interim maxime sese mihi probat Jacobi Gothostedi Viri Cl. conjestiara in hac Lum ceteros , ut ceteros legentis, una littera ut siepius alibi mutata. Vide Amplissi By kerali. lib. 2. Obs. cap. XI. Sic vero effi- Citur , Papinianum & Modestinum, jam ante hanc sanctionem plus auctoritatis, quam CCteri tres, qui repetuntur, habuisse. Sane insignis eorum eruditio, fama, auctoritas

re verba scut dudum salutum est ejusmodi

aliquid suadere videntur. Ad scopum autem Theodosii ut veniamus, notandum est, quod vetus & sincera Romanae Jurisprudentiae memoria hoc aevo serme decoxerat, . dc juris civilis scientia, quae Scaevolas, Pa

Pinianos, & Paullos in amplissimum dignitatis gradum extulerat, nunC multorum Camelorum onus, & libertorum artificium

habebatur. Vivebat temporibus Valentiniani Ualentisque Ammianus Marcellinus. Is libro XXX. narrat, suo jam tempore, qui juris scientiam profiterentur, non tam homines, quam larvas fuisse: quorum nonnulli ita rudes, ut nunquam se Codices habuisse meminissent, sique in circulo Doctorum auctoris veteris incideret nomen, . Piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum - S arbitra-

293쪽

18o CAPUT XIII. . arbitrarentur. Theodosius igitur pro his

tenebris ut lumen accenderet priscis Iurisconsultis, non magis quidem libros eorum , quam Sibyllinos, prae reverentia attingere aut in ordinem cogere ausus est , legum t men vim eis tribuit, nec omnibus , quia ipse in Novella de Codicis Theodosiani auctoritate scribit: quod tam pauci rarique extiterint, qui plena juris Milis scientia ditarentur, ut in tanto lucubrationum tristi pallore, vix unus aut alter Noeperit soliditatem perfectae domime. Ex his autem paucis, quinque hac I. un. profert, sed ita, ut Papini nus familiam ducat, ceu collegii Praesul,

coryphaeus, & Jurisprudentum persectissi

mum caput.

g. U. Altera praerogativa illa est, quod

si diversae essent Iurisconsultorum sententiae, & par utriusque sectae numerus , ea jubetur, tanquam Minervae calculo, praevalere cum qua staret Papinianus ; qui ut singulos vincit, ita non vincitur, nisi a duobus. Quoties vero impares sententiae es.sent, minoris numeri voces oportet cedere

majoribus, etsi illae addictum sibi haberent

Papinianum. Postulat hoc rei natura, ut in dirimendis litibus , ubi non ipsam tantummodo veritatem, sed simul exitum n gotiorum spectamus, pars major vincat mi

norem,

294쪽

DL AUCTORITAΤE PAPINIANI. 28 Inorem, etsi meliorem. Egregie Plinius lib. ΙΙ. Εp. I 2. Numerantur , inquit, senten- . tiae , non ponderantur I nec aliud in publico

comitio potest feri , in quo nihil es tam in

quale , quam aequalitas ipsa, nam cum sit -- par prudentia, par omnium jus est. Ceteri quoque Iurisconsulti in hac constitutione nominati, Scaevola, Julianus, Sabinus, Mamcellus, Cajus, Paullus, Modestinus, Ulpianus, non ita nimio inseriores 2Emilio,

sed & ipsi doctissimi, sapientissimi & peri

tissimi fuerunt. Huc item facit lex illa Romanorum, de qua Symmachus lib. IV. Ε-pist. 27. & ante eum Coelius apud Ciceronem lib. VIII. Epist. 8. Suod horum judicum major pars judicaverit , ratum e so. Atque ita Scaevola in I. ad Municipalem, Ulpianus I. II. g. I. de Recepi. arb. & ipse Papinianus in I. 8. D. de Pactis, verbis sequentibus Theodosio praeivisse videtur ri Od s aequales snt in cumulo debiti tune

plurium numerus creditorum praeferendus est :in numero autem sari creditorum , auctoritarem ejus sequetur Praetor, qui dignitate inter eos praecellit. Sin autem omnia undique in unam aequalitaten concurrant, humanior sen-rentia a Praetore eligenda est. Eccet quemadmodum in hac specie quantitas vincit, non numerus; numerus, non dignitas; di-

295쪽

CAPo v XI IL litas, non humanior sententia: se & in

esponsis Prudentum, sicubi diversae sint ipserum sententiae, non ratio melior vincit , sed numerus auctorum: si paria inter se suia fiagia collidant, ejus partis praecedit aut horitas, cui Papinianus assistit: Si neutri jungatur Papinianus, inter opiniones aequales obtinet ea, quam Judex eliget, ut humani rem. Habebat Constitutio haec sua incommoda, scio,& infra dicam, nec tamen ratione Caret, quod ejusmodi praerogativa scriptis Papiniani tributa est. Nullus enim umquam tam alte penetravit in naturae & Iuris civilis arcana, intimosque re sius & latebras omnes scientiarum indagavit, quam hic u ilius, sine exemplo maximus. Inde factum, ut omnis posteritas ingenii ejus m numenta & labores in saeculi gloriam &Reipublicae utilitatem emensos prae ceteris laudarit, ac velut Timantis tabulas suspexerit, in quibus plus semper intelligebatur. quam pingeretur. Appositum judicium est Mamuardi Freheri Viri Cl. de Fama lib.

II. Cap. 18. num 32. Numeranda, inquit,

utrinque sunt DL suffragia 3 N si utraque

sententia magnos duces , claros Drisconfultos habet ,praeferenda , quae in numero excessu a valet vel modico. Sin altera sententia assi-lulatores habeat majoris auctoritatae, ea potiureligenda ,

296쪽

DE AucTORITATE PAPINIAΝΙ. . 283 eligenda, eis illi sint numero pauciores. aequalitas enim illa pensatur praegravatione, auctoritatis , cum magnus aliquis*primarius Doctor, velutique Cordiphaeus, duobus vespluribus minoribus S gregariis o minorum gemitum leguisses haud dubie aequipolleat. Talis fuit ille nunquam satis laudatus P ilius Papinianus, juris Assium S doctrinae legalis

Thesaurus, quem ut impc Alexander Vergilium, Platonem Poetarum,=Lactantius Herculem Africanum inter Deos ole ego Pl ionem V Africanum inter Pureconsultos n minare soleo. Hujus enim auctoritati tam rum tributum est, I. I. C. N. cetera. Non etiam haec res caret exemplis similibus, tam

Veterum, quam recentiorum. Scaevola in

I. 69. f. D. de Avictionibus scribit: Sed auctoritas Servii praevaluit , existimantis Ue. In Orientali Ecclesia Joannis Chrysostomi

tanta fuit auctoritas, ut contra omnes Patres , locum quendam Sacrae Scripturae, secus quam ipsi visum esset, interpretantes, . Unius sententia obtineret, sicut refert Auctor incertus ipsius vitae cap. 37. Andream Isernia scribit Matthaeus Assiictis decis398. in regno Neapolitano tanti fuisse, ut in iudiciis ejus opinioni priores partes deferrentur. Idem de Carolo Molinaeo in foro Galliae testatur Mornacius:& doli. Baptista

297쪽

αM CAPUT XIII. . de Gazalupis lib. de modo studendi in jure

docum. s. narrat: Bariolo in Hispania &Lusitania eandem praerogatiuam ex decreto Regio concessam. Sed hujus fides sit penes Auctorem. Aliud certe sedit Cujacio lib. XII. Obs. c. I 6. Inter pares , ait, sen-rentias obtinet magis ea pars, in qua Papinianus fuerit; quod honori forsian Bartoli etiam facile quidam deferant, quem alii secum legum , alii lucernam juris vocitant, ea dem forma , qua Plato quendam θυλακον λο- appellavit. Sed non ego facilis neque credulus illis. Nam neque hujusmodi Puris udentibus comparaverim, tis cursum longe corona donaverim , a quo

quidquid aberrat Bartolus, vanae fctiones, gri somnia videntur. g. VI. Ultimum Papiniani quod Theodosius & Valentinianus Notas Paulli & Ulpiani in Corpus Papiniani iactas, infirmari praecipiunt. Notare& notas scribere in libris nostris dicuntur Jurisconsulti, qui alterius, sive ejusdem sive diversae sectae,scriptis opiniones suas atteXunt, adjuvandi, supplendi, extendendi, limitandi , potissimum vero redarguendi & improbandi gratia. Plane Claudius Tryphoninus explanandi caussa notas scripsit ad Scaelam: Servii autem Sulpitii 'ad Q. Scaevolam

298쪽

DE AUCTORITATE PAPINIANI. iis Iam notas reprehensa Scaevoiae capita vocat Gellius lib. IV. cap. I. Ulpius item Marcellus sere semper in notis a Iuliano dissentit, ne vel parva quidem rima praeterita, in qua non figat aculeum : quapropter iterum a Scaevola, Ulpiano & Paullo notatus est de rejectus. Eadem notione Horatius de Arte Poetica: Mutanda notabit oes Aristarchus. id est, obelo nigrove signo apposito reda

guet , ut Cicero in Epistolis, alter Aristarchus hos Idem Flaccus lib. I. Sat

Stultus N improbus hic amor est, dignuse

que notari. δ

Exemplo igitur Criticorum pluriumque Jurisconsultorum, Ulpianus & Paullus, etiani Marcianus, a Theodosio ejusque eruditis simo interprete piaetermissus, notas in Papiniani libros scripserunt. Marcianus quidem tantum in libros de Adulteriis, ut ex fragmentis colligitur. l. s7. D. de Ritu nupt. O' I. 7. D. ad L. Pliam de adult. Cujusta forte nota est, quam Pithoeus indicavit tit. IV. Collat. LL. Mosaic. n. Io. Paullus in

libros Quaestionum & Responsorum, cujus modi non oct' tantum utJacobus Gotho-fredus volebat sed plures notae in Pandectis occurrunt, in I. I. insn. D. de osseis ejus cui mand. I. I 6. D. de Publiciana, I. I 8.

299쪽

a86 CAPDT XIII. D. de Servitutibus, L 72. in s. D. de Comtrahenda emtione, I. I. g. 2. D. de Usuris, I. I 3. D. de Rebus eorum qui sub tui. I. s. D. de Annuis legatis, L ult. D. de His quae intest. l. 42- . D. de Bonis libera. I. II 6. . D. de Verborum ObL L 8. . D. de Prael. Si'uL Ulpiani unica nota extat in libruma. Responsorum I. I. g. 2. D. de Negor. gest. Somniumque adeo merum est, quod Rusiardus ad Indicem Iurisconsultorum nobis propinat, quasi Ulpianus in solos Quaestionum libros notas scripserit, de quibus nequidem constat; etsi non diffiteor, ad hos quoque eum annotasse. Quod enim Antonius Augustinus l. I. Emendat. Cap. 6. in libris ad Sabinum, ad Plautium, ad Ums um dc Vitellium, subtiliter animadver/ tit, non semper distincta esse nomina notatorum a nomine illius, ad quem commentantur: idem in libris Quaestionum Papiniani summus observavit C actus , ad L62. g. 2. D. de Bonis libertorum, ubi verba Paulli : Sed N in patrono idem erit dicendum, non sunt, ut in principio, per Paullus no- t discreta. Pariter in I. I9. D. de Dracodicillorum verba: imo duntaxat partem δε- het manifestam notam continent Ulpiani, nec tamen ejus nomen adscriptum habent.

Adde quae silpra pag. 262. sumus hariolati.

. Iam

300쪽

DE AUCTORITATE PAPINIANI. 287 Iam quod ad finem notarum attinet , s miliaris & adamata Papiniano brevitas inisterpretationem aliquando effagitabat. In I. I. gra. D. de Osscio ejus cui manae verius esse statuerat, more majorum jurisdictionem quidem transferri , sed merum imperium, quod Lege datur, non posse transire; ide que neminem dicere, Legatum Proconsulis animadversonem habere, mandata jurisdiactione. Ad quae Paullus notat: Et imperiatim, quod jurisdicitioni cohaeret , mandata, risdictione transre, verius est. Notat dico, id est interpretatur, non refutat, quod obrepetitam vocem et mis .prima fronte videri posset. Vox autem animadversionis, qua Papinianus usus erat, generalior videbatur, quia modicam quoque coercitionem Cominplectitur: ne quis igitur ita acciperet, cavendum suit. Similiter in I. I. g. 2. D. de

Negotiis gestis Ulpianus notat, id est, addit

rationem perelegantem : Hoc verum est,

quia frusrator condemnatus est. Est etiam ubi uterque gravissimas disientiendi causas habuit, ut Paullus in I. I. g. r. D. de uris Ulpianus I. Ia . f. 42. D. de Fundo instructo& I. II. g. 4. D. ad SCtum Trebed. quibus in locis merito reprehenditur Papinianus, nec quicquam ideo de ejus existimatione

fuit detractum: nam Iurisconsultis diversas

. inter

SEARCH

MENU NAVIGATION