Everardi Ottonis, antec. Duisb. Papinianus, sive De vita, studiis, scriptis, moribus et morte Aemilii Papiniani, jurisconsultorum coryphaei, diatriba

발행: 1718년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

testamento: -abstentus si hereditate pro abstinuerit, i. ult. D. Si quis cautionibus , quod commune habet Cum praeceptore. Scaevola, in l. 4 . D. de Pactis & l. 79. ad SCtum Trebellianum. Rursus alia, quae agendi duntaxat notionem habent, passive

nonnunquam extulit , ut voluntas testatoris

tuebitur, id est, defendetur, in l. II. D. de Injusto rupto irrito: Si petitionis dies m

raretur, pro disserretur, in l. s. g. I. D. Ut lagatorum nomine. . Sic casus a communibus regulis alienos verbis annectit. Omnia

dat legi, pro legem, in l. i. D. de Usuris nisi hoc ad emblema Triboniani referre malis. Cum A iam venisset, pro in Asiam. l. 73 'in fin. D. de Conditionibus & demonstrationibus. Sic alias nominum eXtremitates,

declinationes & genera, quam vulgo, s quitur: Penelopa, pro Penelope , in l. s. D. . de Supellectile legata: Neutri te oris, pro neutrius, i. 27. D. de Novationibus: duoreos habet , pro duos, i. g. 3. D. ad Legem Iuliam de adulteriis : Concordium pro concordia, l. 27. D. de Pactis dotalibus tonsortio pro consertium , l. 96. D. de Solutionibus: pro incestus, i. 38. pr. D. ad Legem Iuliam de adulteriis: Stipulatus pro stipulatione, l. 8. D. de Usuris : Creditori

92쪽

PAP. MEG. ET URTusT. STUD. lcreditori ejus, pro creditori suo, l. 27. g. fin. D. ad Sinum Velifanum. Quorum omnium nomine Papinianus vapularet ab

indoctis Orbiliis, qui ultra sua gmndia,

supina & ablativos ablislutos non sapiunt: Uerum otio & Lectoris & meo abuterer, , si multis Veterum exemplis haec corroborare initituerem, quoriim nubem Prisci nus & Popma dederunt. AEliud est Latine, aliud Grammatice loqui, avit Quintilianus lib. . I. Institutionum cap. 6. Atat nullum, di- cis, Latinum proseres auctorem, qui memoria pro oblivione dixerit, ut Papini, nus in I. - . D. de Acquirenda vel omittenda possessone. In nonnullis editionibus, quas sequitur Joh. Christianus Itterus ad Brisi nium de V. S. voce divisa. in memoria lata

gitur: sed repugnat phrasis, & statim AZ-

milius in mitatem memoriae vocat, quod antea immemoriam. Verius est, quod Scia pio Gentilis lib. I. Parergorum cap. 6. animadvertit, inventam hanc yocem a Papi- iniano, ut exprimeret: sicut Ci- Cero non curantiam, ut i Lucretius intactum ut τὸ δαφὲ . addesis. Pareum le-Xico critico pag. III. Inaudita porro vox est fanti sceleritas, pro scelere, apud eundem in L 3. m. D. de Bonis eorum qui ante sententiam , quam , ut scopulum fugiens Grotius l

93쪽

8o 'C A P ti T UI. Grotius in Floribus sparsis, fati celaritaten cum quibusdam anterioribus Pandectarunt editoribus emendat. Amplissimus autem Bynhershoekius , Vir Grotio non minor, lib. IV. Observationum cap. q. sceleritaten retinendam suadet: nec prosecto analogia repugnat 3 quod si enim Labeoni macitatem, Lucretio 1 ximitatem opimitatem fingere fas erat, quidni & nostmsceleritatem p Et quis mihi idoneus sponseserit , vocem hanc antiquioribus usitatam non fuisse. Apud Ciceronem, Horatium , Senecam, Columellam occurrunt plurima aliis non usurpata, in quorum deperditis se lassis etiam sceleritas legebatur. Sic multa alia nobis insolentia dc nova videntur, quae si Veterum libri, quorum vix millesima pa sad nos pervenit, exstarent, in frequentissimo usu posita fuisse deprehendere liceret. Vide Muretum lib. XV. Variarum lectionum cap. I. Plures adhaec erant res, quam rerum vocabula, unde pro necessitate parienda erant imponendaque non novis rebus

nomina, ait Cicero lib. I. Quaestionum Academicarum. Ideoque Celsum reprehendit Fabius, quod nova verba sui vetaret lib. VIII. Institutionum oratoriarum Cap. 3. Inde etiam voces Rheda ac petoritum a, Gallis, mappa a Poenis, aliaeque aliunde derivatae,

94쪽

PAP. ELEG. ET VETUST. STUD. rivatae, Latio donandae erant. Quod si sero morosior aliquis captatorias institutio- aes, conditionem impossibilem, in continenti,ger consequentias & talia ferre non possit ;eum scire velim, cujusque artis professbribus sua, nec trita singulis, vocabula esse, aliaque Rhetoras , Geometras dc Philos Phos, alia vero Iurisconsultos stequentasse.

Sed tu jam oscitas, mi Lector, & taedet me quoque, diutius hisce immorari.

PAPINIANUS

s. I. Patriam potestatem ex Lege Regia deducit , cujus rigor ea aetate laxatus. Pithaeus, Batauinus, Marcilius reprehensi. II. Integrae frontis homo calumniatori inpostus, nee tamen lex Remmia ad On- flantinum usque in usu, quod voluit

jactus cst alii. III. A quo tempore lecti argentei supellectilis esse coeperint. L. s. g. t. D. de Supellectile legata Homeri vem us suppletur. IV. Fulvia, non Pulia , Catilinae scelus indicavit. Professio lenocinii. L. 8. D. ad Legem Puliam Maje- satis V I. Io. g. 2. D. ad Legem DF liam

95쪽

C A P u T VII. Eam de adulteriis illustrantur. V. Ari. . mio quare commentum naturae imago

dicta. MUVPlinio lux aerense. VI.

Conventio in manum quamdiu usu ata. Maritus dominus, uxo domina. Mom. cius notatus. VII. Fuit Geographiae . peritus. Antiochia Coele SFriae metrop . iis, a Severo multata, quando colonia fa- cta. Cellarii sententia exa naturi g. Ι.

temus Papinianum in primis hisce elementis. haesisse, res cum verbis copulabat, & circa mores majorum omnemque urbis & orbis antiquit tem evagabatur. Ad altiora natus erat, quam ut in pulvere scholastico consenesteret, rebus gerendis , provinciis, regnis adminia strandis mature animum praeparabat. HOC autςm, ut consequeretur, regum illa ψια dc imperii arcana, omnium temporum res gestas & tragica dramata nosse oportuit.

Aulica quippe prudentia ex usu est, usim ab exemplis, exempla in Historia, velut in diffuso speculo , conspiciuntur. me tibi virtutum stimulos , haec semi

laudum me exemis dabit.

96쪽

PAPINIAN ΗIsTORICUs. 83Ne igitur nuda verborum cura saetentiae vim infringeret, proximum fuit, ut iisdem praeceptoribus Grammaticis praeeuntibus Historiae operam daret, sine cujus cognitione vel semper insens futurus erat. Res

quod dixit Tullius, Historiam testem

temporum esse, lucem Veritatis, Vitam me- , moriae , magistram Vitae, nunciam vetustatis, quam qui a studio prudentiae civilis vel a Iurisprudentia Romana divellit, is navem cum socio dividere videtur. Et quam non lama omnis generis antiquitatum hiemessu foret, si Tribonianus & socii pleraque ejus ob leta non rejecissent, ut jusse- rat Imperator. Mihi enim certum fixum que sedet, virum peregrinum dc tam industrium ab ipsis Urnis natalibus hoc studium inchoasse, ut cognito diverso, qui sub Regibus, aut seb libera Republica, vel sub Impexam ibus fuerat statu, distinatus quae legum fuisset occasio, quod tempus, quae

cau , quis processus, & per quos decu rerint gradus, animo complecteretur. Elegans, nisi fallor, hujus rei documentum dedit libro singulari de Adulteriis, ex quo

Pariator legum Mosaicarum & Romana rum Titulo IV. sequentia nobis conservavit e Cum patri lex Regia dederit in filam vitae necisque potestatem , quo bonum fuit lege

97쪽

comprehendi, ut potestas seret etiam stiam Oseeidens, vellem mihi rescribere: namscire cu- pio. Respondit: Numquid ex contrario prae- sat nobis argumentum haec adjectis , ut non videatur lex non habenti dedisse, ut videamrmajore aequitate ductus adulterum occidisse, cum nec stiae pepercerit. Hactenus Papinia-

nus. Cujus sensum satis obscurum feliciter expressit Petrus Pithoeus, Vir Clarissimus, in notis: Legem scilicet Iuliam non tam dedisse patri jus necis in filiam, quam n cessitatem imposuisse, filiam occidendi, sia quidem & adulterum occidere vellet. In eo autem fallitur & recte reprehensus aJ cobo Gothostedo ad L 2. C. N. de Liberali causa , quod mastra hanc quaestionem P piniano propositam putabat , si non jus quoque vitae & necis eo tempore parentibus adhuc competiisset. Totus quippe conteX-tus docet , hic non de usu legis Regiae quaeri ssed juris quendam studiosum, cum interi

gem Regiam & legem Iuliam de pudicitia

ἀντνοι ιισω quandam reperisset, curiosam hanc

quaestionem Papiniano , antiquarum legunt optimo arbitro , decidendam proposuisse, qui & subtili ratione ei satisfecit. At infinitum illud patris imperium, jam paulatima C. Caesare & deinceps secutis Imperatoribus laxatum erat, non modo ob abusum,

98쪽

. PAPINIANUs HIsTORICus. 8s ut plerique opinantur, sed quam minime, quia privata illa majestas, ut Valerius appellat, Imperio Monarchico non satis Conveniebat. Omnes sciunt, regnante Hadriano novam quandam Jurisprudentiae ratio nem coepisse, tum quoque firmandae ulterius dominationis gratia, omnem privatorum jurisdictionem aboleri intererat Princi-Pum, quod necdum, per umbram libertatis populo relictam, commode satis fieri potuerat. Spartianus de eo scribit cap. XVIII.

Servos is dominis occidi vetuit, eosque jussit damnari per judicra, si digni essent. Quanto magis ergo in filiis idem obtinuit, quia utraque potestas pari passu ambulabat, dc Dominum eundem esse, qui si pater , etiam juris civilis ratio demonstrat, inquit Lactantius lib. IV. Divinarum institutionum cap. 3. Sed dc jam ante Hadrianum, Trajanus filium, a patre male contra pietatem affectum, coegit emancipare 3 Cumque eo defuncto pater, ut manumior, bonorum Possessionem sibi competere diceret, consilio Neratii & Aristonis, propter necessitatemPlvendae pietatis, ei denegata est, ipso Papiniano reserente in I. ult. D. Si a parente quis manumissus. Hadriani quoque decretum hoc ipsum quodammodo confirmat in

99쪽

Antoninus desertorem a patre oblatum in deteriorem militiam dari jussit, ne pater ad supplicium detulisse videretur L D. de Re militari. Papiniani denique asses fores suffragium serunt, Ulpianus in I. MD. ad Legem Corneliam de scariis, & Paullus in I. II. D. de Liberas'postumis heredibus instituendis. Valdeque nugantur, qui Cum Pithaeo & Wisienbachio Emblema ---honiani in dicta I. II. agnoscunt, tempus Praeteritum pro praesenti positum existima tes. Errat etiam Franciscus Balduinus, cum

ad leges Romuli solio 1 . a Tullo Hostilio rigorem legis regiae jam mitigatum contendit , quae tamen salva, auctore Dionysio in quartam tabulam legum XII. Tabularum migravit, dc ad extrema Rei publicae

tempora in ut mansit, ut ex Sallustio de conjuratione Catilinae apparet, ubi Fulvius filium ex fuga retrassiam necavit. Nec minus hallucinatur Theodorus Marcilius ad caput XXIV. Duodecim Tabulamm tradens : Diocletianum demum occidendi potestatem abrogasse videri, qui & vendendi abrogavit I. I. C. de Patribus qui Alios ἀμμraxerunt. Ex dictis enim satis jam patet, ab occupata Republica pedetentim, ut mo ribus selet, durissimam illam potestatem mitigatam esse, donec ex Constitutione Constantini

100쪽

terum quod Papinianus patriae potestatis jus Lege Regia introductum ait, idem & Dionysius Halicarnasseus docet, sed fluctuans, lib. II. num. 28. Hanc segem primi illi REGES observabant, incertum scriptamne an sine scripto proditam , habentes pro omnium

optima. Unde lucem mutuatur Ulpianus , qui moribus receptum scribit tint. 8. D. de .

His qui sui mel alieni juris. anquam di

frequens est, lingua Iurisconsultorum mori-.bus adscribi, quae veteribus primum legis bus introducta sunt: vel cum Emundo rillio lib. II. Observationum cap. 4. dici potest, Legem Regiam de jure patris tantum loqui, quod mores deinde ad avum , ta protavum, & reliquos parentes, de quibus ibi

loquitur Ulpianus, licet non eodem ess ctu, tenderunt. Nec enim novum est ,

aliquid jure mixto, id est jure scripto & non scripto , introductum fuis. Videatur Paullus lib. V. Sententiarum titulo . 9 6. . f. II. Pergo ad Legem Remmiam , qua antiquissimis temporibus veritas, pulsa faustate atque mendacio , in judiciis restituta est. Meminit ejus Papinianus, primus Jurisconsultorum, quorum fragmenta habemus, & ante Marcianum unicus, in I. I .

SEARCH

MENU NAVIGATION