장음표시 사용
291쪽
arii sex opus destinatum, itaque delineatum, per limmines operarios, aut tirones, exasciari sinebat, ita tamen, ut numquam non adstaret, videretque, ne quid detrimenti ex eorum socordia, imprudentia, vel improbitate, caperet cum marmor ipsum, tum figura in eo delineata. In recidenda eius ora superflua,
labor illi potissimum solebat feliciter cedure, qui ipsius
naturam et quasi texturam e primis statim ictibus et quasi caedibus diuinare poterat. Qua dexteritate, quo ingenii acumine in primis valuisse memoratur Michael Angelus Buouarottus, celeberrimus aetatis recentioris statuarius, et architectus, ita quidem, ut ipse, homo sexagenarius, marmoris redundantis multo plus tribus hortilis, quam tres iuuenes robusti, tribus integris
diebus, praecideret. Quod monerium oculis suis vidisse, et in notis ad Philostrati versionem Gallicam memorasse scribit Aunou di Laurent in Dissertatione de Antiquorum lapidibus pretiosis, et eorum modo artificia ex illis formandi et elaborandi. svid. Li Sanidi Dissertarioni Accademiche, lette Deli' Accademia di Cortona, Tom. V. Dissert. I. XXXI. p. 34). Quae Buonarotti facultas dexteritasque plane singularis,
duo, quos dixi, viros eruditos adduxit, ut Graecos artifices erederent, animo valde fidenti manuque longe certiori, firmiori atque securiori versari potuisse in tractando scalpendoque marmore Pario ; quippe ius ratio, natura et textura ipsos, propter usum varium et multiplicem, haudquaquam latere potuisset. Quae eorum sententia mihi quoque a vero quam proxime abesse videtur. Verum eo, unde digressus sum, redeundum est. Opere satis exasciato, et singulis figurae membris caelo terebraque leuiter indicatis, et a reliqua massa nonnihil separatis, manum tandem admouit ipse artifex, atque instrumentis semreis chalybeiisque, omnis generis, diuersaque ratione
292쪽
- utSatemperatis, erassis, subtilibus, obtusis, peracutis,
teretibus, cet. leuissime caedendo, terebrando et raden. do , senuique nunquam non adhibitis et applicatis purpendiculis, regula, norma, circino, ea omnia et
singula pedetentim ita sermauit manu sua longe exercitatis sina, ut tam ad propiasmatis, quam ipsus naturae pulcritudinem, quam proxime accederent, et iustissimas, exactissimasque dimensiones, rationes, gestus, cet. prae se ferrent, adeo, ut nihil exactius nihil eruditius, nihil naturae conuenientiuS, ne cogitando quidem assequi posses. Tum vero totum opus Tadula limisque variis atterendo , pymice et Naxio tandem lapide poliendo ac cera et aliis laenigando perfecit, eique nitorem conciliauit, Oculos fere perstringentem. Ceterum in huiusmodi statuis perpoliendis hoc discriminis obseruatum esse ferunt, ut eaS, quae mares quasi sistebant, ferreisque instrumentis satis finitae erant, minus, contra, quae seminas, multo plus expolire atque laevigare solerent. Quo ipso ipsam naturam, veluti ducem, seruuli videntur. Λtque haec fere habui, quae de marmorum parandorum , et statuarum ex iis sculpendarum ratione dicere
possem. Quod reliquum est, de his adhuc memorandum puto quod nec laude dignum videtur, nec imitatione. Nimirum fuere artifices prisci, in primis Aegyptii, qui huiusmodi statuas et opera anaglyptica,
colore aliquo illinerent. Quod ut rei naturae aduem satur et repugnat, ita impedit etiam, quo minus imponatur oculo spectantium. Alii vel 1ua sponte, vel aliorum iussit, statuas marmoreas deaurarunt: cuius inepti et ridiculi, nec tam laude, quam vituperio,
digni moris vestigia in statuis nonnullis hodieque superstitibus reperiuntur. Vetus autem inaurandi ratio
discrepabat a recentiori: illam descripsit Plinius H. N. l. XXXIII. sect. ao. p. 636. vol. a. opp. his R 4 - verbis r
293쪽
verbis r Marmori, fit iis, guae eaniferi non possunt,
p. 26 I. edit. Dreso. . Denique hoc etiam praete mittere non possum, vetustissimorum Graeciae artifi- eum non paucos, teste Pausania, fabricatos esse complures statuas ακρολίθους, i. e. quarum capita, manus et pedes tantum e marmore, reliqua omnia e ligno erant sculpta, et vestibus nonnunquam operta. Quam rationem, a multis vituperatam, excusare potest nihil, nisi cognita Graeciae vetustae paupertas, et marmoris raritas, qVa artifices omnium primos laborasse credibile est. Iam quoque de operibus αἰναγλυάικοῖς emarmore caelandis et conficiundis disputandum foret. Sed quae hoc de negotio dicere possem, ea hoc loco sciens et de industria non attingo, propterea quod aIio, eoque magis Opportuno, paucis tangi et expli-eaxi possunt. Adeoque haec hactenus.
294쪽
SCALPENDIS CAEL ANDIS QUE GEMMIS.
De gemmis iam supra generatim et uniuerse l. quutus sum, idque duce et auctore incluto, et harum rerum intelligentissimor qui, praeterquam quod de singularum natura, colore, et discrepantia docte scripsit, scienter etiam et copiose de recentiorum gemmariorum via et ratione, praesidiisque eas poliendi, et hac politura nitorem illarum scintillantem augendi disputauit. Quae qui ignorare nolunt, eis auctor suasorque sum, huius libros adeundi, et cum iis comparandi, vacinariettus, Naturus, Lip- pertus, Moratus, Bufetingitis, alii, minus clari, super hoc argumento scripserunt. Prisci altisces iam pervidere, surdum gemmarum colorem, nisi angulorum repercussu excitetur, plane hebescere; ideoque nonnullas, ut, beryllos, sexangula figura polire coeperunt, quoniam hi aliter politi eundem non haberent fulgorem. Hoc ex eo apparet, quod Plinius H. N. l. XXXVII. siet. ao. p. 776. VOl. s. opp. memoriae prodidit. Vnde, reor, coniectura pe
quam probabili effici cogique potest , ipsos in aliis R s etiam,
295쪽
etiam, quod in Beryllis, vidisse ac tentasse; idque
tritu pulueris tenuissimi ex adamante , vel Smyride lapide, liquore quodam humectati, persecisse. UNrum quamuis hoc ita sese habeat, vel certe habere videatur; id tamen de omnibus ac singulis, atque
adeo de adamante etiam, pro certo affirmare nolim sine luculentis scriptorum antiquorum testimoniis. Prudentius me facturum reor , si haec dubia viris,me longe prudentioribus , indaganda et decernenda relinquam, et ad certiora progrediar, quae de gemmulis, quas aut scalpere, aut caelare visum erat artificibus , ex earum reliquiis recte concludere licet. Nimirum ad huiusmodi negotium destinabant gemmas non maiusculas, et pondere tantum suo eximias, sed minusculas, fabae vel ciceris ambitum vix aequantes, easdemque coloris claritate, nitore et praestantia excellentes, ad intuendum iucundissimas, oculoque gratissimas, et suavissimas, quas tantum non OmneSpoliendo praeparabant ita, ut clypeo similes, i. e. ellipseos rere forma, et conuexae essent. Quo quibdem hoc sequebantur , ut singulas cuiusque figurae partes peraeque excavare, et nihilo secius brachia ac crura, a corpore nonnihil distantia, dextre scientetaque exprimere possent, nec ea, perangustis areolae finibus coacti, in arctum contrahere deberent: quod
facto opus fuisset in planae et aequae areae lapillis. Tum vero, in exsequendo negotio suscepto, eadem via et ratione, qua hodie solent scalptores, versati videntur. Credisile enim est, priscam illam quasi formulam et legem nullo unquain tempore prorsus interiisse, sed per homines, huius artificii peritos, una cum imperio Rom. delatam esse Constantinopolin, ibique seruatam , exercitatam atque propagatam per eorum successores, siue discipulos, qui tamen malo. qum immortalium vestigia , complures ob causus,
296쪽
premere haudquaquam potuere, ideoque ab ipsorum elegantia atque intelligentia, mirum, quantum, desciuere. Id quod gemmae, ab ipsis scalptae, luculenter demonstrant. His nihilo secius scalptores recentioreς accepta reserant, necesse est, tam instrumenta ad rem necessaria , quam ipsam gemmas scalpendieaelandique viam et rationem: siquidem eorum nonnulli in Italiam abierunt, quum Muhammedis adisseclas, imperio orientali potitos, artes Optimas et ingeniosas odisse viderent; ibi contra osse audirent, qui homines, harum bene peritos, amarent, fouerent. remunerarentur. Ex quo tempore inter Italos, Franco - gallos, Germanos, alios, exstitere non pauci, qui gemmis egregie scalptis vel caelatis, immortalem meruere laudam. Sed haec in praesenti ad viuum resecare non licet: adeoque ad explicandam veterum scalptorum μεθοδον seu formulam reuertor. Nimirum siquis eorum lapillum, qualem dixi, adeptus erat, aut ipse sibi poliendo parauerat, ante Omnia Dei, Deae, heroi., sisti, fabulae, verbo, eius argumenti , quod scalpro aut caelo in ipsa emngere cupiebat, vel debebat, graphide picturam linearem in buxo, seu tabula alia, et posthac propiasma tantum,
quantum gemmulae area capere poterat, confecit, et
ad artis suae leges tum ipse exegit, tum alios exigere iussit. Vbi sese id iudicibus, harum rerum intelligentibus, probasse videbat, in ipsam quasi rei arcem inuadere coepit, instrumentis variis ac multiplicibus quorum figuras in narietti libro, Traitet des Pierres gravees inscripto, delineatas et aeri incisas videre licet, Vol. I. p. ao8. et terebra potissimum, vulgo rotam. Vel orbem appellant, quasi armatus. Eorum singu-l0rum, pro re nata adhibitorum, acie, illita unguento ς , quod ex puluere adamantino, vel smyride ς Πε ρελαίω temperatum erat, primum extrem
297쪽
sgurae vel figurarum lineas, summo studio iustaque in lapilli area scalpsit, et cum pictura in
buxo, ante delineata, solerter comparauit: qHodessici cogique posse credidit LIPPER Tvs ex eiuSI-di lineis extremis contours in gemma non Unae comparentibus, etiamsi partium reliquarum, ut, Capitis,
manuum, Carnis, vestium, cet. consectio et quasi absolutio non nisi tironis cuiuspiam manum admodum rudem, nec satis exercitatam, prodere videatur.
Huius discriminis caussa quae sit coniectura valde probabili assequutus esse videtur vir, quem paullo ante dixi, celeberrimus vid. Eius Praefatio, Dactyliothecae, lingua vernacula scriptae, praemissa, p. XXIX.
3. Scalptis huiusmodi lineamentis extremis, Opus inchoatum continuauit reliquis instrumentis, pro negotii necessitate, et laboris esciendi ratione, usurpandis, ponendis, resumendis et terebrae applicandis, ut huiusquam velocissime currentis feruore, quam volebat. figuram sensim sensimque excavatam, in geminae areola conspicere posset. Quam, tandem aspectabilem, cerae aut argillae molliori, idemtidem imprime.
bat , ut de figurae empo, ibi expresso, iudicare posset, num illud per omnia simillimum sit protypo,
seu propiasmati' nec ney item, num satis nec ne 'in cera emineat: Vt, quod minus conuenire, quod parum elegans, exactum et perfectum esse videret, in tempore mutare atque emendare posset. Quod
quidem fieri et continuari oportuit, donec ipse, incredibili prorsus patientia et singulari pulcri venustique
sensu exornatus, in gemmula scalpta absoluerat opus, quo ex aetius eruditiusque nemo facile vel mente finge. re, vel manu efficere posset. Denique ubi figuram, vel figuras, quantum cupiebat et par erat, exstare atque eminere cernebat ; totum opus instrumentis
aliis, obtusis, acutis politi oportuit atque laevigari,
298쪽
ita, ut eiusmodi polituram solertissimam et nitorem, inde pendentem, mirificum non pauci pro certissimo manus Graecae, eiusdemque exercitatistunae, documento habere iubeant. Et tantum quidem de hoc gemmarum genere disputare per caussas multas mihi licet. Progredior ad alterum, in quo figura, vel figurae caelatae, adeoque in gemmae areola eminentes visuntur: Camei Italice vocantur, Gallice dercinisses. De huius vocabuli notatione quid utramque in partem disputatum sit a viris eruditis, et hoc litto rarum genus amantibus, equidem perbene noui, sed prudens sciensque praetermitto rem nec necessariam, nec fructuosam. Ipsam potius caussam, de qua quaeritur, sine mora explicare adgredior. Nimirum
scalptor, ubi id negotii suscepturus erat, itidem anta omnia figurae, vel figurarum, quam vel quas postulabat argumentum, siue sua sponte lectum, sue ab eo flagitatum, pusturam in buxo, atque posthac propiasma, huic simillimum, e cera vel argilla conficere debuit, ut tum ipso, tum alii viri intelligentes atque
ingeniosi, id satis contemplari, et recte, vere, artis que legibus conuenienter diiudicare possent, ac videre, num compositio membrorum, num conformatio lineamentorum, num figurae vel figurarum species, statos, actio, gestus, reliqua, tam in argumentum cae landum quadrarent, quam inter sese conuenirent et
quasi conspirarent I nec ne' Huiusmodi anquisitio, seuera quidem illa, et quasi censoria, sed ingeniosa simul, iusta, et maxime necessaria, scalptori non poterat esse non fruiniosissima: in his enim, quae
micra et recta visa erant et probata, caelo elaborandis , manu certiori et quasi confidentiori versari; in eis contra , quae minus, addendo vel demendo, mutarct et emendare poterat, quod fieri non licuit in gemma iam caelata: idque omnium inissime in gem-
299쪽
a Tomis, quae constabant venis et stratis plurium colorum: quorum unus si in caelando non adhibitus fuisset rei, cui per naturam suain conueniebat, indicandae atque exprimendae, ut, capillis, carni, vesti, laureae, cet. arti sex opus Quin, licet alioquin haud spernendum, nullo probasset modo iudicibus acutis, et harum, rerum intelligentibus. Tum propias malis satis examinati emendatique picturam chrysocolla, instrumemti ad reni idonei ope , in gemma agglutinabat: agglu.tinatae lineas terebrando leuiter indicabat, et hoe modo extremis figurae vel figurarum lineamentis designabat earum quasi terminos, Vt, quousque caelando, et ex gemmae ora demendo , progrediendum , vel non progrediendum , quo loco unaquaeque figurae vel figurarum pars collocanda, quo ambitu, qua magia,tudine formanda caelo esset, et elaboranda, ipsum haud lateret. Hoc facto, propiasma tam seuere et quasi adamussim examinatum emendatumque immittebat in vasculum satis capax, repletumque aqua, lacte alioue colore quasi tincta, ita ut summa illius superficies huic innare videretur. Huius ex aqua emergentis quantum eminere vidit, tantum in gemma exicalpebat, demto per instrumenta varia ex ipsius margine,
quidquid superficiem illam cingebat. Hac ratione es fingebat λαγλυφον, sed altitudine tam exigua, ut
in gemmae areola vix eminere videretur. Tum
emisso per emboli extracti foramen, aquae, qualupaullo ante dixi, aliquantulo, maiorem propiasmatis
superficiem iam conspiciendam, eadem via et ratione imitatus, in gemma caelauit, ita ut paullo maior του ἀναγλυψ ου altitudo oculos seriret. Itaque opuS prudenter inchoatum, summa industria, patientia incredibili, et stupenda intelligentia continuauit, donee, aqua pedetentim emilla, protypi superficiem magis mparentem, ac denique totam imitando, tam
300쪽
omnes omnino figurae vel figurarum partes, quam dimensiones, ei conuenienter, recte atque exactissime praecidendo, iusta oculorum acie, manusque satis exercitatae firmitate ac dexteritate praeditus, exigeret ingenii artisque suae monimentum Omnibus numeris absolutum, adeoque aere perennius, et auro ipso fere
pretiosus. Huiusinodi via et ratione priscos artifices eredibile est versatos esse in gemmis caelandis, et ita perficiendis poliendisque, ut eas vel hodie maximi faciant et demirentur viri eruditi. harumque rerum intelligentes: et maxime quidem geminarum similium genus id, quod colorum plurium venis aut stratis , altero alteri quasi superinducto , t constans, tam scienter poliebant ae caelabant, ut, colore alio ad capillos, alio ad carnem, alio ad vestes figurae, vel figurarum effiagendos adhibito, in eis veluti tabulam pictam conficere et suppeditare solerent v. Bu- sching s Geschichte und Grundsatete der schonen Κiin-sse und wiisenschasten im Gru riss. Z.eytes Stilch, S. I 33 . Gemmas sic caelatas hodieque superesse
norunt Omnes, qui unius OPPERTI viri eximii,
dactyliothecam perlegerunt: quam lectitasse poenite bit neminem. Immortalis, quam prisci illi artifices gemmis adeo scienter et ingeniose caelandis adepti sunt, gloria recentiores quoque scalptores adduxit, ut
rem non intentatam sinerent. Prae reliquis tamen, nisi vehementer fallor, excelluit NATTERVs prae
stantissimus, qui e gemma, quinque diuersorum colorum stratis coagmentata, longe ingeniosissime atque exactissime caelauit Britanniam victricem, ita ut spectator quisque, harum rerum intelligens, tam insigne opus demiretur ', laudibus extollat, paene Veneretur , quoniam id veluti Suspendit picta vultum mantemque tabella.