Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

s. Sed iacta distributio etiam est ab ossicinis

vel artificum, vel urbium et Iocorum; unde D siacum, Corinthium, Clodianum, Gratianum, et in eoque manupretium magis, quam materia aestimata est; Unde argentum purum, Cuius artifices vaseularii sunt, contemtit Verres. PLIN-33, II. 9. Non minoris multo claritatis, interdum et pretii, fuit aes in operibus artificum, in quodam genere etiam maioris. Id primum inue

tum in Cypro ferunt, e lapide chalcitide; alibi e Cadmia factum, lapide aeroso: sed Cyprium

contemtum est, inuentis melioribus generibus, qVae enumerat PLINIVS , 34, a. a locis, Vel d

minis metallorum, appellata. Cyprii usus Romae mansit modo in assibus ue sestertii e melioribus facti. io. Praecipuam dignitatem diu habuit orichalcum HESIOD. Sut. Iaa. quippe et auro aequatum, P L A T. in Crit. T. 3. P. II 4. Verum non factum arte, sed natum, quod PLINII aetate desecerat, i. C. V. Boc HARΤ. Hieroz. P. II. 6, i 6. Factitii orichalci, quod nos habemus, etiam Ueteribus Vsus. C I C. Og. 3, 23. SUETO N. Vitisi. 6. Sed factitiis aeris generibus superata sunt nata, Cum aurum et argentum aeri misceri coepissent.

13. In iis princeps suit Corinthium, siue casu

ortum, vi ferunt, siue arte potius. Nam nee credibilis est fortuita mixtura talis; et opera Corinthii aeris antiquiora excidio Corinthi extitere, auctore PONIO, l. c. Nec eiusdem generis aut coloris suit, alio ad argenti modum candido, alio sutuo, et aurum imitante. II. Vsus

52쪽

TI. Vsus aeris in omni genere supellectilis fuit, ut argenti, at clarissimus in signis, tum

sucidendis, tum caelandis. Itaque PLINIUS, quo loco de aere tradit, de re statuaria agit. Ia. Auri, argenti et aeris haeo comparatio fuit: Ratio auri ad argentum plerumque, bonis temporibus, decupla fuit, POLYB. Εαί. Legas. 28. POLLUX. 9, 76.): sed eam interdum vel auκit, vel minuit, auri Vel copia, vel raritas: unde

NI Us antiquioribus temporibus quindecuplum. Caesar autem, .copia auri urbi illata, fecit, ut

septem librae argenti cum dimidia, libram auri

aequarent, SUETON. Caes. 34. V. GRON. Sesertop. Is 6. et 344. Libra argenti olim Romae mille assibus emebatur, post, aucto eius pecuniaequo argenteae pretio, mille et sexcentis. Libra

aeris et q. assibus aestimabatur. Cf. ARBUTHNΟ-TII tabulas antiquorum Numorum et . z. 6. P. 37.

a 3. Nec plumbi genus praetermittendum. Nam albi s. candidi, Graeci κασσίτερον UOCant, mentio apud HOMERUM in artis operibus Il. λ .as. sor. Nigrum est, quod nos vulgo in hoc verbo intelligimus. Sed κασσίτερον idem cum stanno iaciunt, a quo tamen distinguit PLINIVs, sq, i 6. et melius sacit: nam stannum, ait, adulterari in plumbum candidum. Candidum plumbum in Britannis reperiri, tradit CAESAR B. G. s, II. I 4. Stanni usus in speculis suit ante argentea vulgata, in quo genere in primis Romae laudata Brundusina. PLIN. 34, i . Sed et in alia supelle stili usurpatum, ut plumbum candidum. Etiam in mimis plumbum commemoratur, de quibus suo loco videbimus.

53쪽

dibus , ferroque, quod vetus latinitas plumbare Vocat, V. CATΟΝ. R. R. a 3. aquarum fistulis, etiam scripturae seruandae in titulis, et aliis monimentis. U. supra C. I. g. T. I 6. Ferram, cuius durissimum genus, et UeIVt nucleus, Ut PLINI Us appellat, est chalybs, commendatur colore, simili violaceo, unde ἰοεις Graecis, et ἰοειδες dicitur, et duritie. Vtrumque bonum accipit ab aquae bonitate, qua susum tingitur, ut aes. v. quae diximus in Claue cie

II. Heroicis temporibus supellectili variae seruiebat, Unde πολυκμιητος σοῦ ρος, bene elab ratum ferrum, saepe apud HOMERUM. PLINIVS etiam in statuis usurpatum esse, tradit. In templorum quidem soribus frequens eius mentio est. C Λ P. V. D E

VARIA MATERIA OPERUM ANTI Q V Ο RVM.

In reliqua operum antiquorum, et deliciarum Ueterum materia, primus locus debetur ebori, in quo interdum ipsa magnitudo insignis Cime-lium fecit, ut apud CICER. Verr. 4, 43. PLIN.

8, IO. Vbi V. HARD UINUS.

a. Eius virtus prima est in candore 3 usus

nobilissimus in operibus sculptis, ut signis; in quibus

54쪽

quibus in primis laudata est eboris materia: m moranturque clara in eo genere artificum, ut, Phidiae, Myrmecidae, aliorumque opera. Sed pariter frequens usus suit in sellis, sceptris, lacunaribus, lectis, ensibus, henis equorum, ferculis mensarum, et triumphorum, in codicillis et diptychis, ad quorum usum sectum est. Eboris caelati ad ornatum vel tecti, vel parietis, in tricliniis, etc. bas-resie D eXempla U. ap. CAYL V M T. V. p. a 3 o. Et quia flauedinem ducit ab annis, coepit etiam tingi, in primis purpura et

cocco, iam Homericis temporibus. V. Iliad. y. I 42. Cf. HEIN S. ad CLAVDIAN. de Rapt. Pros. I, a Tq.

s. Altera materia est tesudinis, quae, secta in laminas, tegendis ad ornatum lectis, abacis, postibus sorium, adhiberi coepit. PLIN. 9, I 3.

a, 46 a. Caesar etiam in ferculis triumphi usus est, apud VELLEIVM, a, 36. Neronis imperio inuentum est pingere testudinem, ut imit retur ligna pretiosiora, PLIN. I 6, 43. 4. Lignorum etiam delectus in deliciis vel rum fuit. Acanthi carbor Aegyptia est), praese tim candidae, lignum in pulcris numeratum, Caesaris triumphus Ponticus arguit, in quo

fercula ex acantho, ap. VELLEI. l. c.

s. Sed longe clarior curus Africana, seu Maurusia, PLIN. I 3, I s. in deliciis Romanis fuit, in mensis in primis, in quibus ad insaniam usque

cupiditas lautiorum hominum flagrauit. TER- TvLLI AN Us de Pallio extr. mensam citream XV. M. HS. a CICERONE, XXX. ab Asinio, emtam tradit. add. MARTIAL. I 4, 89. Sed etiam

55쪽

a6expoliendis nobilioribus aedium bartibus seruuvit. V. F E s T V s in pauimenta poenica. 6. Ligna alia, quibus in laminas, seu bracteas, vi P L I M i v s loquitur, sectis, alia vilior et minus speciosa matexta inducta est, fuere tere,inthus, aceris genera, buxus, palma, lux, populus, ctore PLINIO, I 6, 43. adde ebenum cnigram

7. Cedrus quoque laudatur, in Oriente instructuris, in occidente in Deorum in primis

simulacris usitata, ob duritiem. VIRGIL. Aen. 7, 178; PLIN. I 3, 3. Vbi Apollo cedrinus in delubro Romano memoratur. Color ligni, mixtus e nigro et aureo, seu medius inter utrumque,

8. Firmitatis commendationem habuit etiam parisus, vel cypresus; unde et in signis Deorum usurpata, LIV. 27, 37. etc. et in tabulis legum, quales Solonis fuisse traditum est. Apud A MERvΜ in aedibus regiis postes e cupresso,

9. In materia autem vel deliciarum antiquarum, Vel operum aliorum, sunt etiam Colores: in quibus dissicultas est saepe ex ambiguitate Uerin horum Graecorum et Latinorum, confusis interdum inter se vicinorum verbis, Ut, in purpura et cocco, in epithetis tum Graecis, αἴΘοψ, οινο se, κυανεος, et LatiniS, Ut, viridis, caeruleus, niger, etc. Sed genera ipsa colorum, qua constant materia, ad usus picturae, enarrat et persequiatur PLINI US, 3S, S. 6.

PARTIS

56쪽

PARTIS II

DE LIBRIS SCRIPTIS.

Antiquissimi, quorum memoria extet, Iibri

sunt gentis Israeliticae, nee antiquior Mosaico vel est uspiam, vel fide certa apud Vet res CommemoratUr. Formam autem antiquissimam esse, quae proprie Volumen dicitur, Psalmorum Dauidicorum testimonio constat 4o,8 et eius formae perpetua in sacris Iudaeorum libris Conseruatione. Etiam Graecis ab initiosormam eam usitatam suisse, auctores idonei tradidere. De Latinis ipsum voluminis verbum indicio est, cum variis inde ductis formis loquendi. a. Plagulae, vel segmenta plura, Vel chartae, vel membranae conseruntur, totumqUe ConteX- tum voluitur circa Cylindrum , cui altera eius extremitas commissa est. In contexendis plagulis permutationes interdum factas, et hine transpositiones scripturae, coniicere liceret, si certum esset, in singulis plagulis scripserint, an in Consertis, et toto plagularum Contexto In linteis libris tali consertione opus fuisse non via detur. Vnum cylindrum fuisse, non duos, indicant testimonia veterum, semper singulari numero Vtentium, et ipsae figurae voluminum antiquae, in monimentis repertae. Cylindri e tremi habent umbilicos, i. e. capita in umbilic

57쪽

aου rum sormam; quae et cornua vocanti Vmbilici ficti sunt ap. MARTIALEM I, 67. 3. Quadratorum librorum inuentum Attalo tribuentium opinio ut valeat; tamen id inue tum non mouit loco et usu volumina. Nam et in posterioris aetatis monimentis species voluminum, per pluteos digestorum, reperta est, ut, in Nouiomapensi ap. BRO ERUM, Annal. Trem p. ios . niti ea tabularii potius, quam bibliothecae, species est: et voluminum exempla ipsa ex He

culmensibus recessibus prolata sunti . Sed quadratos libros iaciendi consillum siue Attalo, siue alii cuicunque, iniecit Chartae

vel caritas, vel parsimonia, dum in aduersa et auersa parte chartas conscribere volunt, in me hranis nominatim, postquam utramque partem ita mundare didicerant, vi pariter apta esset

scripturae Capiendae. V. ALLATI Us ad ritiqu. ED. P. II 3. VOSS. ad Calusi. p. So. s. Etsi autem chartae membrana ae inuentum Attalo antiquius Credatur, antiquior tamen

Niloticae usus videtur. Itaque antiquissimi libri papyraeei fuere; mansitque usus papyri in libris

scribendis ad nonum usque seculum, ut demo strat MABILLONIVs, Diplom. I, 8. Extant etiamnum Codices quidam e charta tali, quos enumerant Auctores Noui Operis Diplom. T. I. P. 496. 6 Co lices cerati usibus priuatis, Vt, rationum, seruiuere, Ut formandarum orationUm, carminum, etc. In publicum proditura ingeniorum monimenta papyro, Vel membranis, commendata sunt. Exempla tabularum ceratarum,

58쪽

19 sue Codicum ceratorum, nunc quoque in Bibliothecis quibusdam visuntur. Sed eae mediae aetatis reliquiae sunti Vidimus ipsi exemplum In bibliotheca scholae Ρortensis.

. ornatus librorum communis suit in titulis, literis primis, minio, auro, etc. linendis, chartis levigandis, etiam cedro imbuendis ad versus cariem: proprius quadratis et membrana ccis, purpura inficiendis chartis, scripturaque maiori et nitidiori ; quae pictura verius, quam scriptura, appelletur; etiam aureis, vel argenteis

literis. U. vos s. ad Catust l. c. MONTE FALC

NIVS Palaetar. 3, s. Exempla Codicum purpuratorum, et literis aureis argenteisue script Tum enumerat B REI TINGERvs V. C. de IDI-terio Gr. Tvricens, p. 8. quod et ipsum purpura tinctas membranas habet, et scripturam auream, et argenteam. Exstant sCΗwΑ ΤΣII eruditae

de ornamentis librorum Disputationes. 8. Ad usum magis, quam ad ornatum, pertinent imagines rerum in perantiquis Codicibus Graecis obuiae, ut, Dioscoridis, Besodi, etc. Sed raro in iis aut diligentia iusta, aut elegantia Cer

9. In Hebraicis sacrorum librorum Codici-hus antiquitas magis ante iactata, aut temere Cre

dita, quam probata est. Meliores adhuc Hispanici fuere, qui reperiuntur locis in iis orientis, quo expulsi Hispania Iudaei abierunt. Hodie studium hominum undique eruendi Hebraicos libros spem facit reperiundae scripturae antiquioris exempla, ante secure ignorata. Scripturae antiquioris discrimen a recentiore facit minus quaesita literarum elegantia: sed sunt et alia signa

59쪽

signa, de quibus hic dici non est necesse. v. sIMON. Hs. Crit. T. I. L. I. c. ai. s. Auctores Noui Op. dipl. T. II. p. 383. s. t o. In Graecis et Latinis copia exemplarium discrimen facilius reddidit; quod iudicium tamen interdum cupiditas hominum impedit, vel sua nimis admirantium, Vel suae cuidam opinioni, per antiquitatem librorum defendendae, nimis fauentium. Antiquissimum Codicem Graecum, et seculo secundo scriptum, credidere multi Codicem Bibliorum Vaticanae Bibliothecae; nec multo iuniorem eum, quem Alexandrinum appellamus : quorum neutrum hodie periti credunt. Sunt tamen antiquissimi. II. Antiquis limi' autem e Graecis sunt, qui literas maiores quadratas, vel rotundas habent, sine notis, lectionem iuuantibus, nec inter se

nexas, ut ii, quos ante commemorauimuS,

Codex Coibertinus, in quo est versionis V. T. Graecae fragmentum, Dioscoridis Vindobonensis, et alii. Sed ut septimo seculo antiquiores iudicare facile, sic certae aetati adlignare, haud in promtu est e sola scriptura. In deteriori scriptura minus impedita res est: eoque prosunt scripturarum antiquarum specimina, de quibus supra

I a. Atque etiam in iis, qui antiquae scripturae formam habent, ambiguitas quaedam est ex eo, quod quidam, seris etiam temporibus, scripti sunt cum imitatione veteris scripturae, primum in Italia a Langobardis, deinde a Britannis, sorte etiam Francis, post illata iis terris literarum Graecarum studia. De Codicibus quidem biblicis Graeco - Latinis res est in

60쪽

promtu, suntque reperti in Francia et Bri

tannia.

ram maiorem, quam in antiquis tabulis Legum,SCtorum, in titulis, numisque videmus, ace dunt proxime. In quo genere tamen et ipso interdum imitatio antiquitatis fallit: quippe et ab imperitis doctrinae Codices antiqui repetiti sunt, non tam scribendis suo modo, quam pingendis, ut est apud GERso NEM de Scriptoribus; quorum o vltimam classem facit cam, quam diximus. Sed id, ut opinamur, non minuit pretium librorum, siue auctoritatem; quia sunt tamen imitationes, et velut picturae Veterrimorum Codicum, forte

diligentiores iis, qui ab intelligentibus descripti

sunt.

I 4. Ceterum e seculis, a Christo nato prior hus, Codex scriptus extat nullus; suntque antia quissimi fere Gothicae, aut Langobardicae, aut Carolingicae aetatis. Nec mirum est, veterriama exempla periisse in tam frequentibus barbarorum irruptionibus, tot incendiis, etiam superstitione ad extremum ea, quae libros veteres, ut profanos et religioni noxios, damnabat: qua

Gregorium M. incensum multos Latinos libros V teres deleuisse ap. IOANNEM SAR Is BER. Polia crat. 8, 19. traditum est; de qua re nuper CO trouersia exorta est: v. BRvxERI V. Cel. Supplementa ad His. philos p. 636. sqq. quae mala sunt omnia libris Graecis communia. 15. Sed aut par, aut maior pernicies illata est libris antiquioribus ab inscitia, delente veterem scripturam, ut reponeret nouam: qui Codices r scripti dicuntur. Ea non modo in libros gentialiuma

SEARCH

MENU NAVIGATION