장음표시 사용
61쪽
lium , sed etiam sacros saeuiit; unde et Canones, ei coercendae scripti, ut Quinisextae 68. ad quem
v. Basamo et Zonaras: frustra: reperiunturque etiamnum rescripti libri plures in bibliothecis quos diligentia eruditorum quorundam Commode deprehendit, ut, Codex Ephremi Syri in pari- fina, deprehensus ab ALLIXIO, V. WET STE-N11 Proteg. ad N. T. T. L p. a 9. Ut Is IDORIEtymologicum in Guriferhiana, de quo et aliis v. Cl. KNIT TELIVM ad Fragm. VIPhilae, p. aoT. adde MONTE FALC. Palaeogr. p. 318. I9. AveL . operis noui Diplom. T. q. p. 438.16. Ad iudicandam autem aetatem Codicum etsi maxime valet usus in his, qui Codices multos non modo leuiter spectauere, sed etiam curiosius tractauere: tamen etiam . prodest, quae scriptura cuiusque aetatis fuerit ac gentis scire, et inspiciendis speciminibus Codicum cognosce re, praesertim eorum, de quorum aetate satis constet. In quo cautio est, ne quodque scripturae genus definitis veluti unius cuiusdam seculi terminis adstringamus. Interdum citius, interdum tardius, scripturae sorma mutatur: et vulgaris formae imitatio non ita rata fuit, et quasi lege imperata librariis, ut religiosum esset, scripturae melius genus vel discere, vel, ubi didiceris, usurpare. Nec sola scripturae forma niti oportet, sed in ipsis Codicibus, in calce, in margianibus quaerere, si quid sit, quod ad aetatis indicium valere possit; qualia saepe sunt in libris
scriptis reperta. II. Etiam recentioribus temporibus, inuenta typographia, Codices plures periere, cum, exscripti typographorum formis, negligerentur,
62쪽
et pro inutilibus abiicerentur, vel etiam manibus operarum ita essent vitiati, Ut contemnerentur, cum non eX apographo, sed ipso codice, textus ab operis sumeretur. Itaque fruitra plures hodie Codices in bibliothecis requiruntur, e quibus libri veteres primum exprelsi typis sunt, ut, Codex Moguntinus Liuit, e quo Scheia seriana fluxit, ut, quintiliani, et alii e Gallensi hibliotheca; nisi quidam adhuc ibi latent, sed vulgo ignorati, dum negligunt bona sua populares , ut fit plerisque in locis. I 8. Enimuero iisdem temporibus multi libri, etiam qui iam editi essent per typographos, etiam ex ipsis typographicis exemplis, descripti sunt, vel ad usus singulorum, quibus potestas aliorum
eXemplorum non erat, ut factum est in scholis, vel ad quaestum: qualium scribarum quaestuosa societas Florentiae, atque aliis locis fuit. Huius generis multa exempla sunt in Bibliothecis, quae etiam pro veteribus vel iactantur, vel probantur ab imperitis, quando sua interesse vident. In hoc genere Codicem Rauianum Berotini posue
I a. Notitia Codicum adhuc eκ antiquitata reliquorum, peti debet e Catalogis Bibliothecarum, praesertim iis, in quibus diligentius describuntur; qui sunt valde pauci: nam quam in usus primum suos congessit, deinde edidit MoNTE FALCONI vs Bibliothecam manuscriptorum Tomis duobus, ea nihil nisii nomina librorum habet; tum ex operibus eorum, qui inedita emanuscriptis codicibus edidere, ut, CANIS II, BALVEII, L AB BEI, et multi alii, item e praefationibus eorum, qui veteres scriptores graec eos,
63쪽
. cos, aut latinos, aut scripta Patrum graecorunt, latinorumve edidere, de eorumque Codicibus scriptis disseruere: a quo genere maior diligentia solet et in inspiciendo, et in describendo adhiberi. ao. Vtilitas inspiciendorum Codicum scriptorum multipleκ est. Primus cernitur in librorum, Iam editorum, vel corrigenda et emendanda vitiosa lectione, vel vera firmanda et vindicanda, cuius usus pleni sunt commentarii Criticorum in scriptores veteres, graecos et latinos; nec is habet dubitationem. In quo genere non modo noui, i. e. nondum Collati Codices excutiendi
sunt, sed etiam ab aliis iam inspecti, vel illi ipsi,
a quibus primum sumta sunt exempla edita. Nam in illis initiis literarum instauratarum nondum ea diligentia in conserendis libris erat, quae nunc requiritur, et in edendo plus sibi libertatis sumebant. a I. Huic proximus est, vel in eκplendis lacunis, vel deprehendendis, atque inde resecandis, spuriis emblematis, itemque in luxatis sanandis, cum ea, quae loco suo mota sunt transpositione fortuita, in suam sedem reponuntur: CuiUS generis medicinae saepe per libros scriptos feliciter adhibitae sunt, ut singulos scriptorum Veterum, tum gentiliu*, tum Christianorum, editores mi
tamuS , a CANIS IO, L ABBΕΟ, et aliiS, a LEIB NITIO in DIT MARI Chronico, et aliis. aa. Nec ille paruus usus est, aut contemnendus , qui est in auctoribus librorum veris, fictisque cognoscendis: in quo genere saepe libris ecclesiasticis vel falsus auctor ademtus, vel Uerus
redditus est, ut e Commentariis CAVEI, PAGII, OUDINI, et aliorum patet. Nec vero alia satis
64쪽
certa est, aut saltem certior, cognoscendorum auctorum ratio. Quae coniecturis rerum utitur, facilius, qui non sit auetor, quam qui sit,
aa. Omninoque tractare libros veteres, plurimum prodest ad obseruationes criticas de modis et caussis Corrumpendi, interpolandi, omittendi, transponendi, etc. vel colligendas, vel firmandas, et illustrandas. v. in praefatione nostra ad T Ac 1 TvM de Codice Guelferbyetano, ad CALLIMACHUM, etc. Et discuntur illae haud paullo melius, et ad usum aptius hoc modo, quam eieiunis scholae praeceptiS. a 4. Ille vero haud inficiandus usus est, quod Codicibus tractandis libri nondum editi reperiri possunt, et reperti sunt sat multi, quibus ede dis doctrinae et literis saepe consultum est pere S, qUOs supra commemorauimus et alios; etsi non semper delectus in edendo adhibitus est, qui debebat. Et latent profecto adhuc multa in Bibliothecis, praesertim Ecclesiarum maiorum in Germania, et aliis locis, quae cum fructu edi possent, si modo essent, qui quaerere, inspicere, atque edere vellent.
65쪽
TITULIS, TABULIS LEGUM, DECRETORVM, ET SIMILIBUS, VULGO INSCRIPTIONIBUS.
Ρraeter librorum scriptorum Codices extant et alia mutra monimenta antiquitatis literata, multa Codicibus omnibus haud paullo antiquiora, quae Inscriptionum nomine complecti sol mus; in quibus conquirendis et inspiciendiscum semper diligentes iuerint studiosi literarum et doctrinae, ut vel e veteribus Historicis, inde ab HERODOTo, etiam oratoribus, et Grammaticis, discimus; instauratis quoque literis, ini
tio laeto ab CYRI Aco Anconitatio, et I o C V N-D o Veronensi, ad hoc usque tempus in iis erUendis, colligendis in certum Corpus, proserendiS-que in lucem, a multis laboratum est, et nunci quoque laboratur. V. PETR. BVRMANNI praef. ad Gruteri Thesaurum, et M EssELIVM in praef. ad Gudii Inscr. p. I 3. I 4. f. et in Append. praef
a. Atque ut mittamus eos, qui tantum obtinter scriptis suis eκ hoc genere aliquid adspersere, e Philologis, Criticis, Historicis, Vt, FABRI
CII, VICTORII, PIGHII, BARONII, et sex
centi alii: colligendi et separatim edendi initium factum
66쪽
37sactum est in Germania ab duobus, PE UTIN
No et AMANTIO, Ingol stadii is 4. sed longe superatis omnibus a s METIO, cuius colleetionem edidit LIPs Ius, Lugd. Bat. is 88. f. q. Verum et Lipsium longe post se reliquit IANUS GRUTER Vs, IV. SeaIigeri et Marci Veseri auspiciis collecto iusto Corpore, et ap. Commel. I 6o3. edito, cum Indicibus a s CALI-GEsto immenso labore, sed ad usum aptissime, digestis; ad quorum formam prope omnes, qui secuti sunt, suos digessere. Id opus, GV DII cura multis locis emendatum, cum notulisque pluribus recusum est a. tror. sed prioris editionis exemplis diligentior correctio contigit. 4. Qui post GRVTERVM idem egere, eorum duo genera sunt: in primo sunt, qui intelligendi et interpretandi auctores esse voluere, editis cum commentario, aut notis, Inscriptionia hus delectis e vario genere; Ut REI NESIVS, f i 68a. spo Nivs, in Misceli. Antiqv. Lugd. I 68 . FABRETTVS, ROm. I 699. Compendium huius generis tironibus seruiens est in Sylloge
s. Alterum genus velut Supplementa Gr-teriano operi scripsit, colligendis et edendis aut nouis, aut accuratius descriptis. Talia sunt Doniana, ab G Ο R I o edita, Gudiana per HES sELIVM, MARMORA OXONIENSIA, nuper
auctius splendidiusque post pRIDEAvs IVM et METARIUM edita, NORIS II Pisana. cΗIs HvLLI Asiatica, GORII Edirusca. Pisaurensis OLI v I ER II, Veronensia, Taurinensia Marmora
67쪽
38 P. II. Palmyrena, Potohiana, tum in Itinerario, tum Volumine proprio edita , Marmor Sandui
cense TAYLORI, et Atticum RICARDI, Heracleensia per MAZOCHIV Μ, etc. quo pertinent et alia in operibus antiquariiS, Vt, BOLDETT L. Coemeteriis, DOR v ILLII Itinere Siculo, Comitis
c ΑYLI Collectione Antiqv. etc. itemque Dipscha, ut, Leodiense W THEMII, Diuionense, Brixianum, Turicense, et alia, ab aliis edita et illustrata. 6. Ita avidi dudum prope in immensum supellectili hac erudita, nouum Corpus, Gruteriano instituto, uniuersarum moliri coepit sCIPIO M AFFEVS, edita etiam operis descriptione: v. ad calcem Sel. Gr.) sed, siue victus la-hore immenso, et desperans consilii exitum, siue morte praeuentus , destituit spem studiosorum. Succedere Voluit operi MVRATOR Ius; sed, consilio abiecto, edidit tamen Inscriptionum Volumina quatuor, Mediol. II 39 - 4 a. Velut supplementum collectionum superiorum: qui etsi censuras multas multorum, in primis HAGEN-BUCHII et SAXII. incurrit; bene tamen dehoo genere meruit, multis ante non editis inserendis, praesertim in Classe Consulari, ex qua Fasti Consulares sub Caesaribus luculenter vel emendari, vel locupletari possunt, et Legum,SCtorum, etc. Huius operis supplementa dare Coepit sEB. DONATUS, Lucae ι764. f. cuius praefatio adeunda. . Antiquillimas omnium, quae quidem repertae sint, habemus inscriptiones, in insulae Cypri urbe, Cittio, repertas, Phoeniciis literis; quae spectantur Oxonii in Musco, editae nuper etiam
68쪽
3' etiam in marmoribus Oxoniensibus, et in sWINTON1 Dis de Iucriptionibus Cistitis, Oxsu. ITSO. .
a. sed cui super earum interpretatione non Convenit Cum BARTHOLOMAEO, V.C. Francogallo. De iis, quas in Arabiae desertis, in primis in monte Sina, saxis incisas iam antiquus auctor, COSMAS Topo in Chris. V. p. a os . itemque alii auctores superioris seculi tradidere, res incerta videbatur M AFFEo Crit. LV. I. p. 9. Certior facta est per Po Cox IVM, qui titulos, magno numero inde descriptos, dedit, partim Aegyptiaca, partim Arabica scriptura, utraque etiam in nonnullis mixta, Biner. T. I. V. t 48. super quibus admonentem nonnulla Vide CAYLVM, Coll. Ant. T. L. F. T3. De earum aetate et argumento nihil adhuc certi est. 8. Inter Graecas veterrimae sunt Amyclaea, a FVR MONTIo reperta Nouum opus diplom. T. I. p. 6i 6.); Sigea in Antiquitatibus Asiaticis, a CHISAUL Lo edita, et aliae eiusdem Po CORII, aliorumque Britannorum, Heracleenses denique
9. Inter Latinas vetustissimae sunt in vaso Reneo ap. UIN REL M. Bis. art. p. 292. in lamellis Tiburtinis ap. FABRET T. p. 46 I. in basi Columnae Duillianae, SCtum de Bacchanalibus, quod commentario illustrauit MATTH. AEGYPTIVS
I o. optimae porro et utilissimae sunt, quae Leges, SCta, et Decreta Ciuitatum et Regum,
Foedera, magnarumqtie rerUm aliarum memoriam seruant, Vt, Fasti Capitolini, Monimentum AncyranUm, et quaecunque Historiae, Geogr phiae, Chronologiae prosunt.
69쪽
r. Vsus inscriptionum in omni prope part dore inae liberalis est permagnus et multipleX,
atque, Ut GVDIO placuit, prope maior, quam numorum Veterum; quippe et maior varietas
est; in Grammaticis et omni Philologia antiqua, in Critica omni, in Geographia, Chro-
nologia,. et Historia uniuersa, tum sacra, tum cetera, in ritibus moribusque antiquis; quibus omnibus etiam permultum lucis e talibus titulis est assulam. a. Et permultae hoc prosunt magis, quod,
quia publica sunt monimenta, certa rerum argumenta praebent. Itaque videmus etiam historicos veteres, iis ut praecipuis et haud dubiis testimoniis uti, et ad lites dirimendas conferre: Ut docuimus in Disputatione nostra de Fide hisori torum aestinanda f. I 8. sqq. In quo eos recenti rum ita quisque est secutus maxime, ut de tali-hus rebus iudicare potuit optime. Exempla eius generis, e scriptoribus antiquis ad Historiae usque Augustae scriptores collecta, reperiuntur apud M AFFEVM operis postumi, mox commemorandi, libro secundo. rg. Sed duplici cautione opus est, prima, ut genuinae sint, deinde, ut accurate, et a peritis talium rerum descriptae. Et est saepe in illo dis.ficile iudicium, nec minus dissicilis rectus usus. Quo magis optabile est, ut Critica lapidaria prodeat a viro docto promissa. Nam a MAPFEo promisia, imperfecta relicta est; cuius tamen Particulae nuper a DONATO, in opere supra laudato, editae, multum boni habent, non modo, quia traduntur leges recte iudicandi, sed multo magis, quia examinandis inscriptionibus pluria
70쪽
pluribus, praebent materiam exercendi in eo genere iudicii, et ad usum viam muniunt, libri quarti capite secundo et tertio. Nec minus utilem literis rem faciat, si quis scribat opus, qualec unius meditabatur, de usu inscriptionum, simile Spanhemiano de Usu numorum.14. Sed ad eas, quas antea f. Io. commemorauimus, utilitates, opus est primum, inscriptiones ut bene legere possis: deinde, ut intellia igere: denique, Ut quid, quoue modo inde disci possit, scias. In primo proderunt in primis de notis libri, quos supra indicauimus, Ρ. I. c. I. f. Iq. nam quae in literarum figuris esse difficultas potest, ut in Graecis, breui usu tollitur: alia rerum requirit notitiam aliquam antiquitatis Graecae et Romanae in honoribus, sacris, ciuilibus et militaribus, in moribus, publicis in primis. In utroque genere proderit, delegisse sibi aliquem ducem ex iis, qui in explicandis titulis laborarunt, ut, REI NE SI VM, in primiSque FA-31E T T V M , eiusque Opere legendo utriusque rei facultatem sibi comparare: tironibus etiam FLEET WO ODI Sylloge suffecerit. Proderit etiam legisse, quae M AFFEus, de quo paullo ante commemorauimus, operis impersecti libro ultimo, c. I. passim praecepit. Is . In tertia ratione etsi non opus est pra ceptis apud eum, qui ingenio et doctrina valet; tamen utile admodum est, in legendis virorum doctorum ad auctores veteres Graecos et Latinoseommentariis, in libris geographicis, grammaneis, ut, de orthographia, in libris historicis et
eriticis virorum doctorum, Ut, SCALIGERI, OA A VAGNI, PERIZONII, TILLE MONTII,