Jacobi Friderici Ludovici ... Usus practicus distinctionum juridicarum, juxta ordinem digestorum adornatus pars 1. 3. Pars 1. Priores 13. libros exhibens

발행: 1717년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

causa injusta praterita, v. gr. si etepeto pecuni am ex coacta stipulatione solutam, aut si con- dicuntur fructus , quos m. f. possessor ex re , nostra provenientes consumsit , &c. FrantZkius loc. ci .ulterius condictionem ob in eam

causam & ex injusa causa a se invicem distinguit, dicendo , quod prior respiciat futurum , posterior autem praeteritum. Sed ita condictio ob injustam & turpem causam coincidere videtur 3 Has vero ita distinguit , ut condictio ob turpem causam locum habeat , si quid propter singularam aliquam turpitudinem suis turam detur; ob injustam vero, si talis singularis

turpitudo non subsit . r - . IVerum enim vero rectius monent alia, re

vera nullam hic subesse differentiam. omne turpe esti injustum, & omne injustum est tumpe. Turpitudo quoque talis semper manet, sive tanquam praeterita concipiatur, sive tanquam futura. Nec gradus turpitudinis diversam decisionem suppeditare potest. Et ergo sine causa ὰuas rubricas codici inseruit Tribonianus unam de condictione ob turpem,alteram de condictione ex injusta causa confSchilter. Exerc. 24. Ih. I6. Exc. Thomasius innot. ad Drauch. Dissa a. th. s. Et quid si etiam concederemus ἡissentientibus, quoa revera inter utramque speciem differentia intercedat 3 ea tamen theo retica saltem esset , non practica, cum in eo conve- 'niant Omnes , quod non solum illud , quoa

222쪽

DE CONDICTIONE M.

opter inreusam. & quod propter turpemusam dedi, indistincte iterum repeti possit.Er- , eorum intuitu, qui hic nimis subtiliter disponi, vulgatum illud optime applicatur:

Maxima de nihilo nasicitur hisom. DIsTI9CTIO II. ter turpitudinem intercedentem vel ex parteselius dantis, vel stius accipientis, vel utriusque mue

Taee distinctio extra omne dubium ma Agnam utilitatem adhuc hodie in foro prae- eit. Scilicet, si turpitudo ab utraque parte , est, v. g. si tibi centum thaleros do, ut Ti- eam verberes, occidas &C. condictioni locus. an datur, quia in pari causa possidentis contio sempςr melior habetur , et . l. 3. f. h. t. em est, si turpitudo deprehendatur in perna selius dantis, quo pertinet exemplum plani in ι.ε. r. si meretrici aliquid tum fuerit, quod repeti nequit. Quamvis 4m Ulpianus male audiat communiter, quod xerit: mereIricem turpiter facere, quo meretrix; non turpiter accipere, cum siseretrix; recte tamen sese habet ejus assertum, uxta mores Romanorum, quibus lupanarialerabantur, explicetur. Qui enim ex legisrmissione agit, ille quidem actionem Ia bilem non suscipit, in foro tam terno

223쪽

pro homine turpi haberi nequit, licet inter personas viles & abjectas referatur. Quod si tamen de foro interno & moribus nostris quaestio formaretur,aliud omnino dicendum esset. Quodi si vero a parte solius accipientis turpitudo inis terveniat, v. g. ii quid alteri dem, ne furtum, vel damnum mihi inferat, ne injuriam faciat: ut depositum,vel commodatum restituat, quod sponte facere rςcusabat, v. l. 2. S. I. 1 l. 9. h. t. tunc demum Condictioni loeus est. Danti enim nihil imputari potest, bene tamen accipienti.

De condictione indebiti.

DISTINCTIO I.

Inter in debitum absolutum & secundum quid tale.

PRi- vocant, quando is, qui indebitum

accepit, nullam omnino causam allegare valet, propter quam solutum repetere possit, v. g. si pupillus sine tutoris autoritate

aliquid promisit & solvit, item, si id, quod sub

conditione promissum, ea adhuc pendente, solvitur, Exc.8osterius autem, quando accipiens vel jus naturale, cui lex civilis non assistit,ves c contrario jus civito striditam & subtile.

224쪽

od ab aequitate naturali quodammodo recet, Pro se allegarre valet, unde nova distinctio aebiti oritur, de qua mox dicemus sub di I. Unis praesentis distinctionis hic est et Imebitoni absolutum in distinctei repeti potest. 3 ilcid vero, quod saltem secundum quid tale est, iaterdum repetitur, interdum non, prout etiam

Dis TINCTIO ILInter indebitum ex errore juris de facti solutum.

UTrum in hac materia omnis error condiis istionem pariat 3 an vero error facti solum,oalde inter DLL disquiritur. Sed nos reservarinimus decisionem ejusdem ad ιιι. de iurisi es facti ignorantia.

Inter indebitum naturale tantums

eivile tantum. Aturale tantum vocatur, quod iquidem λ iuxta ius ciuile strictum &subtile peti posset, ik adeo hoc respectu non esset indebitum sed cui simul tamen aequitas naturalis resistit, quo minus exigi queat. Exemplum habui mus adiit. quod vi metusve caus gestum e rit, ubi juxta Stoicorum principium: Coacta vo iuntas otiam est voluntas , promissa metu ex

225쪽

torta omnino praestanda erant vi stricti iuris, sed praetor tamen, tanquam restaurator aequi talis naturalis, restitutionem concedebat, vi Cuius pro missum non solum non praestari debebat, sed tunc quoque, si jam praestitum erat, solutum repeti poterat. Civile stantum appellant, ubi quidem aequitas naturalis solutionem factam suasit, sed vero de jure ciuili actio ad eam exigendam non cφmpetiit. Tale erat, quod ex nudo pacto debebatur. Quantum ad usum practicum attinet, ita tenendum: Si indebitum est naturale rotam, tunc illud omnino ite-Tum repetitur, prout ex adducto exemplo de obligatione vi metuque extorta satis liquido

adparet. In concursu enim aequitatis natur

4is & stricti juris, illa huic sine dubio praeferenda est, cons. l. h. s. verb. quoniam indebitamjure gentium pecuniam solvit. l. D. h. t. ibi: hac condictio ex bono edi aequo inresducta, quod alterius apud Ererum me causa deprehenditar, revocare consuevit.

Ast,si indebitum civile tantum est,tunc non re petitur solutum, ex modo adducta ratione, conf

naturalis es. Et huc recurrit, quando communiter asserunt DD. nudum pactum apud Romanos non produxisse quidem actionem, bene tamen exceptionem; V. t. p. g. .sfriparit. Unda maximam curam adhibere convcnit, ut alterum

ab altaro probo distingu8tur. - i

226쪽

DISTINCTIO IV.

er errorem intercedentem ex partes ventis & accipientis.

Sum distinctionis in eo ponit Lautestach. ad h. r. quod ratione solventis error facti

ummodo excuset, non autem error juris,ra- me accipientis autem utraque, cum is ex e

re suo, qualiscunque ille demum fuerit, luam consequi non debeat. Quaenam quoad ius nam posterius libenter coneedimus, n

a sententia, ex iis, quae infra ad tit. GD-so facti ignorantia dicentur, & simul deii hujus distinctionis genuino constabit.

Inter condictionem indebiti reni &

incerti. I locus est, quando certum quid repe- timus, v. g. certam quantitatem; aede ,δndum, equum, & id genus alia; posteriori, uando incertum quid condicitur, id est, indi:resse, possessio, obligatio, &c. vide casum in o. g. h. r. add. 2Is. g. i. f ώ. t. Usus racticus nullus adest , sed mere theoreticus,t diversa condictionis hujus objecta probe ab avicem separentur. Idem in reliquis titulisbservandum, quando scilicet etiam condi

227쪽

ctio sine eauia, condictio furtiva aliaeque ita distingui consueverunt, nisi forsan quoad con dictionem furtivam dicere velis, quod ea, si terti dicitur, domino soli, incerti autem non. dominis competat, quamvis & hic in effectu parum intersit.

De condictione furtiva.

. . l .

DISTINCTIO I. Inter condictionem furtivam & actis , nem furti. Jo que ex delicto quidem 'rovenit,&sic mere personalis .est, pqm a tertio rei furtivae possessore eadem . vindicari debet differunt tamen dimersos e. Scilicet condictio furtiv rem solummodo pςrseq tur, vel si res non amplius extat, ejus aestimationem O actio furti autem mere poenalis est, quippe qua vel duplumi vel quadruplum apud Roman9s consequebatur actor, prout furtum vel manifestum ςrat, vel non manifestum, uir. I. de oblig. qua ex delici. nascant. Ex quo provenit, quod condictio furtiva quidem adhuc hodie in usu sit, non autem actio furti, gula actiones Romgnomm' poenales nunquam

228쪽

cepimus, de quo suo Ioeo fusius dicetur. recte notat Lauterbach. in comp. Iur. h. t. 3 init.quod condictio furtiva interdum qui- m actio furti etiam appelletur, sed myropriemen, v. t. Issae uri. quod enim ibi per a-ionem furti condictio nostra intelligatur, sas exinde adparet , quoniam actio commodatiaropter furtum a commodatario factum in-ituta) actionem furti tollere dicitur, & vice: rsa, quod ad actionem furti proprie sic diam, tanquam poenalem, applicari non po

DISTINCTIO IUater condictionem furtiFam & actiones ex aliis ιctiι orienteS.

Ie tanquam prorsus singulare observan- , dum venit, quod nulla unquam actio,ex elicto proveniens, contra heredem institui ololt, nisialiquid ex delicti ad eam perve erit,uel ous lis cum defuncto jam contestata' veri Viae. S. r . I. de perpet. V te . amorint quamvis nonnulli hic contra communem D. Opinionem defendere voluerint,quodi dicta isertio tantum de actionibus poenalibus inteli 3nda sit, rei persecutoria autem indistincte cona heredes competat, sive aliquid ad eos perve- erit, sive non i nos tamen illi hypothesi suh- ribere nonium possumus, partim ob eperpcim temp. aci. quae satis aperte actiO

229쪽

nes poenales & rei persecutorias ab invicem distinguit: partim, quia int. I. 3. ult. 1 de vidi τι arm. expresse dicit 'r: ex causa hujus interdicti ex delicto orientis in heredem αbonorum possessorem ceterosque successqres in factum actio non ergo de poenali sermo eis competit in id, quod ac eos stervenit, qui lex ius dissentientibus varia tormenta Conciliare solet. Ast dicunt, heredes tamen factum defuncti praestare debere ; Recte. Sed facta defuncti sunt duplicis generis, alia licita, alia illicita. Priora praestare tenentur heredes, neutiquam vero posteriora. Imo i usum lucrum heredibus extorquendum est; sed, si ad heredes ex delicto nihil pervenit, tunc quoque in justum lucrum penes eos non deprehenditur, quod illis extrorquendum sit. Satis ergo firma manet thesis: actiones ex delicto non dari adversus heredes. Nunc adeSceptionem pergimus. Condictio enim furtiva indistincte contra heredes competit,quam

vis nihil ad eos pervenerit, es quamv4s lis cum defuncto non fuerit contestata. ita habetur in Si in L. I. de Oblig. qua ex detin. Uin L p f. h. t:Si rationem tam diversae decisionis desideras, D D. communiter hanc tradunt, quia fur est in perpetua mora mora autem obliga rionem siemper perpetuat. Adducunt in hanc remi. g. g. 1.1 . t. sed ibi plane alia quaestio, scilicet de interesse ob rem peremtam a furo praestando, ubi sine dubio recte applicatur ad-

230쪽

- - ,

ita ratio, quo a nempo tunc illud tempus,ectandum iit, quo res furtiva plurimi fuit, oc enim & in aliis delictis locum habet. V am, quod propterea heredes etiam conve- iri possint, licet nihil ad eos pervenerit, hoc xinde non probatur. Nam quilibet delin- 3uens, qui non in ipso momento , ubi deli- , . itum commisit , laeso satisfactionem offert, 1oram committit. Ergo Omnis quoque actio x delicto proveniens contra heredem comineteret, quod tamen falsum est. Manet ergo, uod hic mera decisio civilis deprehendatur,ujus ratio reddi non potest, juxta l. 2o. d. de i L. Legem ergo non corrigimus, quod no-,is non cumpetit, sed rationem non conclude-e solummodo ottendimus.

Lia. XIII. TIT. IV.

De eo, quod certo loco darii ' oportet.

actionem arectam.

T rite judicium ferri possit, an haec di stinctio adhuc hodie in praxi usum habeat annon diversa supposita praemit inda erunt. - Κ s

SEARCH

MENU NAVIGATION