Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

84 DE STNODO DIOEC ES AN

nodum eius debet accedere .... pro ipsis quoque membris non exemptis idem Abbas tenetur Vigorian. Episcopo exhibere reverentiam, obsequium , Misnorem. Ex hac porro Innocentii Decretali evidenter conficitur , potiori jure debere ad Episcopalem Synodum accedere Abbatem Regularem, qui non solum nulla fruitur personali exemptione, sed & insuper monasterio

praeficitur, Episcopi jurisdictioni plene subjecto.

VIII. Si vero Abbates, una cum monasteriis , quae regunt , sunt mnino ab Episcopi jurisdictione exempti; non ideo tamen sunt itatim liberi pronuntiandi ab obligatione interveniendi Synodo Episcopali sed considerandum est, an simul cum aliis sui Ordinis monasteriis coalescant in unum corpus , seu conficiant unam communitatem , cujus singula membra subdantur Capitulo generali ejusdem ordinis; vel potius monasteriis praeficiantur, quorum quodlibet sblitarium est , nullam nimirum

habens cum aliis Ordinis monasteriis conjunctionem, nullum societatis , & mutuae communicationis vinculum; atque ideo eorumdem monasteri rum Praelati nullum Superiorem Generalem agnoscunt , cujus Capitulo subjiciantur: cujus generis monasteria non pauca extra Italiam reperiri , exploratum est omnibus. Primi non coguntur accedere ad Episcopi Synodum; secundi omnino accedere debent; illos siquidem, & non istos , exemit Tridentinum seg. 24. eap. 2. de reform. ita decernens : S nodi quoque Dioecesanae quotannis celebrentur I ad quas exempti etiam omnes, quι μιias , cessante exemptione, interesse deberent nec Capitulis generalibus subin

duntur, accedere teneantur. Cum enim exceptio firmet contrariam reguin

tam pro non exceptis, manifestum inde fit, Regulares, generali Capitulo non subjectos, nulla ratione posse se a Synodo subducere , sicuti optime perpendunt Fagnanus in Cap. Quod super bis , de maiorit. obedianum. S. Cardinalis de Luca de jurisdict. di c. 37. num. 5. Cardinalis P

IX. Nullam vero distinctionem adhibendam censuit Tridentinum quoad illos Regulares, qui curam gerunt animarum; sed hos omnes, sive subjecti, sive non subjecti sint Capitulo generali, universim , promiscue, Scindistincte, Synodo interesse debere, decrevit : Ratione tamen ait e t. e. ) Parochialium, aut aliarum secularium Ecclesiarum, etiam annexarum , debeant ii , qui illarum curam gerunt, quicumque illi sent , 'nodo interesse . Idem, longe ante Tridentinum, edixerat Concilium Provinciale Mogunistinum an. 847. eap. I 4. in Collectione Harduini tom. s. col. II. districte praecipiens, ne ullus Monachorum, qui Parochialibus praeerant Eccle- sis, Episcopalem Synodum effugeret: Nullus Monacborum s inquit ) alia quid ρνυν statis habeat nee Paroebias Ecclesiarum accipere praesumat , e eonsensu Episcopi . De ipsis vero titulis , in quibus confiituti fuerint , rationem Episcopo, vel ejus meario reddant, coniscati ad 0nodam ve

niant.

X. Quam . porro, Tridentino inhaerentes, hactenus adhibendam diximus

112쪽

L I P. III. C A P. I. 8s inter Regulares distinctionem, non solum suis explicant Doctores , praecis

pue Gonraim in cit. Cap. Quod super his, de majoris. O' Obed. num. 8. Anistonius Paulutius de Comissis Melesin. pag. 433. num. 6. Biblistb. maxim. Pontis. tom. q. Gavantus in Praxi de S=nori Diaeces cap. 2. in annot. q. I. num. 4. Tamburinus , Fagnanus , Cardinalis de Luca veis eitatis , sed exacte servandam statuit sacra Congregatio Concilii in causa Regularium, die Ist. Novembris Ioo4. lib. Io. decretori pag. IO2. a tergo z Sacra edici censuit, quoad primum esse injungendum omnibus Regularibus , qui veι Capitulis generalibus non subduntuν , vel Curam animarum exercent , ut ad senoris Diaeeesanas aecedam sub mena privationis vocis activa, passiva, ipse facto inmoenia , atque aliis maenis , arbitris Episeoporum imponendis, etiam exeommianirationis , adeo in jus declarandi, atque poenas imponendi, ad DAscopos , non obstante quacumque exemptione , per ineat, e sdemque Episcopis jus sis praedictos Regulares , qui nullis Capitulis subduntur , absolute cogere ad Diaeces a senisi observationem , eos vero , qui ratione Cura animarum interfuerint , ad servanda ea omnia , quae in se do decreta fuerint circa Curam animarum , admini rationem Sacramentorum . Quodque hie de Parochis Rmularibus sanciverat , eadem Sacra Congregatio iterum confirmavit in causa Passaviis. Iurifrictionis , die I. OAchris I 66 r. lib. decretori pag. 66I. ct seq. cum enim quinto loco disputatum fuisset trirecti Religiosi monasteriorum exemptorum, ut supra , vocati ad Smodum ,

teneantur venire , ac mandata Episcopalia accipere , circa ea quae pertinenν

ad dictam Curam , pariterque fessa propria diaec sis popula denuntiare , errauseare Iubilaea , m alia mandata Apostolica ab ipso diseeesano Episcopo Fecipere: responsum fuit: Ad quantum, teneri. XI. Verum , eum animarum Cura, Ecesesae Regulari annexa , possit ab Ecclesiae Praelato exereeri vel per se , vel per Cappellanos ad nutum amovi biles , vel per Vicarium Secularem , praevia approbatione tapiscopi, in perpetuum deputatum , singuli casus sunt speciatim expenderint . De primo , utpote manifeste comprehense in enuntiato Tride tini decreto , nulla fieri potest quaestio . De secundo dubitari potest , an ipse Praelatus Risularis , an potius eius Cappellani Curati debeant Syne o interesse . Sed eommuniter sentiunt Dinores , hane obligati nem inesse Praelato , 'aeta relebrem deris I9 . coram Serapbino . Quo niam , pergit Cardinalis de Luca eis. disti My. de iurisdict. num. D tunc ipse Praelatus personam gerit Curati , aliique ab Mus nutu pendentes , meri reputantur eiusdem adiutores , di administri ; unde rationi consent neum est , ut Praelatus a Synodo normam accipiat , ad quam & se , &obnoxios sibi ministros , in animarum regimine dirigere debeat . In tertio casu , cum universum exercitium Curae translatum si in Saee dotem Secularem , etsi ea habitu remaneat penes Praelatum Regularem . conveniunt pariter intre se Doctores , illi , & non hule, ineum re onusa edendi ad Synodum ς vitarius quippe , & non Praelatus Regulari ,. Tom. I. F a Dipili sed by CO le

113쪽

nujus vices gerit , potest Episcopo , & synodo rationem reddere paro. chiae , quam actu regit , sicuti docet , & declium testatur Fagnanus in p. suod super his , de majoris. . Obed. num. 7. eui subscribit Cardina lis de Luca citat. locis XII. Sed quid, si Cura annexa sit, non Ecclesiae principali conventus, seu monasterii , sed alteri Ecclesiae , monasterio accetarie unitae ; eaque regatur , non per Vicarium Secularem , sed per aliquem Regularem , a monasterii Praelato designatum , atque ad ejuldem placitum amovi bilem pQuinam tunc Synodo adesse debet ' Praelatus ne , an iste Regularis C ram actu administrans λ Hanc quaestionem movet modo citatus Cardinalis de Luca num. 4. eamque dirimit dicendo , non Praelatum , sed Uiearium Regularem debere Synodo intervenire e & recte; quia . posita locali separatione Ecclesiae Curatae a monasterio ι Vicarius Regularis , qui in Eeele. sia Curata residet , eamque actu administrat, solus versatur inter Parochiae incolas, eorumque indolem & mores solus cognoscit.: ex quo fit , ut loci Ordinarius in ceteris omnibus parochiam respicientibus , hune , & non monasterii Praesulem, consulat, &, si opus fuerit, moneat , ae corrigat , neque ullam monasterii Praelati rationem .habeat , nisi cum eidem injun. gendum duxerit, ut praefatum Regularem a Curae exercitio removeat. Α cedit , saepius contingere , ut Eccles a Curata , & monasterium , eui est accessorie unita, in diversis existant dioecesibus, ac propterea , nisi R u. laris , qui Ecclesiam Curatam actu administrat, teneretur interesse Syno. do , a loci ordinario indictae , neque ipse , neque ejus Praelatus compelli

postent ad illam accedere. ' , .

XIII. Idemque juris esse , arbitramur , cum animarum Cura est anne. xa quidem principali Ecclesae monasteriit, ubi Praelatus residet , rmitur tamen & administratur per Regularem , non ab ipsemet Praelato , sed a Capitulo electum & designatum , ita ut non sit in Praelati arbitrio illum a Curae exercitio divellere : quod evidenter colligi autumamus ex decreto , a sacra Congrmatione Concilii edito die I. Aprilis in causa

uma Segoesae Insularum Philippinarum, lib. Ist. decretori pag. 368. in qua rescriptum fuit o Episcopum procedere posso ad poenas etiam censurarum conistra Regulares exercentes Curam animarum in Ecclesis Paroebialibus Regu

larium , s renuant accedere ad Synodum, non autem contra Superiores eorumdem Regularium.

XIV. Sed , quamquam haec ita de iure se habeant , quandoque tamen Regulares privilegium obtendunt , qua se ab accessu ad Synodum excusari arbitrantur. Ejusmodi privilegio, credere fas est, filisse olim donatos Monachos Cistercienses , ne secus dicamus , eos contra jura deliquisse , cum inter statuta in Capitulo generali anno I 273. condita cap. I 2. vetuerunt Atabatibus Lemovicensibus aecedere ad Synodos Episcopales, sicuti legitur apud

scimus , est , Fratribus Praedicat ribus , & . Minoribus sitisse illud eoru

114쪽

. .L I P. II L C P. I. 8 cessum a Gregorio IX. in Cap. Nimis pama , de exeqs. PraeIat. Ferunt quoque , Monachos Cassinenses , & quoidam alios Regulares, etiam Curam animarum habentes , simile indultum impetrasse ab Eugenio IV Quamobrem Murga in adnotat. ad primam decisionem post commentaria ad .Constitutiones . eposeolicas , in reare de Beneficiis quaesi. 2. cap. . Ios. eos si1btrahit ab obligatione interveniendi Synodo. At certe hallucinatur, di fallitur et ea quippe privilegia ante Tridentinum obtenta , ab eodem Tridentino revocata & abolita sunt ἔ atque ideo nullus Regularium , 'qui alias de jure ad iSynodum peirere tenetur , potest illam evadere obtentu

privilegii Apostolici , nisi doceat , tale privilegium. fuisse, post Tridentinum , concessum . Ita contigit in lite , olim . exorta inter Archiepiscopum Beneventanum , & Monachos S. Sophiae. Rectores Ecclesitarum Ρ, rochialium , quae eidem monasterio S. Sophiae sunt unitae . Renuebant

Monachi interesse Synodo, ad quam ab Archiepiscopo cogebantur adire:& sacra Congregatio Concilii , in qua disceptabatur caula , non antea Monachos ab obligatione parendi Archiepiscopo solutos declaravit , nisi postquam docuerunt de ex preta privilegio non adeundi ad Synodum , sit.bi a S. . Pio V. & propterea post Tridentinum collato , quemadmodum reserunt, & ad rem animadvertunt Fagnanus in cit. Cap. Quod super bis,

de maioris. obed. num. Ιχ. & Cardinalis Petra ad Consitur. . Uol.

XU. Secus est de consuetudine, qua etiam aliquando sulciri se posse , credunt Regulares, ne teneantur ad Synodum ire: etenim, quamvis Ca dinalis de Luca cit. dise. 37. de iurisdiet. num. o. σ seq. opinetur , sola consuetudine absolvi posse Regulares a lege , eos ceteroquin ad Synodum ire adstringente, . solumque disputet, an sussiciat decennalis , vel requiratur quadragenaria ς verius tamen est , nullam consuetudinem , nisi tanti temporis sit , ut praesumptionem inducat privilegii Apostolici , Regulari. bus quoad hoc prodesse ' quoniam aut consuetudo . de qua est sermo , praecessit Concilium Tridentinum , & illa ab eodem Tridentino fuit abrogata οῦ aut est inducta post Tridentinum , & haec infringitur a 'Bulla Pii IV. qua Concilii Tridentini acta & decreta confirmantur , & magia alaerte ab alia ejusdem Pontificis Constitutione , data I g. Kalend. Martii. Isqq. ubi omnia, & singula, quae Concilii decretis adversantur , sive antea inducta , sive in posterum inducenda , nulla , invalida , irrita , de nemini , tam in soro fori , quam in foro conscientiae , i suffragari posse ,

decernit . .

XVI. Abbates , de quibus hucusque locuti sumus , de eorum numero sunt, qui potiuntur exemptione primae dumtaxat aut secundae speciei equod quilibet potuit ex iis , quae diximus , advertere . Aliud dicendum de Abbatibus praeditis nobiliori exemptione tertiae speciei, cum territori separato, & vera qualitate e durum quippe nobis videtur, istos proprium habentes territorium , in quo jura exercent quasi Episcopalia .

115쪽

adigere ad interveniendum Synodo vicini Episcopi , , si ipsimet d Abbates

facultatem habeant propriam Synodum celebrandi . Solumque disceptari posset, an, qui bac facultate carent, cogendi sint ad eligendum aliquem , ruem maluerint , ex finitimis Episcopis , cujus Diceeesame Synodo inter. ni. Rationem dubitandi praebet sepius allegatum decretum Tridentinisus 24. cap. a. de reform. obligans Episcopos , nulli Archiepiscopo su jectos , ad semel eligendum aliquem Metropolitanum, ad cibus Provimciale Concilium semper deinceps teneantur accedere; quo quidem deer to affici etiam Abbates vere Nullius , decisum fuit in earticulaH Congregatione, deputata a san. mem. Benedicto XIII. & habita die 8. Maii 172 s. in responsionibus ad quintum , & sextum dubium et inde enim , propter rationis paritatem, inserri posse videtur, eosdem Abbates, si potestate careant propriam Synodum habendi , obstringendos similiter esse ad eligendum Episcopum, cujus Synodo assistant; ne secus Clerus & p

pulus , cui praeficiuntur, omni careat Synodali statuto . At nihilominus, re melius perpensa, oppositum nobis dicendum apparet: etenim onus eligendi Metropolitanum , ad cujus Provinciale Concilium conferre se deis

heant , a Tridentino impositum est solis Episcopis , nulli Archiepiscopo

subjectis , M solum , per extensionem , translatum est ad Abbates tertiae speciei , habentes territorium separatum a dioecesi cujuscumque Episcopi rabsonum autem , atque ab omni aequitate devium nobis videtur , iterum

extensionem ut ita dicamus ) extendere , seu oneri per extensonem Abbatibus imposito , novum onus adjicere : quod prosecto scimus numquam Bisse in praxi receptum.

CAPUT SECUNDUM.

- .αbbatibus, Prioribus , Guardianis Conventuum subjectorum Iurisdictioni Episcopi , tamquam Sedis in solicae Delegati. AD intelligentiam eorum, quae in praesenti capite dicturi sumus; breia.

vis praemittenda est notitia suppressionis quorundam Religiosorum conventuum , factae ab Innocentio X. Roniam exiguus Religiosorum Numerus , in parvis coenobiis commorantium , plerumque in causa est cur Risularis disciplina ibidem relaxetur, & corruat; inde enim fit, ut Religiosi , qui ob eorum paucitatem, Choro vacare , ceteraque cujusque Ordinis propria Instituta explere non valent , otio indulgeant, liberiores evadant , ac secularibus negotiis se immisceant o idcirco Innocentius X. in sua Constitutione so. pom. s. Bullarii pag. 4'. quae incipit Inseaura dae, data idibus Octobris Iosa. multa ex .ejusmodi coenobiis, in Italia, eique adjacentibus Insulis sita , atque in litteris Congregationis , super hac re specialiter deputatae , nominatim expressa , auAoritate Apostolica . iuppressit , extinxu , & abolevit . Verum ., cum postea plerique R gulari rium

116쪽

. LIB. III. C A P. II. 8ρrium ordinum Superiores eidem Pontifici supplicassent, ut aliqua ex sis'

pressis coenobiis in pristinum statum restitueret , ae praeterea ex publicis dommentis , & Episcoporum attestationibus constitisset , in illis tot aliposse Religiosos , qui , etsi numerum non exaequarent , quem Ponti sexoptaverat, suffcientes tamen videri poterant ad Regularem custodiendam disciplinam, & insuper necessarii reputabantur ad excipiendas populi Con-4essiones, & Divina persolvenda Osticia in locis, ubi alii non reperiebam tur Regularium conventus ; Innocentius X. porrectis sibi precibus indulgens , nonnulla ex praefatis coenobiis redintegravit , & Regularibus resti.

ruit, hisce tamen adjectis legibus: primo, ut in illis sex ali possent , &actu alerentur Religiosi probatae vitae, quorum saltem quatuor essent Sa-eerdotes maturae aetatis, secundo , ut iidem conventus , antea suppressi .& postea restituti , totaliter subjacerent jurisdictioni ordinarii, tamquam a Sede Apostolica Delegati quam subjectionem duraturam decrevit .

quamdiu iidem conventus tantas adepti non essent fortunas, ut sustentare

possent, & actu sustentarent duodecim Relisiosos. Aliud autem idem Pomtifex statuendum duxit de parvis monasteriis, coenobiis, seu conventibus, intra Italiam pariter, eique adjacentes Insulas existentibus, quae nunquam

suppressa fuerunt e tale siquidem Episcoporum iurisdictioni tune solum subiecta esse, sanetvit, eum in iis actu non degunt sex Religiosi; sed, si sex Religiosi in hisce eoenobiis, nunquam suppressis , commorentur , illa e

dem gaudere voluit exemptione , qua antea fruebantur . Habentur hareomnia in Decreto incipiente in in parvis, quod prodiit die xo. Februarii Ios . Totaque rei gestae series a Fagnano , qui particularis Congregati nis ab Innocentio X. deputatae , suerat Secretarius , describitur in Cap. Relatum, ne Christ , vel Monachi; & specialis historia suppressionis , &successivae restitutionis aliquorum conventuum dioecesis Bononiensis edita est post Synodum Dicere nam Cardinalis Hieronymi Boneompagni. II. Praesita distinctio inter parva Religiosorum coenobia, quondam suppressa , & postea redintegrata, atque ea, quae nunquam suppressa suerunt, est prae oculis habenda , ne , contra Innocentii Decretum , idem feratur de utrisque judicium. Loquendo itaque de eonventibus primi generis, st tim excitata est controversia, an ita illi subjacerent jurisdictioni Ordinarii, ut simul censerentur subtracti a jurisdictione Praelatorum Regularium. Et , teste Fagnano in CV. Quanto , de Ofie. Ordinari num. 4 I. decisum fuit, non esse ademptam Praelato Regulari iurisdictionem, qua antea e tiebatur, sed eamdem promiscue, seu eumulative, datam etiam ordinarIo, ita ut inter utrumque locus sit praeventioni. Sed, quia nimis facile foret, ut Superior Regularis semper, atque in omnibus ordinarium praeveniret, ejusque iurisdictionem prorsus eluderet, propterea ab Alexandro VII. cerinia quidam easus determinati sunt , in quibus , non obstante praeventione Superioris Regularis, lieere voluit ordinario eausam ad se avocare ; disimul quaedam regulae praeseriptae , ad quas & ordinarii , & Superiore

117쪽

Regulares, in eorumdem conventuum regimine , conformare se debeant, quae videri possunt apud eumdem Fagnanum citato loco num. 42.

ΙIL Unica restabat dirimenda quaestio, an scilicet Abbates, Priores , Guardiani, & uno verbo Superiores conventuum , de quibus agimus , te. neantur interesse Synodo , ab Episcopo indictae . Et etiam hane definivit Aleiander VII. suis Apostolicis litteris , datis die go. Martii I 651. qu rum meminere de Aste , Archiepiscopus Hydruiuinus , in Methodo Vi Liationis . Volicae pari. s. f. a. num. I 8. Verhorst in additi ad Cho ire de jurisdies. in exemptos tom. in addit. ad pari. 4. qiues. I P. Romagueriaci Construi. 0nodas. Gerundens rom. I. lib. I. cap. 2. num. 8. Eaeque per extensum relatae a Fagnano ιn cit. Cap. suanto num. 54. ita se habent. Cum, Aut accepimus, posto Decreto fit. rec. Innocentis Pape X. Praedecessoris nostri incipiente , Ut in parvis , die IO. Februarii Ios 4. edito, quo parvi conventus , non habentes praescriptum numerum Religiosorum , iasilais

timi, correctioni , ommmoda jurisdictioni Ordinarii loci , tamquam supeν hoe a Sede . vinolica Delegati, plene in omnibus subiiciuntur, dubitetur ,

an Abbates, Priores , Guard ani , ω alii praei ctorum conventuum Superis. res, ab Episcopo vocati, ad Dioecesanam Synodum accedere teneantur Nos, eiusmodi diabium tollere cupientes, praefatos Abbates , Priores, Guardianos, . alios pamorum conυentuum hujusmodi Superiores, ad 0nodum Diaeessis nam area re teneri , si ad eam ab Epistopo, uti Sedis . postolicae Delegato , vocentur, auctoritate Apostolica, tenore praesentium , declaramus, cy' ii ab omnibus , ad quos pertinet, serυari praec*imus .

IV. Alexandri VII. sanctioni concinit decisio sacrae Congregationis Concilii in causa Plentina Duodi , quam , ad uberiorem rei elucidationem , integram atteximus : Instante Promotore senori Dioecesanae Plentinae

pro declaratione , an Superiores parvorum conventuum teneantur accedere ad

nodum Diaeresanam , quatenus fuerint vocati ab Discopo , tamquam Seis dis . ostolicae Delegato , datae fuerunt litterae pro informatione ordinaris , qui νεtulit, Guardianum Minorum Conventualium Sancti sutriet, ad So dum Dispessanam die 24. Septembris proxime elus accersitum , comparuisse per Procuratorem , asserendo , non teneri accedere, eo quia Fratres Minores Conoentuatis obfringi non poteνant legibus 9nodalιbus ' Priorem vero Se vorum Beata Mariae M inis se excu)osse per epistolam , ex quo distim via stationem generalem sui caenobii expectabat ' er denique Patrem Guardi num Conment lium ciυitatis Plentinae , absque uua hastatione, θnodo imterfuissed unde E E. UR exorat, ut, ne Superiores hujusmodi parυorum eonis

ventuum subjectionem sua iurisdictionis quodammodo excutiant, ticet in iis ,

qua respieiunt vigilationem, oe correctionem , ad tenorem Decreti san. mem. Dinocentii x. incipientis , Ut in partas , semper suam exercuerit faculi tem, declarare dignentur , 3Ilos teneri ad Syno.um accedere , mediante r siautione infra μνiptorum dubiorum. Primo. An PP. Guardiani , cererique Superiores parvorum conventuum,

118쪽

teneantur accedere ad Synodum Diaecesanam, quatenus fuerint vocati ab npiscopo, tamquam Sedis . oostolicae Delegato. Et, quatenus afrmative . . Secundo: .m casu , quo vocaιi non interveniant, subjacere debeant munctis in praedicta Sνnodo maeresana aciυersus contumaces comminatae. - Die 16.Iunis I7o3. sacra Ccongregatio Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium, Coxesiis Tridentini Interpretum , ad primum respondit mrmatι-οῦ adsectivom pariter .rmative arbitrio Ordinarii, excepta multia pecuniaria.. U. Iam, ut a s uppressis, & restitutis, ad parvos conventus, nunquam

suppressos , gradum faciamus , si hos actu non incolant sex Religiosi, quorum quatuor snt Sacerdotes , juxta censuram allegati Decreti Innoeentii X. non secus ac priores , de quibus hactenus , subduntue iurisdictioni ordinarii loci, & proinde metiendi sunt eodem jure, quo illi. Si vero seκ in iis alantur Religioli , eoque magis si plures , ab Ordinarii ridictione penitus eximuntur: quod liquet ex enuntiato Decreto, & di. serte declaravit sacra Congregatio super statu Regularium die 19. Novembris I 637. Sacra Congregatio super satu Regularium censuit , conventus , nunquam suppressos, in quibus actu degunt de familia plures, quam sex Religiosi, minime comprehendi in Decreto san. mem. Innocentιi X. quod incipit, Ut in paνvis ' ac proinde Deorum ordinarios nequaquam posse , in vim istin Decreti , in hujusmodi conventibus , aut illorum personis, ullam sebi iurisdiactionem vindicare e quam declarationem postquam retulit Pani moll. decis 84. annot. 2. num. 62. addidite Pro euius observantia decreti respondis facra Congregatio Comuit in Melphisen. Iurisdictionis 3. Augusi I 585. Causa a rem Melphi tensis, quam innuit Pani moll. hac suit. Cum Episcopus Mel. phitensis sacra visitaret Apostolorum limina, quaesivit a sacra Congregatione Concilii , an sibi competeret delegata jurisdictio in parvos suae dioecesis Regularium conventus, nunquam suppresses, in quibus non alerentur quatuor Sacerdotes, ita ut jus sibi esset , non solum iisdem conventibus ann xas Ecclesias, sed & ipsos conventus, fulque cubicula , ae praeterea inibi existentes Regulares personaliter visitare. Et sacra Congregatio die 3. Augusti rora. respondit : Semandum esse decretum Congregationis super sat. Regularium , edisum ast. Nomembris VI. Quamobrem Regulares , qui seni , ut praescriptum est , parvis iaconventibus, nunquam suppressis , degunt, nisi euram animarum habeant, adstringi nequeunt ad interveniendum Episcopali Synodo; quemadmodum in eadem , quam retulimus, causa Plentina , eadem' sacra Congregatio Concilii, de his postmodum specialiter consulta, expresse sancivit. - VII. In sacra Congregatione , habita sub die I 6. Iunii praxime elapsi . propositis M infamiam Promotoris Fiscalis Curiae Episcopalis Hentinae in. frascriptis dubiis , nempe Primo, an Priores, Garriani, ceterique Superiores

γνυπωm conventuum teneantur accedere ad 0nodum. Diaecesanam , ' ροπιι

πως fuerint vocati ab Episcopo , tamquam suis . ostolicae Delegata. Eν ,

119쪽

UIII. Secundo , an casu quo vocatι non interisniam , sufacere debeant mulcta, in praedicta Sinnodo Diarcesana adversus contumaces comminatae , re

scriptum fuit , Ad primum A firmative I μου secundum a1rmatiis , aisistrio Ordinarii , exupta mulcta pecunιaria . Reclamante autem adversus huisi modi resolutionem Priore , Patribus conventus B. Mariae Virginis Ser. vorum , loci Scrofani , sub fundamemo , quia dictus eorum conventus non se comprehensus in Decreto san. mena. Innocentii X. incipiente , Ut in partas ,reno to per Conj itutionem san. mem. Alexandri VII. eo quia, ut asseritur,

nunquam fuit sunνεθω , ac semper ibidem manserunt de familia sex Religi s , Eminentiis Vestris restis rem proponitur. IX. - ν me M isidiι Coinentus B. Maria Virginis lota Seroni si

X. Dιε Is. Septembris I 7o3. sacra Congregatis Eminenti morum S. R. E. Cardi ιιum, Concilii Tridentini Interpretum, censuit, conventum Scr fani non esse comprehensum.

CAPUT TERTIUM.

De obtinentibus dignitates, personatus, oscia, oe de meariis , tum Generali, tum Foraneis.

DIgnitas, Personatus, & ossicium, saepe promiscue aecipiuntur r striis hie tamen , & juxta iuris apices , distincta sunt Benencia. Dignitatem quippe obtinere dicitur, qui ratione Beneficii, quod possidet, praeemiis nentiam habet, eum iurisdictione in foro externo , ucuti olim erat , & licubi etiam nune est Archidiaconatus et Personatum , qui solam praeeminentiam, sine jurisdictione, uti Prior, & Decanus: Ossicium, qui , nec praeeminentiam , nec iurisdictionem , sed administrationem dumtaxat habet aliquarum rerum , ad Ecclesiam pertinentium , uti Saerista , & Th saurarius. Hi omnes lato quodam loquendi modo, dicuntur Praelati, & mispmpter, si sint de Clem seculari, nec privilegio diast Tridentinum impetr

is excutentur, tenentur Synodo Diceeesanae interesse: quod asserunt Matabr. G 0nodo Diaeces eap. 3. dub. a. num. P. Gavant. in praxi Synodi Diseres cap. a. m annot. num. q. Pax Iordan. Iucubrat. lib. 8. tit. a. num. i. s. seq.

II. Vicarius Generitis Episcopi , quamquam a iure quandoque dicatur ossicialis, ut Cap. Luet, da osse. Visari in o. oe in Clement. a. de reseriptis , inamen in aliquibus regionibus ultra montes , praesertim in Gallia , &Belgio, usus obtinuit, ut ab ossiciali distinguatur , & Vicarius nuncup tur, qui ea exercet, quae sunt jurisdictionis voluntariae ; meiatis vero, qui iurisdictioni praeest eontentiose: quod testantur Cabassut. in theoria o kari Iuri Canon. lib. I. eap. I 3. num. I. & Uan-Espen Iuris Ecclesias. rom. I. pan. I. tit. 12. eap. s. atque Alleserra in Vindis. Ecclesias. risdict. H. 7. cap. 6. Apud nos autem unus & idem Episcopi vices, in utriusque Diuitiaco by Comb

120쪽

LIB. Im C P. III. . . iurisdictioni exercitio , gerere consuevit quod etiam esse juri consorismius, obtervavit Guillelmus Lyndevvode ad Constitutiones Angliae lib. 2. ad rit. ae sequestratione possessionis , m fructuum , verb. Vicarios Generales, inquiens: Eorum potestas. aifert ab Oscialium principalium potegiate , delu bus sequιtur in textu a nam Ofeiales dicuntur, quibus causarum cognitio generat ter per habentes juνVdimonem Ecclesiasιcam committitur'in tales ιν nafunaιtur cognitιo causarum totius aloecesis, non tamen inquisitio , nec cor rectio , δευe pumrro criminum oee. Sed Vicarii Generales omnia praedicta facero pos)unt vιrtute oscia, exceρta collatione Beneficiorum . Quid porro Vicarius

Generalis juris habeat quoad Synodum, ablente Episcopo , jam supra instendimus: in praerens asserimus, eum, praesente, atque ita jubente Episcopo, dc posse & debere Synodo intervenire; atque insuper assirmamus, maximopere decere & expedire, ut Epit conus velit, suum Vicarium SP nodo auesse. Colligimus . haec ex quodam Brevi Gregorii XIV. edito ad

dirimendam celebrem controversam, quam subdimus.

III. Praesidente Cardinali de Castro Metropolitanae Ecclesiae Hispalensi,

magna excitata est controversia inter Vicarium Generalem, & Capitulum Metropoli lanae luper praecedentia sedendi in Synodo: eaque delata ad sacram Congregationem Concilii cum adhuc indecita penderet, ian. mem. Sixtus V. ita decrevit. Vicarium, seu Oscialem Generalem , pr e 3 te cbiepiscopo , vel Episcopo , neque loces m in Sνnoreo Draecesana , aut m Capi- uio, AE Iure co is muni habere , aut praetendere posse; imo vero . schiepiscopo , vel EPucopo absente , praecipuum an eadem SVnodo locum obtinere debere . Ad-Νersus hujusmodi Breve , praevia aperitione oris . quam . de Volo. sacrae Congregationis Concilii, a Gregorio xIU. obtinuit. reclamavit Cardinalis de Castro, aliudque ab eodem Gregorio renoriavit Breve moderat rium decreti Sixti V. hisce verbis conceptum : Vicarium , seu Uc olem , ut Provisorem Generalem Archiepiscopi euius praesentia in Gnouis Diaece- fanis , pro contromersis o litibus dirimendis , oe querelis cognoscendis , decretis satuendis , necessaria omnino est , tam absente , quam et/am praesente frchiepiscopo, primum locum post ipsum .sesebi Vcopum , ante' Cup ιμ- Ium, vel a Capitulo deputatos , in eadem omnino S nodo Dimesan de iure habere, er obtinere debere, nisi tamen ex eonsuetudine legitima Copitulo Ius in eadem .isnodo mearium praecedendi constiterit esse acquisitum .

IV. Haec , quae indicantur in decisione Romanae Rotae in Hispalen. Iuris. sedendi in Synodo . et t. Iunii I sp . eoram Muto , edita apud Nicol

lium Iura Canon. to m. I. Iiit. C. f. g. post num. I 8 o. eo tantum animo hic retulimus, ut a Gregorio XIV. rationes audiremus , propter quas opor

tet, ut Vicarius Generalis, etiam praesente Episcopo , Synodo intersit et nam de loco, ubi sedere debeat, infra erit sermo. . V. Praeter Vie irium Generalem, qui toti praeelh dioecesi , alii ab Episcopisaonstitu utitur peculiares Vicarii. dicti Foranei, ut extra civitatem in ea

SEARCH

MENU NAVIGATION