장음표시 사용
291쪽
creta sessionis quartae & quintae de pote- state Ecclesiastica , quod illa sub materia fidei non comprehenderentur, & a Patribus Constantiensibus pro articulis fidei edita non fuerint. Et hoc est, quod imDissertatione AEtuerpiae edita non ex infirmis aut supposititiis monimentisb, sed ex Actis ipsius Constantiensis Concilij probaueram : in ijs enim sessione quinta refertur, quod electus Pomaniensis publicauerit Decreta supradicta per modum constitutionum Synodalium. Et post illorum aliorumque Decretorum publicati nem adiungitur, quod idem Pognaniensis legerat quadam adu amenta in materias dei, s super materia Ioannis Hus detemti per Concilium , quodam Ioanne MI-
cus ibidem subiuncta. Appellabam hic
culos eruditorum , sicut δί iterum appello , ut Acta Constantiensis Concilii typis descripta peruoluant, mecumque Obseruent, ipsa sessione quinta, in qua Decrera publicata sunt, disserentiam factasn fuisse inter nonnulla, quae per modum constitu- ' Donum Synodalium publicata sunt, ac alia,
quae ad materiam fidei spectabant, Jc publicanda dicebantur. Quis sub nomin
292쪽
constitutionum Synodalium intelligendata erant, dicuntur duo priora Decreta , des quibus in praesenti agimus. Qine ad materiam fidei spectabant, dicuntur articuli Ioannis Nicleg,& Hus. Ex quibus certo constat, quod ipsum Constantiense Coniacilium Decreta sessionis quintae sub materia fidei non comprehenderit, dc consequenter Martinus V. sessione quadragesima quinta probando omnia: singula in materi s fidei conciliariter determinata ,
conclus decreta, non confirmarat Decreta sessionis quintae de potestate Ecclesiastica per modum constitutionum S nodalium dumtaxat edira. Possem pluribus rationibus hanCveritatem confirmare, & in quonam constitutiones Synodales a Decretis fidei differant, ostendere , nisi in comperto esset, Constitutiones nihil aliud esse quam leges, quarum publicatio spectat ad Legislatorem; Decreta vero fidei esse dogmata, quorum decisio pertinet ad Doctorem. Concilium autem sessione 'quinta non publicauit duo priora Decreta per modum dogmatum in materia fidei, sed per modum constitutionum Synodalium , ut Asta Constantien-
293쪽
sis Concilij in terminis astruunt , & ipset.
Ioannes Gersonius negare non potuit, Vtpote qui in sermone pro Uiauio Regis Romanorum Coram Patribus Concilij det. Decretis illis opinionem suam hoc modo . . zz- 2 retulit: Conscribenda, inquit, prorsus esse z, dis ia .. mihi videtur in eminentioribus locis , Celisulpenda per omnes Ecclesias saluberrima hac definitio, lex, vel regula. Quibus verbis Decreta per modum legum statuta fuisse , Gersonius ipse agnouisse vid
Quando igitur Martinus V. sessione, quadragesima quinta declarauit, se probare omnia & singula in materia fidei com ciliariter determinata, conclusa ,& decreta , non intendit probare Decreta sessionis quintae, sed omnia & singula Circa a ticulos Niclem, Hus , Hieronymi Pragensis , & Boemorum Constantiae in sessionibus publicis statuta , imo si rem funditus examinemus', articulum quoque Ioa nis Parui de occidendo tyranno sessionet. decima septima publicatum confirmauit, Vtpote quem solum in Bulla sua consimmatoria, sicut postea Videbimus, ex D cretis ad fidem pertinentibus omiserat. Cum
294쪽
Caput ILI. I 8 ICum enim Legati, Regis Poloniae sessione quadragesima quinta institissent pro damnatione famosi cuiusdam libelli Ioannis a Falchenberg , quem , teste Martino Cromero Varnitensi Episcopo libro 18 de rebus gestis Polonorum, dictus Ioannes a Cruciferis subornatus in miadfatim R
pserat,dcin quo, teste Ioanne Gersonio in Dialogo Apologetico pro Constantiensi
Concilio hactenus inedito , agebatur in M. Gessen. in occisione omnium Polonorum facienda abs et, que lege, vel ordine, ipsis nec auditis, nec ζ'ης 'defensis: Martinus V. videns tumultum , inter plures exortum fuisse, quia librum , illum sessione ultima conciliariter damnaTe nolebat, cum multi varia dicerent,&aliqui damnatum a Patribus Ioannis Parui 'Derrorem renovandum fore , nisi Pontifex libellum Ioannis a Falckenberg censura publica proscriberet, assererent, MartinUS
respondendo ad praedicta declarauit , si omnias singula in materia fidei per Comstantiense Concilium concitiariter tenere, inuiolabiliter obseruare melle . ipsaquc sc conciliariter facta approbauit S rati
cauit , ut constaret, a se quoque confirma-
295쪽
ri Decretum Constantiense circa propositionem Ioannis Parui de non occidendo tyranno; quod Decretum , quia Martinus specialiter antea non approbauerat, aliqui ab eo non confirmari credebant. Et haec
quidem de ijs, quae Martinus V. sessione, quadragesima quinta auctoritate Apostolica ex Concilij Constantiensis Decretis in materia fidei editis approbauit, ac ratim
Addidit autem idem Pontifex eader sessione quadragesima quinta hanc claus illam: Et non aliter, nec alio modo, qua significauit, a sese quaedam Decreta improbari , de quibus nunc inquirendum est, quaenam illa esse possint. Vt autem ingenue fatear , nullu mihi umquam dubium fuit quin aliqui Scriptores hic vere annotarint , a Martino in primis hoc loco reieinim fuisse Nationum & Cardinalium Decretum de damnando in sessione publica libello Ioannis a Falchen berg, utpote quod licet in materia fidei esset, norta tamen conciliariter in sessione publica
confirmatu erat. Non tamen placet,quod
post Richerium D. Maim bourg voluit, hanc clausulam solummodo ad reijciendam
296쪽
dam damnationem libelli Ioannis a Fal-ckenberg per Martinum V. adrectam fu- iste. Sicut enim occasione libelli Ioannis a Falckenberg prudentissinus ille , Pont,
sex non solum confirmauit Decretu Constantiense contra articulum Ioannis Parui,
quem prςdictus libellus renouare videbatur, sed omnia dc singula in materia fidei conciliariter facta a sese approbari significauit: ita occasione eiusdem libelli idem. Martinus non solum reiecit statutum a Nationibus & Collegio Cardinalium dedamnando in sessione publica libello Ioannis a Falchen berg,sed terminis generalioribus usus est.& alia quςdam vel ad materiai fidei non spectantia, vel non conciliariter edita sese reprobare indicauit . Vnd , Illustrissimus Apameensis Episcopus Spon-danus scribit , Martinum V. non solum respondisse ad petitionem Legatorum Po- Ioniae , sed ea occasione significasse , quae Concilij Decreta auctoritate Apostolica
Confirmaret, quaenam Vero reprobanda
duceret. Audiendus est Auctor ille ad annum I 418. Vbi agens de petitione Legatorum Regis Poloniae,& Martini ad eam responso: DP utamus, inquit, pr dictorum
297쪽
Nuntiorum petitionem de Industria, se Martini nutu ad ultimam sessionem re seruatam, Ut ea occasione significaret, ,, quae Concilij Decreta ipse auctoritat: si Apostolica ac suprema probaret, quae Vero non : ne si antea quidquam de ijsis agere Voluisset, murmur aliquod tumul- tumue in Patribus excitaret, ob ea, quae se ambigue decreta fuissent de auctoritateis Concilij supra Pontificem , & de pote- is state reformandi Ecclesiam tam in C pite quam in membris: quas absolute, Ut sonare Videntur, sumptas de quo di- sectum est superius ) nullo modo Mart
senus agnoscere aut approbare Voluit, vim pote contrarias existimatas & praxi an-Miquioris Ecclesiae , & collatae a Christo se Domino Petro, eiusque Successoribus a ,, es oritati ac potestati , ipsique demum ,
is naturae rei, qua Caput debet membrata regere, non regi a membris. ,,
Haec eruditissimus ille Apameensis inta Gallia Episcopus, qui Manuscriptos Constantiensis Concilij Codices Parisijs in B, bliothecis Christianissimi Regis, &Sancti Victoris asseruatos sedulo peruoluit, eX quibus indicia aliqua habere potuit d
298쪽
a', quae hoc loco de infirmatis a Martino V. Decretis memoriae tradidit. Vnum a tem prae caeteris obseruandum est , quod Auctor ille in historia Constantien sis Comciiij tantopere a D Maimbourg laudata notarit, quod non solum Decretu secum dum sessionis quintae de auctoritate COMictiua Conciliorum , sed & clausula primi Decreti de Reformatione Ecclesiae Dei in
Capite & in membris a Martino V. i probata suerint. H C enim mirum in m dum consonant Manuscriptis Codicibus a me repertis , quos D. Maim bourg tamquam vitiosos aspernandos esse contende
Non agnorabat Martinus V., quanta nimi constantia Franciscus Cardinatis Zabarella sese opposuerat articulo, quo Comstantiens Concilio tribuebatur auctoritas reformandi Ecclesiam in Capite & in me bris . Memoria retinebat, quam grauiter Plerique Cardinales cum Regis Galliae Oratoribus Contra Decreta sessionis quintae protectati erant. Optime nouerat, quot contentiones post trium obedientiarum unionem in Concilio excitatae fuerant, ne fieret resermatio Ecclesiae ante electionem
299쪽
unius, veri, & indubitati Pontificis. Oc latus testis extiterae iurgiorum, riorum, , periculorum , quas Cardinales subi rant, Vt materiam reformationis futuri Pontificis iudicio reseruarent. Oblitus non erat responsi, quod Nationi Germanicae, petenti Decretum irritanS per modum cautionis de fienda per Pontificem resormatione, datum suerat, quod Papa electus ligari non potest. Praesens fuerat, quando Concilium auctoritate coactiva abstinuerat in Decretis suis legitimum Pontificem spectantibus. Non multa temporis transiuerat, quo ante sessionem quadragesimam tertiam ad articulum secundum de refommationibus Sedis Apostolica, de articulum oetauum de Olfi se Cancellaria ac Poenia tentiaria resormandis, ne verbum quidem Nationibus & Patribus Concilij responderat, quia ad ipsos resemationem in C pite , seu Curia Romana spectare non credebat . Mente tenebat datum eodem tempore a se & pluribus Nationibus responsum ad articulum Germanorum , proptarc u e , s quomodo Papa possit corrigi sdeponi ὶ Quod nimirum nihil ea de re , quia nouitatem sapiebat, statui deberet. Et
300쪽
Caput IV. I8γEt ne quisquam sequentibus temporibus ex Decretis sessionis quintae probandum fusciperet, legitimum Pontificem corrigi vel deponi posse, sessione quadragesima
quinta ex petitione Legatorum Regis P 1oniae occasionem cepit, ut obseruat Spomesanus, exponendi mentem suam de eorum inualiditate , dixitque se auctoritate. Pontificia tunc non probare , quae aliter quam in materia fidei concilialiter acta rant, ut indicaret, Decretum primum sessionis quinis de reformatione , & Decretum secundum de potestate Coae tua tamquam aliter & alio modo facta a sese ne que probari , neque in auctoritatem re
uod Martinus V. confirmando Decreta Constantiensia, s declarando, quod a Romano Pontifice appellare non liceat, positive propugnarit juperior,