Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

i48 Dissertatio III. Capite & membris resermare posse . &

cunctos etiam de Papatu contendentes D cretis desuper faciendis obedire debere, , ita ut obedire holentes deponi possint , &legitimae poenitentiae subijci. Sexta demum sententia fuit Ioannis Ge sonii, qui tenuit Concilium Generale esse, supra Pontificem, adeoq; Pontificem Concilii Generalis iudicio subijci, quo sensu. interpretatus est Decreta Monstantiensis Concilij, quae non de solis Synodis tempore schismatis, sed de Oecumenicis Comcilijs quocumque tandem tempore cel bratis intelligenda esse putauit. Patet id ex duobus sermonibus eiusdem Gersonij, quorum unum Dominica secunda post Epiphaniam M alteru pro Viaggio Regis Romanorum coram Patribus ipsius Consta tiensis Concilij habuit, in quibus Decreta sessionis quintae interpretatus est de superioritate Concilij, quae interpretatio adeo firmiter menti eius inhaeserat, ut a Romano Pontifice ad Concilium Generat appellari posse, nullatenus dubitaret: vi de Martino V. Decreta sessionis quintae ibio sensu minime recipienti, & appellati nem a Pontisice ad Concilium Vniuersale

262쪽

Caput II. I. . reprobanti, verumq; & indubitatum Pomtificem pro supremo in causis fidei Iudicet habendum esse fatuenti, opposuit Gersonius Tractatum sub hoc titulo: - ου qu modo appellare liceat, in quo ostendere, conatur , declarationem Martini pugnare cum determinatione sessionis quintς, qua; inquit, multipliciter facta so practicata Respicit his verbis ad ea , quae Constam tiae faeta erant in causa Ioannis X XIII quem iuxta Decreta Constantiensia de superioritate Concilij intelleeta iudicatum,&depositum fuisse existimabat: & illam Io- annis Gersonii sententiam pluribus propugnarunt Edmundus Richerius, Ioannes .Launoius ,& D. Maimboum, quorum Opinionem sequenti Capite examinabimus

C A P V T I I. b. tDὸ si quo Patres Constantienses ante s post trium obedientiarum unionem i

VAMVIs plures suetini de auctorit te Concilii opiniones , ob quas ses vi

263쪽

'Dissutatis III.

sone quarta & quinta motae sunt dissicubtates illae, quas hucusque ex Actis & Gessis Constantiensis Concilij indicauimus ,

' solam tamen opinionem sextam Concilio placuisse, & multipliciter se stam aC practicatam fuisse, voluit Ioannes Gersonius, cuius sententiam his verbis probandam, suscepit Edmundus Richerius lib. a. Historiae Conciliorum Generalium, capite 3. De causa Ioannis XXIII. ijsdem sessio-

senibus quarta dc quinta Patres cauent, neis Ioannes XXIII., quem pro vero & im ubitato Pontifice agnoscebant, totum

is Concilium, vel partem Concilij, hoc est,

personas eidem Concilio adhaerentes inriterturbet, vel alio traducat ipso inuito Concilio, hocque est primum exemplum praxeos Decretorum de Concilij aucto ritate supra Papam . . die a. Maij in 7. si actione formulae citationis contra Ioan- senem Papam Concilio parere detrectam tem, & contra Hieronymum Pragensem instruuntur. Hocq, est secundum exem- plum praxeos Decretoru quartς & quin- tς sessionis contra Pontificem . . decima ,, actione,die Iq. Maii pronutiatur sententia

se suspensionis ab Ossicio Papali contra Io-

264쪽

Capis II. I FI

,, annem XXIII., hocque est. tertium exem- tum praxeos auctoritatis Concilij supra ,, Papam . . V duodecima sessione, die as. ,, Maii Patres sententiam dimnitiuam as,, uersuS Ioannem pronuntiant, illumque

,, Velut notorium Simoniacum, bonorum

Ecclesiae dilapidatorem, & notorie scam datigantem Ecclesiam suis detestabilibus

atque inhonestis vita, moribus &c. Com,,demnant, & a Papatu atque omni eius

administratione spirituali & temporalim priuant atque deponunt ... Et hic Oc- Currit quartum monimentum praxeos

auctoritatis Concilii supra Papam, ,, Hucusque Richerius clare supponens, Ioannem XXIII. a Patribus Constantiensis Concilij pro certo,& indubitato Pontifice habitum fuisse,& consequenter quidquid Constantiense Concilium contra eum statuit, pro superioritate Concilii facere, Idem omnino supponit: Ioannes Launoius in varijs litteris de Constantiensi Concilio scriptis , cuius vestigia hic , ut ubique liti Tractatu suo historico solet, insecutus est D. Maim bourg , qui finit caput 23. non semel, sed saepius assimans, quod Conc, lium Constantiense numquam dubitarit, quin

265쪽

quin Ioannes X XIII. esset verus Papc Verum quamuis Concilium Constantiense initio Ioannem pro Pontifice habuerit,non tamen pro certo & indubitato ab alijs bedientijs haberi debuisse, iudicauiti si enim Concilium Constantiense Ioannem, XXIII. pro certo & indubitato Pontifice ab omnibus habendu esse duxisset, cur igitur quibusdam eum pro tali initio eiusdem Concilii habentibus , & a nemine iudicari posse afferentibus , Petrus de Alliaco Ca dinalis Cameracensis in cedula per Philippum Labbeum ex Manuscripto Codicet. Capranicensi in Appendice Constantiensis

Concilij publicata opposuit hanc primam

cis ἡ eis: .E'. conclusionem λ Licet Concilium Pisanum Derit legitime ac canonice conuocatum, rite oe canonice celebratum, S duo obno

ais de T. contendentes de Papatu iusse s canonice

citium Misa. condemnati, s electio Domini Alexandri

Vinuerit canonice s rite facta,& dicta et cito ab illis, qui fuerunt in dicto Concilio,

fuerit legitime, s canonice accepta, prout hac omnia tenet obedientia Domini nostri Papa Ioannis X X IV tamen dua obedia entia duortim contendentium probabiliter tenent contrarium, in qua opinionum dru

266쪽

Caput II. II 3Gersa aduersa veritate non t min

res di cultates Iuris oe Faciti, quam ante Concilium Pisanum erat de Iustitia si

rum contendentium.

Secundo , si nemo dubitare potuit dα Ioanne XXIII. quin certus & indubitatus Papa existeret, cur igitur Ioannes Cadidinalis Ragusinus arma Gregorii XII , Cuius Nuntius existebat, in valuis Monasterii Augustinianorum Constantiae publice appendisset Ioannis XXIII. sequacibus ea de nocte auferentibus , magna illa an, morum contentio exorta fuisset inter Patres Concilij, de qua testatur Regestum Actorum Constantiensium in duobus

dicibus Manuscriptis: Cumque super a ea ta

xione re appensione dictorum armorum , se deletione , siue amotione eorumdem imter congregatos in Concilio oriretur disi ptatio , mandatum es, Praelatos, oe alios , qui ad Concilium venerunt, congregari super hoc. Die Martis et O. Mensis Nouem 'bris congregatis Reuerendi mis in Christo Patribus Dominis Sancta Romanae Ecclesia Cardinalibus numero decem oe octo, Praelatis , Procuratoribus Dominorum,

Magistris, N alijs in Sacro Con tantiens

267쪽

is Dissertatis III. Concilio exsentibus in Aula inferiori Pilatis Apostolici pro causa supradicta , cum

super ea per unum ex Dominis Cardina libus propositio fieret , varia inter eos fuere sintentia: alijs asserentitas arma prad,

cta appendi siue a figi potuisse,'per comsequens , ex quo deleta fuerant , reponi d bere ; s huius sententia fuerunt Dominus Festrensis N Concordiensis Episopi, s plures alij: alijs vero asserentibus supradicia arma in locis praedietis in obedientia D omini nostri Ioannis Papa X XIII consi tutis appendi siue affigi non potuisse per consequens , ex quo deleta fuerant, reponi non debere; s huius sententia fuit D. Patriarcha Gradensis, sam qui plures quam alteri sententia adhaserunt, dicentes , nisi

Angelus Corrario perfnaliter veniat, ipsus arma ibidiem non debere depingi. V rum quidem est, nihil tunc a Concilio desuper statutum fuisse: notanda tamen su atverba Regesti Constantiensis Concilij , ex quibus habemus, nullatenus dubitatunia fuisse, quin Gregorius XII. arma Pon tis, Cia assigere potuisset in valuis Monasterij, si personaliter Constantiam venisset , dc quaestionem solummodo fuisse de Ioannet

268쪽

Caput II. I S eius Nuntio. Quinimo plures Patres arma Gregorij reye a Nuntio appendi potuisse sustinuerunt. Unde manifesto constat, Ioannem XXIII. pro certo & indubitato Pontifice ab omnibus agnosci non debuisisse, cum Gregorij armaTontificia in Dice-ces & praesentia Ioannis XXIII. a Gregorio vel eius Nuntio iuxta communem

sententiam appendi potuerint. Tertio, si numquam Constantiae dubiatatum fuit de Pontificatu Ioannis XXIII. cur igitur Ioanni Dominici Nuntio Gregorii supradicto publicu ingressiim crure,

pileo rubeo facere cupienti in plena Congregatione anno IqIN. die q. Ianuarij coram Ioanne XXIII. aliqui licentiam illam concedendam esse asseruerunt Alij

quidem asseruerunt, inquit Regestu Constantiense , licentiam Fratri Ioanni Dominici concedendam , cum capello rubeo ingrediendi ; s huius sententia fuit Reuerendis in D. D. Petrus tituli S. Ch s-goni Presbyter Cardinalis Cameracensis, s quidam alij. Et cur igitur sententia ista Petri de Alliaco proaluit, & iuxta eam dicto Ioanni permissu fuit tamquam Cardinali cum pileo rubro Constantiam, V a in-

269쪽

is6 Dissertatio III.

ingredi Die namque Martis 22 Me sis Ianuari= , teste Regesto , D. Frater δε- annes Dominici tituli S. Marci Pres0ter Cardinalis Ragusinus mi Cardinalis , capello rubeo medius inter Dominos Ducem Eauaria, s Ducem Ela , . D. Ioannes electus Constantinopolitanus i

habilia Pralati cum capello nigro sic t obedientia Gregorij nominati, fi quentibus eos Dominis Mormaciensi, Spirensi , smer densi Episcopis in obedientia diciti gorij persistentes , qui omnes praedictis L

gatis dicti Gregorij extra Constantiam obuiauerunt , Ciuitatem Constantia sunt ingressi, in Conventuque Eremitarum S.

Augustini , qui pro habitatione Gregorijs suorum at gnatus fuerat, collocati sun .

Ita Regestum de Ioanne Dominico , quem Gregorius XII. primo Archiepiscopa Ragusinum, postea an. Isso 3. 2. Iunij Cardi- nalem creauerar, in quo gradu numquam receptus fuit a Pisano Concilio, vel ab e- . leeho ibidem Alexandro V. eiusque Suo cessore Ioanne XXIII. qui ultimus omni conatu impedire tentabat, ne Constantiam tamquam Cardinalis ingrederetur;

quod dum Sy odus Constantiensis permisito

270쪽

Caput II. ISTsit , indicauit, se Ioannem XXIII. pro

vnico, Certo, & indubitato Pontifice non habuisse. Ne autem, quae de pileo rubro hucusque dicta sunt , D. Maimbourg im dubium reuocet, consulere potest Codices suos Manuscriptos Bibliothecae Victorinae, quos huic veritati testimonium perhibere reperiet Plura adiungi possent de mente Patrum Constantiensium , nisi de ea ex Actis se sionis decimae quartae claritis Constaret, quam ut in dubium reuocari posset. Cum enim Gregorius XII. sese pro Pontificetigereret, & antequam de Pontificatu cederet , remota a Concilio Ioannis praesidentia nouam conuocationem Concilij fi ri debere contenderet, non dixit Concilium , Gregorium pro Pseudopontifice habendum esse, sed quomodo si dubius Pontifex esset,& Concilij conuocatio ad ipsum spectare potuisset, Patres in publica ses

sione dictam conuocationem , auiatorinam si, cine gν inis

tionem, S confirmationem in quantum ad Gregorium pertinet, s attinet eis , admiserunt, & cessionem Pontificatus commmni omnium consensu acceptarunt; Vt munifestum sit, eos Ioannem pro unico & im

SEARCH

MENU NAVIGATION