Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

168 Dissertatio III.

sunt , sed illis , quae in sessionibus comciliariter definita fuerunt: tali tamen responsione dicta mea potius confirmantur,' quam convelluntur. Praeterquam enim

quod pleraque in sessionibus publicis statuta ex ijs, quae in congregationibus anteacta sunt, interpretationem accipiant, si

pradicta in Nationum congregationibus quoad Decretum irritans responsa ex ipsis Decretis, quae in sessionibus publicis con- . ciliariter definita sunt, confirmari possiunt. Morem itaque D. Maim bourg geramus,& a particularibus Nationum congregationibus ad sessionem quadragesimam pringrediamur. Extat sessione quadragesima Constantiensis Concilii, Decretum a quinque Nationibus conciliariter editum his verbis :Sacrosancta Generalis Synodus Constam aes φρ i tiensis in Spiritu Sancto legitime congregata, Uniuersalem Ecclesiam repraesentans,

patuit S decreuit, quod futurus Romanus Pontifex per Dei gratiam de proximo assumendus , cum hoc Sacro Concilio, mel deputandis per singulas Nationes, d beat reformare Ecclesiam in Capite S in membris, ου Curiam Romanam secundum

282쪽

aequitatem Os bonum regimen Ecclesia, amtequam hoc Concilium dissoluatur. Quod

hoc Decretum occasione eorum, quae ginsta fuisse diximus, editum fuerit, adeo Ce tum est , ut D. Maimbourg in Tractatu suo historico id negare nequiverit: Ilia Decreto, inquit, quod hacide re conciliariter factum est sessione quadrage. ma, Papa eo modo non ligatus fuit, quo Germani proposuerant. In quibus Ue bis duo sunt, quς Auctor iste fatetur: Pr,mum, quod memoratum Decretum sit iblud ipsum, de quo ante sessionem quadragesimam a Natione Germanica actu erat. Secundum, quod Papa a Concilio eligendus, eo modo ligatus non fuit, quo Natio illa proposuerat. Quod ultimum ex D creti verbis patet, cum in eo non reperiatur psna depositionis,quam futuro Pontifici Ecclesiam resormare detrectanti Natio Germanica imponi volebat. Quod si D. Maimbourg petat, cur hac saltem in parte Patres Constantiensis Concilii non satisfecerint Nationi Germanicae,&iuxta secundum Decretum sessionis quintae deL potestate coactiva Conciliorum non sta

D. Maimbouet cap. 2 S. Pagina 29s. Dans te Decret, qui se fit apres cela Conciliariuν en

la sesson qua

rantieme, onnelia potnt de la

283쪽

r o Dissertatio III.

deberet resermare Ecclesiam ante finem, Concilij, & casu quo statutum hac de re implere contemneret, legitimae poenitentiae subijceretur , & Pontificatu priuare tur, seu debite puniretur Nonne admi tere debebit, quod Decreta sessionis quintae hic locum non habere iudicarint Patres Constantienses , quia agebatur de Unico, vero, & indubitato Pontifice, qui cogi non poterat, ideoq, sessione quadragesima D cretum ediderint sine ulla coaetionis memtione supra allatum Quod autem haec fuerit sententia Patrum Constantiensium , ex pluribus alijs locis constat,ac pr sertim ex Capitulo Fr quens sessione trigesima nona , in quo pro

veris & indubitatis Pontificibus Concilia

Generalia statuto tempore conuocare n

lentibus nullam poenam imponunt , DULIam omnino mentionem coactionis faciunt, prout tamen faciunt in secunda parte eiusdem Decreti, quae de schismatis tempore agit, in qua circa Pontifices illo

tempore Viventes poenam etiam priuationis Papatus Constituunt. Hςc totidem fere verbis in Dissertatione mea notau

ram , quae ex Aetis ab ipsis Basileensibus

284쪽

Caput III. I Icompilatisi, & ex Conciliorum collecti

nibus ubique terrarum editis constant, ex quibus numquam probari poterit, quod Patres Constantienses post trium obedientiarum unionem pro legitimo Pontificci extra tempus schismatis Ecclesiam gube nante poenam aliquam statuerint, quamuis ad hoc non semel sed pluries incitati

fuerint.

cuod Decreta fissionis quinta de juperi

ritate Concili, intellecta a Mari,no V. confirmata non sint. V o D Martinus V. bis confirmaum rit Decreta sessionis quintae , dum bus in locis urget D. Maimbourg, ac primo quidem capite a I. parum post medium , secundo Vero capite 26. circa initium, ubi scribit: se Iam ostendi, quod se Martinus V. bis solemniter approbaueritis Decreta. Semel, quando statuit peti abis illis, qui ab haeresi conuerruntur , numis probent sine exceptione omne illud, is quod probat Concilium , & num con-Y et is dem-

285쪽

i a Dissertano III.

prouueni pa isdemnent omne illud, quod damnat is rursus sessione ultima, ubi declarat, stan iu 2 is approbare , & inuiolabiliter obseruaret. condamRςΠx pδF velle omnia Decreta,que in hoc Concilio

condamne N i' edita sunt circa mater1am fides ,&, sicurniere session a se exi onit nouo Vocabulo, On Iliariter

ce Concile e Utrum credant, quod illud, quod Sacrum de comme H ' Concilium . Constantiense Vniuersialem nouueau mot , Ecclesiam reprontans approbauit s a'

' β' p=obat infauorem fidei , S ad salut η animarum , quod hoc es ab uniuersis Chrisi Melibus approbandum S tenem

dum: s quod condemnauit, εν condemnat esse fidei zel bonis moribus contrarium, hoc ab eisdem esse tenendum pro condemnato, credendum asserendum. Verum ubinam qu so hic habetur, quod dixit supra D. Maim bourg,ab hqreticis, qui reuertuntur ad Religionem Catholicam, pete du esse, Num probent sine exceptione omnσ

3 illud, quod probat Concilium λ Agitur supradicto articulo de stitutis Concilij tria

''. fauorem fidei ad salutem animarum , adeoque non de omnibus Decretis Con-

286쪽

Caput III. IT THiij , multo minus de Decretis sessionis quintς,quς ad materiam fidei non spectant.

Deinde etiamsi supponeremus tamquam ad fidem spectantia per unam obedie tiam decisa fuisse , quae de auctoritate Conciliorum sessione quinta statuta sunt, non sequeretur, illa hoc articulo per Mamtinum confirmata fuisse. Non solum enim dicitur, quae Concilium approbauit, sed

additur, approbat, Vt constaret, non . agi de omnibus Decretis quocumq, tem

pore editis, sed de solis illis Decretis, quς

post trium obedientiarum Vnioneim , siue tunc, cum hoc interrogatorium emanabat, a Concilio approbabantur, qualia non erant Decreta sessionis quintae in sensu Basileensium, utpote quae Concilium tunc non probasse constat. Plura sunt, quae pro huius Veritatis elucidatione superiori capite adduximus; sed contemnendum non est, quod ex capitulis reformationis ad instantiam Nationis Germanicae propositis, & ex responso a Martino V. & alijs Nationibus ad ea dato desumitur. Cum enim Natio Ge manica frustra petijsset Decretum irritans in forma, vidissetqi Decretum secundum ses-

287쪽

3 4 Dissertat o III.

sessionis quintae de potestate coamua noti intelligi de unico, vero, & indubitato Po tifice statutum Concilii dearesormanda Ecclesia adimplere nolente, curauit inter octodecim articulos reformationis a Comcilio una cum futuro Pontifice decidem dos hunc quoque apponi: Propter qua

s quomodo Papa po fit corrigi re deponi.

Ad quem articulu recte obseruarunt Ca dinales ab Eugenio Papa IV. deputati , dum Galliae Legatis Decretum secundum Constantiense sessionis quintae in sensu Basileensium obijcientibus responderunt: Eomisi. LV. m- Uuod Patres de Constantia non vident ' - - habuisse illum erroneum sensum de potest te Conciliorum , quem habuerunt Basiliensis , S pracficauerunt. Rationem asiungunt: Quod cum omnes obedientia simul Constantia conuenirent, decreuerunt1 1s. . Misisti Π si onc trige a sexta i , quod Pap , di . . 'S cum Concilio habereti declarare , propter

qua s quomodo ipsi posset corrigi. Ac si

dixissent Cardinales, ex praedicto articulo de Nationum consensu suturi Pontificis iudicio reseruato constare,quod post trium obedientiarum unionem Concilium nominhaeserit Decreto secundo sessionis quin

288쪽

Caput HI. in sensu Basileensium, ac si torios Pomtifex corrigi & deponi potuisset, quoties Generalis Concilis Decretis obedire com

temneret.

Manifestius constat de plurium Nationum sententia ex responso ad praedictum articulum post Martini V. electionem dato . Quamuis enim inter edita a Philippo Labbeo ex Codice Capranicensi quindecim reformationis capita nullum reperi tur, quod huic articulo correspondet; nullatenus tamen dubitandum est, quin inter reformationis capita reperiri debeat. Cum enim ad omnes ferme: articulos resemmationis responsum datum reperiatur in

capitibus a Philippo Labbeo editis , cur quaeso ad maximi momenti articulum de correctione Pontificia responsum oniis- sum sitisset An forte quod Martinus V. dignatus non sit ad articulum Sedis Ap stolicae auctoritati a Germanis oppos, situm vel verbum respondere λ Sic tamen est, quod Natione Germanica post electionem Martini V. in adulsamentis de reser-matione hactenus ineditis vrgente hunc articulum, Martino V. integrum non se

rit, eum sub silentio ptaeterire, ideoquea

289쪽

responderit: Non videtur , prout sim fuit in pluribus Nationibus, circa hoc aliquod nouum statui vel decerni. Extat hoc Martini responsum in duobus Cod,

cibus Manuscriptis antiquis, quorum Vnus in Bibliotheca Vaticana, alter in Palatina seruantur,ut duo variarum Regionum M nuscripta hac in re conueniant, dc veritati . testimonium perhibeant. Hec autem si Richerius vidisset, numquam ex articulo,

Propter qua quomodo Papa post corruegi edeponi, argumentu pro sensu Patrum de superioritate Concilii deduxisset.

Tam certo autem hoc testimoniumo

sensui illi aduersatur , ut cum in Disse latione Antuerpiensi id proposuissem, P. Maim bourg in Tractatu suo historico ib

lud praetermittere maluerit, quam res .rendo praeiudicium aliquod causae suae asserre. Omissa proinde hac de re mentimne , ad aIta confugit, & responsum Martini V., quo sessione quadragesima quinta Concilii Decreta in materiae Fidei conci liariter facta approbat, urgere voluit. Discit itaque, Martinum V. etiam Decreta sessionis quintae confirmasse, dum sessione quadragesima quinta omnia dc singula in

290쪽

Caput III. I γγ materia Fidei conciliariter facta his verbis probauit : Uuod omnia S sngui

determinata , conclusa, decreta in materia rem

fidei, per praesens Sacrum Generale Concialium Constantis e concitariter tenere, sinuiolabiliter obseruare volebat, oe numinquam contrauenire quoquo modo, ipsaque sc conciliariter facta approbat s ratificat non aliter, nec alio modo.

En verba Martini ex sessione quadragesima quinta Constantiensis Concilij , quibus innititur secundum argumentum D. Maimbourg ad monstrandum , quod ab eodem Pontifice probata , seu confirmata fuerint Decreta Constantiensis Synodi sessionibus quarta & quinta Circa auctoritatem Conciliorum edita. Veruinta nonne videt Auctor isse, Martinum V. ibi solummodo agere de Decretis ad mat riam fidei spectantibus , seu de articulis Ioannis Niclest , Ioannis Hus, Hieronymi de Praga,& Boemorum , qui in sessioni bus publicis conciliariter damnati erant tamquam haeretici λ Hos enim Martinus V. sese pro damnatis habere significat confirmans & probans Decreta in materia fidei Constantiae edita , non Vero De-Z cr

SEARCH

MENU NAVIGATION