Sacrosanti et oecumenici Concilii Tridentini Paulo 3., Julio 3. et Pio 4. pontificibus maximis, celebrati canones et decreta. Quod in hac editione præstitum sit, sequens Philippi Chiffletii, abbatis Balernensis et ecclesii Vesontini canonici et vicar

발행: 1837년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

έα SESSIO VI.

gnos nos fecit in partem sortis sanctorum in Iumine , et eripuit de Potestate tenebrarum , transtulitque in regnum Filii dilectionis suae; in quo habemus redemptionem, et remissionem

peccatorum.

CAPUT IV.

Insinuatur descriptio justiscationis impii , Demodus ejus in statu gratim. Quibus verbis justineationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius Primi Adae , in statum gratiae, et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam Jesum Christum , Salvatorem nostrum . Quae quidem translatio post EvangeliuIn Promulgatum , sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non Potest introire in regnum Dei .

APUT V.

De necessitata promanationis ad justiscationem in adultis, et unde sit. Declarat praeterea ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum Prae-Veniente gratia sumendum esse , hoc est, ab ejus vocatione, qua, nullis eorum eriistentibus meritis, vocantur; ut, qui per Peccata a Deo aversi erant, Per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiae libere assentiendo Ioan. rii. C. Filius, ot e. Non dubito, de Consec. dist. 4.

82쪽

DE JUSTIFICATIONE. 43

et cooporando disponantur : Ra ut, tangente D cor hominis per Spiritus sancti illuminationcm risque homo ipse nihil omnino agat, inspirati nem illam recipiens r quippe qui illam et abjlcere Potest , neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate Possit. Unde in sacris Litteris, cum dicitur, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos 3 ; Ii-

hortatis nostrae admonemur: eum reSPondemus. Converte nos , Domine, ad te, et convertem Dei nos gratia Praeveniri confitemur.

Modus praeparationis. Disponuntur autem ad ipsam justitiam , dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes', lihere moventur in Deum. credentes vera esse quae divinitus revelata et promissa sunt; atque i Ilud inprimis, a Deo iustificari impium per gratiam eius, Per redempti nem, quae est in Christo Iesu G ; et dum peccatoressu esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, tu RPem eriguntur, sidentes Deum sibi propter Christum Oropitium fore; illumque, tanquam omnis justitiae fontem si diligere incipiunt: ac prosteroa moventur adversus peccata 7 per odium aliquou

7 Ins. c. 34, et sess. 14 ,-4, de Contritiovo.

83쪽

M SESSIO VI.

et detestationem, hoc est, Per eam Poenitentiam quam ante Baptismum agi oportet et denique clum Proponunt suscipere Baptismum, inchoaro novam Vitam , et servare divina mandata. De hae dispositione scriptum est: Accedentem ad meum oportet credere quia est, et quod inquirentibus ηe remunerator sit R. Et, Conside, fili, remittuntur tibi peccata tua Et, Timor Domini eam Ili Peccatum a. Et, Poenitentiam agite, et baptiEetux unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi . in remisSionem Peccatorum Vestrorum , et accipietis donum Spiritus sancti Et, Euntes ergo docete Omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes EOS SerVare quaecumque mandavi vobis β. Denique , PraeParate corda vestra Domino 6.

Quid sit justifcatio impii, et quae ejus Causin.

Hanc dispositioncm seu praeparationem justita catio ipsa consequitur quae non est Sola Peccatorum remisSio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam suscePtionem gratiae et donorum. Unde homo ex injusto si justus, et ex inimico amicus, ut sit haeres s Cundum spem vitae aeternae 7. Hujus justificationis causae sunt : finalis quidem , gloria Dei et Christi, Η v. xi. - Marc. ii, et Matth. ix. - 3 Ε cli. ' Aet. it. C. Agunt. et c. ProΡrie, usCons. dist. 4. - s Μatth. et Marc. ult. C. Prima, c. Si quis I9; et c. Proprie, de Conseer. dist. 4. v I Reg. vii , a. -- 7 Tit. Ill.

84쪽

DE IUATIFICATIONE. 4s

ae uua aeterna r efficiens Vero, misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat signans , et ungens Spiritu Promissionis sancto a , qui est Pignus haereditatis nostrae r meritoria autem , dilectissimus Unigenitus suus, in minus noster I sus Christus ; qui, cum essemus inimici ' propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis Justificationem meruit β, et pro nobis Deo Patri satisfecit e instrumentalis item, sacramentum Baptismi ; quod est sacramentum fidei 6, sine qua nulli unquam contigit justificatio 7 r demum unica formalis causa est justitia Dei, non qua iΡse justus est, sed qua nos justos facit, qua victelicet

ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrie; et non modo reputamur, Sed Vere justi nomin mur et sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam Secundum mensuram, quam Spiritus sanctus Partitur Singulis prout vult 3, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooPerationem. Quanquam enim nemo possit esse

justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Iesu Christi communicantur ' ; id tamen in hae impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae Passionis merito Per Spiritum saucium charitasDsi diffunditur in cordibus eorum qui justificantur φ, atque ipsis inhaeret, unde in ipsa lustificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Iesum Christum,

85쪽

46 SESSIO VI. .

cui inseritvv, fidem, spem et charitatem. Nam fides, nisi ad eam spes accedat et charitas nequa uult perfecte cum Christo, neque corporis ritas vivum membrum efficit. Qua ratione verissime dicitur, Fidem sine operibus mortuam et otiosam esse η; et, In Christo Iesu neque circumcisionem aIiquid valere, neque Praeputium; sed fidem. quae Per charitatem oPeratur a. Hanc fidem anto Baptismi sacramentum ex Apostolorum traditiona catechumeni uti Ecclesia Petunt, cum Petunt s-clem , vitam aeternain Praestautem ; quam Sine smoe charitato fides praestare non potest. Unde et statim verbum Christi audiunt : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Itaque veram et Christianam justitiam accipientes, eam ceu Primam stolam 5 Pro illa quam Adam sua inohedientia sibi et nobis Perdidit, per Christum Jesum iIΙis Q natam, eandidam et immaculatam, jubentur statim renati conservare, ut eam Perserant ante tribuua1 Domini nostri Iesu Christi, et hal ant

Omodo intelligatur, impium per sciem stegratis justiscari. Cum. vero Apostolus dicit, iustificari hominem per fidem , et gratis οἱ ea verba in eo sensu i

teuigenda sunt, quum PerPetuus Ecclesiae C Infra eaP. xo. - Iacob ri. - a Gal. v et v t. C. Circumcisio, de Poenit. dist. a. - - Matth. xxx. . Luciae xv. C. Quomodo renovari, de Poenit. Hi

86쪽

thollere consensus tenuit et exΡressit; ut scilicet per fidem ideo justi sicari dicamur, quia fides est humani e salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis et sine qua impossibile est Placere Deo et ad filiorum ejus consortium Pedi venire e gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum quae justificationem Praecedunt. nive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, jam non ex operibus : alioquin , ut idem Apostolus inquit, gratia jam non est gratia.

BGellitur inanis haereticorum s cis.

Quamvis autem necessarium sit credere, neque inmitti neque remissa uoquam fuisse Peccata

nisi gratis divina misericordia propter Christum :riemini tamen fiduciam et certitudinem remissi nis Peccatorum suorum jactanti, et in ea sola Quiescenti, Peccata dimitti, vel dimissa esse, di--ndum est 3; cum apud haereticos et schismaticos Possit esse, imo nostra tempestate sit, et magnH. Uontra Ecclesiam catholicam contentione Praed . Etur Vana haec et ah omni pietat emota fiduciis. Sed neque illud asserendum est, oportere eos quivere justificati sunt, absque uΙla omnino dubit Eouo apud semetipsos statuero se esse justisic im, neminemque a P ccatis absolvi ac justificari. nisi eum qui certo credat se absolutum et justificatum esse '; atque hae sola fido absoIutionem

87쪽

et justineationem perfici : quasi qui hoc non crodit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito , cle-que sacramentorum virtute et efficacia duhit ars clohet : sic quihibet, dum seipsum suamque Pro priam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest; cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non Potest subesse falsum, se gratiam Dei esse con

secutum.

De acceptae justiscationis incremento. Sic ergo iustificati, et amici Dei, ac domestici laeti x, Euntes de virtute in Virtutem renovantur, ut Apostolus, i eut , de die in diem r hoc est, mortificando memhra carnis suae 3, et exhibendo i ea arma justitiae in sanctificationem AE, Per obse vationem mandatorum Dei, et Ecclesiae, in ipsa institia per Christi gratiam accepta, COOPerarite fide honis operibus, crescunt atque magis justificantur, sicut scriptum est: Qui justus est, justificetur adhuc s. Et iterum e Ne verearis usque ad mortem iustificari 6. Et rursus r Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum 7. Hoc vero justitiae incrementum petit sancta Ecclesia, cum orat. Da nobis, Domine, n- dei , spei et charitatis augmentum B.

- ου Dominica a 3 Post Pentecosten.

88쪽

DE JUSTIFICATIONE.

CAPUT M.

De Obsermatione mandatorum, eamque necessariam esse nec impossibilem. Νemo autem, quantumvis justificalus, liberum se esse ab observatione mandatorum Pulare clebet; nemo temeraria illa et a patrihus sub ana-

hemate prohibita voce uti Dei praecepta homini iustificato ad Ohservandum essu impossibilia. Nam Deus I impossit,ilia non jubeta, sed ju- acndo monet et facere quod Possis, et petere quod non Possis; ct adjuvat, ut possis'. Cuius mandata gravia non sunt β, cujus jugum suave est, et onus leve 6. Qui enim sunt filii Dei, Chri-5tum diligunt r qui autem diIigunt cum , ut iPs. In et testatur 7, servant sermones ejus. Quod uti- quo cum divino auxilio Praestare Possunt. Licetonim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi in Ievia saltem ct quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, Peccata quando Iuo cadant, non Propterea desinunt esse justi. Nam Justorum illa vox est et humilis, et verax r Dimitte nobis dehita nostras. Quo fit, ut justi ipsi eo magis su obligatos ad am hulandum in via justitiae sentire Hebeant, quo liberali iam a peccato , Servi autem tacti Dco', sobrie. juste et pie viventes I 0 Profi- Ex Aug. c. 43 Ith. de Xat. et Gratia c. r. Dan.

83. Conc. Mile vitalium , cap. , 8 et s. - η Malth. a. Ge. xti C. Adhuc, et c. De quotidianis, de Poenit. dist. 3. - ' Rom. vi. Tit. II.

89쪽

so SESSIO VI. ,

eeres possint per Christum Jesum, Per quem a cessum habuerunt in gratiam istam 3. Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit , nisi ah eis prius deseratur . itaque nemo sibi in sola fide blandiri debet 3, putans fide sola se haeredem esse constitutum, luereditatemque Consecuturum , etiam si Christo non compatiatur , ut et conglorificetur Nam et Christus ipse, ut inquit APostolus F, cum esset Filius. Dei, didicit ox iis quae Passus est, Obedientiam ; et consummatus, factus est omnibus obtemperantihus sibi causa Salutis aeternae. Propterea Apostolus ipse monet

justificatos dicens 6 : Nescitis quod ii qui in stadio currunt omnes quidem Currunt, sed unus

accipit bravium 3 sic currite ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum ; sic Pugno, non quasi aerem Verberans et sed castigo QOrPus meum , et in servitutem redigo ; ne sorte , Cum aliis Praedicaverim, ipse reprobus emciar T. Item princeps Apostolorum Petrus : Satagite, ut Per hona opera certam vestram vocationem et Qlectionem faciatis. Haec enim facienteS, non De Cahitis aliquandos. Unde constat ' eos orthodoxae religionis doctrinae adversari, qui dicunt, justum in omni hono operes saltem venialiter Peccare, aut, quod intolerabilius est, PoenaS aeternas me- Teri : alque etiam eos qui statuunt in omnitius operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum Rom. v. - Aug. Ith. de Nat. et Grai. c. 26; et Prosp. Sent. ο ad c. Gallorum; et rest'. acl et objeci. VincenL - 3 Infra cau. ao. - - Rom. viii. - 5 Philis. H. Hebr. v. -6I Cor. ix. - 7 Ibid.-8 II Peis. x. - ' Infra, can. 25.

90쪽

DE IUSTIFICATIONE. Fa

socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando cum hoc , ut inPrimis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur rete nam cum scriptum sit: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationcs tuas proΡter retributi nem y; et de Mose dicat Apostolus R, quod respiciebat tu remunerationem. Praedestinationis temerariam praesumptionem

Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vi Vitur, de arcano divinae praedestinationis mystrio usque adeo Praesumere debet, ut certo statuat se omnino osse in numero Praedestinatorum : quasi verum esset, quod justificatus aut amPIius peccare non Possit, aut, Si Peccaverit, certam sitit

resipiscentiam promittere debeat 3; nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest quos Deus sibi elegerit.

CAPUT XIII.

De penseseerantia munere.

Similiter de persevorantiae munere, de quo scriΡtum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ' r quod quidem aliunde haberi non Potest, nisi ab eo qui potens est eum qui

SEARCH

MENU NAVIGATION