De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

disentiamus , non anin et Derto , eur inesscaxit traditio ; υeluti,s ego credam me ex te, amento tibi obligatum esse , ut fundum tradam, tu existines exstipulatu tibi eum deberi. Nam O si pecuniam numeratam tibi tradam s sa ια- di gratia , tu eam quasi creditam aecipias

consae proρrietatem ad te transire nec impedimento esse, quod eirea eauisam dandi , atque accipiendi disentiamus . Quo ex loco intelligimus consensum in corpus, quod traditur 1 satis esse ad dominium transferendum : disse sensu in vero, multoque magis errorem in caussa nihil ossicere . Sed Iuliano contrarius videtur Ulpianus

in L. f ego i8. D. de reb. ered. scribens :Si ego pecuniam tibi quasi donaturus de ero , tu quas mutuam accipias ; Iulianus risit donationem non esis : sed an mutuast, υidendum . Et puto nec mutuam esse: in gisque numos accipientis non fieri , quum alia opinione acceperit. Quare si eos eoia fum- serit, licet condictione teneatur ; tamen doli exceptione uti poterit : quia fecundum Doluntatem dantis numi sunt eonsumti. Et iane, ubi

in caussa transferendi dominii dissenius est , nisi uterque existimet rem tradi ad domi-R nium

52쪽

st 58 DE REsTITUT. IN INTEGRUM Dium transferendum , rem non alienari certum est ; veluti , si ego librum tibi donatu-Tus trudam , tu quasi commodatum accipias: vel ego tibi pecuniam depositam dem , tu quasi mutuam accipias d. L. t 8. f. I. D. de reb. cre. . quoniam in hac specie deficit in me voluntas transferendi dominii; uti in superiori deficit in te voluntas accipiendi. Quod si ueserque putet rein tradi ad dominium transferendum , 1ed eae diversa cauisa ; veluti si ego tibi donaturus pecuniam dem , tu quasi mutuam accipias ; vel ego tibi fundum quasi ex te sita nento debitum tradam , tu quasi

ex stipulatu promissum accipias ; Iulianus in

nium transire . Et reste , nam quamvis in catissa transferendi dominii dissentiamus; tamen in alienatione consentimus , quum ego velim di, minium rei meae ad xe transire , tu velis accipere , Ulpianus vero in ae L. I 8. D. de reb. cred.

principio docet ex Juliani sententia donationem non esse : deinde subdit nec mutuum esse ; quod tortasse ne Juliano quidem improbatum fuit. Et reste utrumque : nam do natio , & mucuum conventiones sunt : con

53쪽

LIBER II. CAPUT III. 259ventiones vero sine utriusque consensu esse non possunt. Sed quod subdit , magisque nurnos accipientis non fieri , in eo videtur a Iuliano dissentire . Hoc dissidium ut componant interpretes, multa comminiscuntur . Alciatus V. parerg. I 5. ea Juliani Verba , tu quasi creditam accipias , interpretatur quasi ex mutuo debitam. Bartolus, quem sequitur Gothos redus ad d. L. 36. D. de adg. rer. dom. distinguit, contractus prsecesserit traditionem, an non; ut in priori specie dominium transferatur , in posteriori non transferatur . DO-nelius IV. com. 18. quem sequitur Vinnius

ςipientis non fieri apud Ulpianum, explicat non fieri perfecte , ic firmiter , ne revocari possint . Ipse , fatebor enim, viam hujus dissidii componendi non invenio , nam superiores eaepositiones facile est refellere ; dixerim tamen Ulpianum diversam quaestionem tractasse ab ea, de qua Iulianus : nam hic de dominii acquisitione egit: ille de contrahenda obligatione , deque genere contractus ; ideoque ei parum sollicito de dominii acquisitione inconsulto excidisse, magit ae numos accipientis non feri ; nisi ea verba ad antecedentia re- R et ser-

54쪽

ferre velis , hoc est non fieri ex donatione, vel ex mutuo : dc idcirco sine caussa aput accipientem esse, eique condici posse, nempe condictione sine caussa , saltem quando consumti 1unt : at quoniam accipiens eX voluntate dantis consumsit , exceptione doli mali defendendum esse. Hinc minime adsentior Donelio , 8c Vinnio , qui putant in superiori specie consumtis numis eum, qui accepit , exceptione doli mali defendi : antea non defendi , eique cum effectu posse condici; ita interpretantes magisque numos aeeipientis nota feri , hoc

est perfecte, Sc firma, ac stabili conditione,

anteaquam consumantur : ubi vero fuerint consumti, firmiter, Oe perfecte fieri accipientis, quippe qui exceptione doli mali defendatur Nam nihil caussae esse video , cur et , qui accepit, magis cum effectu possint numi condici ante, quam consumantur , quam, ubi fuerint consumti : aut cur magis exceptione sit defendendus, posteaquam numos consumserit, quam antea: uti enim qui consumsit, dicere potest voluntate dantis consumsisse ; ita qui nondum consumsit , dicere potest voluntate

damis apud su esse, ne repeterentur , utique ubi

55쪽

LI AER II. CAPDT III. e6 Iubi liberalitatem dantis noverit , acceperitque. Et certe qua ratione dicemus eum, qui accepit, esse obligatum , quum ea obligationeqne ex contractu, qui noti est , proficisci possit : neque ex re, quum is non fiat locupletior cum aliena iactura . Ideo autem i

visconsultum consumtorum mumorum memi

nisse arbitror , ut , quoniam de dominii acquisitione non erat sollicitus , specie in fingeret , qua dominium sine dubio ad accipie tem esset translatum: bc is qui dederat, n

mos condiceret .

Quod si librum donandi animo tibi dederim, tuque ut commodatum acceperis ; paxiratione aio neque donationem esse , neque commodatum : dominiumque rei ad te non transire , donec liberalitatem meam noveris , acceperisque ; ideoque antea sine metu receptionis vindicari posse : postea non posse . His ita stabilitis iam de forma corrigendi erroris in negotiis gerendis admisi dicendum est . Et si quidem error is sit , qui coatractum , aliudve negotium irritum reddat, e ror iure civili non aliter, ac naturali corrigitur , si nihil eo nomine exigatur: & si quid fuerit praestitum, restituatur. Sin error mini R a me

56쪽

me contraetum infirmat , plures distinguend1

sunt casus : nis vel de valore rei erratum

esst , vel de caeteris rei adiunctis , Si qualitatibus , vel denique de caussa contrahendi. Si de

valore rei suerit erratum, ideoque contrahentium alter in pretio captus fuerit , puta em tor pluris emerit , aut venditor minoris vendiderit; iure civili nulla ad corrigendum errorem prodita est actio, ne conventiones , lacontractus facile rescindantur , neve lites multiplicentur . His accedit, quod in pretio naturaliter liceat contrahentibus se circumvenire L. in eavisae I 6. f. q. D. de m Inon & qui

se in pretio captum dicit , de se queri debeat , quod rei valorem curiosius non investigaverit . Una exceptio est ex Diocletiani,& Μaximiani constitutione in L. 2. C. de re- ίη .' venae si venditor rem minoris dimidio iusti pretii distraxerit : quoniam ei permittitur condictione eae lege experiri ad rescin dendam venditionem , nisi emtor malit, quod minoris emit, praestare . De ea constitutione plures quaeitiones tractant interpretes: sed ipse dixerim eam , etsi de venditore loquatur, tamen ad emtorem , =timo ad omnes onerosos contractus , in quibus res pro re datura

57쪽

LI B L R I1. CArυT III. 26stur , atque aequalitas exigitur cori petasationis, esse producendam. , ut rectissime docet Coia

nanus VII . com n. 9.

Si vero de ali uastis , bc qualitate rei error intervenit , pariter actio iure civili prodita non est , quum ne lites multiplicentur , tum quia , qui se errasse dicit , de se queri

debet, quod rem accuratius non examina Uerit , quod eum , quicum contrahebat , non fuerit percontatus . Idcirco iure civili actio non est non modo , si in nomine rei , quae Venibat, fuerit erratum , qui error innoxius est L. 9. D. de con . emi. sed etiam sis quis m Iierem emerit, quam Virginem putabat L. alioquἱ II. g. i. II. eo . immo si quis furem pro fido emerit L. Iulianus. 13. q. I. Li

Ηujus regulae triplex eaeceptio est . Prima si errori alterius ex contrahentibus dolus caussam dederit : quoniam dolus in omni contractii praestatur , nec conveniri potest , ne praestetur L. contractus 23. D. de reg. jur. DO-lus Vero omnem simulationem , dissimulationemque continet ; ideoque si quis sciens 1urem ignoranti vendiderit ,, ex emto tenetur . L. I 3. S. I. D. re act. erit. Uti Sc is ,

58쪽

a64 DE REsTITυΥ. IN INTEGRUM qui, quum sciret me virginem emere velle , mulierem obtulerit L. ex emto II. g. 5. D.

obae sed de hac re inferius dicendum , quum huiusmodi species ad quaestionem de dolo

pertineant .

Altera exceptio est , quod in contractibus onerUlis , quae quis Vel eX errore adseveravit, praestare debeat ; ideoque si venditor virginem eX errore adseUeravit, quae mulier erat: aut probum, fidum, qui improbus , bc fur erat , eX emto tenetur d. L. Iulianus I 3. f. s. D. de ara. eirit. Eiusque rei ratio est , quoniam in contractibus onerosis , quae quis adseverat , nisi , quae laudandi causia dixerit , promisisse censetur : promissa vero praestare Oportet L. I. pr. D. de aedἱl. edici. Tertia denique exceptio est, quod in contractibus onerosiis, si vitia rerum , de . quibu agitur , ignorata fuerint; error iure civili est corrigendus , veluti si res vitiosa ex errore emta . Idque sedilitio edicto in venditionibus servorum , iumentorumque nominatim cautum fuerat L. I. g. I. & L. AEdiles 38. pr. D. de aedil. edict. Εκ hoc igitur edicto emtori, qui ignorans rem vitiosam emit duplex actio tributa est, redhibitoria, qua intra sex menses

59쪽

re cum omni caussa reddita pretium consequatur: aestimatoria, seu quanti minoris, qua intra annum persequatur, quod pluris emtis quam res valebat L. sciendum I9. f. ult. D. de aedit. edidi. adhuc si ve aditor quoque Vitium rei ignoraVerit d. L. r. q. u. Atque in emtoris electione est, utra velit experiri; quod si alterutra egerit , non poterit ad alteram

redire , exceptio enim rei iudicatae ei obstabit, ut docet Iulianus in L. si is 25. g. I.

de excepi. rei jud. Ita tamen emtori quanti minoris agere permittendum reor, modo venditor non malit rem vitiosam redhiberi: nam si quis ex errore rem vitiosam vendiderit :& emtor petat , quanti minoris emisset, si vitium non ignorasset ; puto venditori permittendum esse restituto pretio ab omni contra, ctu discedere , bc rem recipere . idque naturali aequitati maxime congruere videtur : Κconfirmari potest ex eo , quod in simili docet Paulus in L. bovem 43. q. 6. D. de aedit.

edidi. nempe interdum ossicio iudicis contineri , ut redhibitio fiat , licet aestimatoria , seu quanti minoris fuerit adium , si scilicet res, de qua agitur adeo nullius sit pretii ob vitium , ut venditor debeat bc re ipsa care re , ic pretio. Ue-

60쪽

α66 DL REsTITUT. IN INTEGRUM Verum non omnia rerum venalium vitia

ad hoc edictum pertinent : nam primo levia vitia , veluti febricula, vul ausculum, dolor dentium, minime redhibitioni locum faciunt, sperni enim haec oportet L. t. q. 3. OL. q. f. 6. D. de aedit. edi f. Deinde in ser-Vorum venditione , animi vitia mini ne huc pertinent ; veluti si servus fuerit superstitiosus , iracundus , contumaX , timidus , avaruS,mendax, litigiosus , aleator , vinosus, immo

etiam fur d. L. i. g. 9. O Il. L. q. f. a. O4. D. de ae ii. edicii. O L. Iulianus I A. f. I. D. de a f. emt. nisi vitium animi corporis usum impediat , vel ex iis sit , quae nominatim praeliari sediles iussere : veluti si servus furiosus sit, erro, fugitivus, noYave minime solutus , aut capitalem fraudem admiserit d. L. I. f. I. O 9. L. q. f. 3. O L. quis sit fugitivus tr. pr. O q. I p. D. de aedit. e i f. aut

venditor vel di Xerit adhuc ignorans huiusmodi animi vitia abesse , vel sciens dissimulaverit , ut pluris Venderet: nam utroque hoc casu eX emto tenetur , ut quod emtoris interest , ei rei tituat d. L. 13. g. i. O s. D. dea t. emi. Ratio autem, cur animi vitia pleruntque non stultentur , est, quod sine vitiis ne

SEARCH

MENU NAVIGATION