L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

corpus, quod

corrumin

pitur,

sis FLORE stantis nominibus semper assurgo .vale. Ex Epistola σε.

Etuod humanus animus non terrena, sed divina prossectare debeat.

U Go quidem priora illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, &me prius scrutor . Deinde hune mundum. Nec hoc quidem tempus s ut existi- . mas ) perdo. Ista enim omnia, si non concidantur, nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt & l vant animum, qui gravi sarcina pres sus, explicari cupli, & reverti ad illa, quorum fuit. Nam corpus hoc , animi poena ac pondus est: premente illo urgetur , in vinculis est, nisi accessit Philosophia, & illum respirare rerum naturae spectaculo jussit, & a terrenis dimisit ad divina. Haec libertas eius est, haec evagatio : subducit interim secustodiae in qua tenetur, & coelo reficitur. inemadmodum artifices ex alicuius rei subtilioris intentione, quae ocu

los defatigat, si malignum & precarium lumen habent, in publicum prodeunt, & in aliqua regione ad populi otium dedicata, oculos libera luce delectant : sic animus in hoc tristide obscuro domicilio clusius, quoties pomtest,

102쪽

s E N E C IE. 'stest, apertum petit, & in rerum naturae contemplatione requiescit. Ego non quaeram , quae sint initia universbrum , quis rerum formator, quis omnia in una massia , & materia inerti convoluta, discreverit3Non queram quis sit artifex hujus mundi Z qua ratione tanta magnitudo in legem dc ordinem venerit ρ quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una defor-himi 'mitate latentibus , faciem diviserit 3 unde lux tanta fundatur, ignis sit, an aliquid igne lucidius λ ego ista non obhtὸ-- quaeram 8 ego nesciam unde descende- , rim 3 semel haec mihi videnda sin f, an siepe Z Nesciam quo hinc iturus simpq qt

quae sedes expectet animam, solutam φρη 'legibus servitutis humanae 8 Vetas me caelo interesse, id est, iubes me vivere

capite demissis Z major sum , & ad

majora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis: quod equidem non aliter aspicio, quam vinculum libertati meae circundatum Hoc itaque Oppono fortunae, in quo resistat ; nec per

illud ad me ullum transire vulnus sino.

Contemptus corporis sui, certa libertas est. Serviant ergo deteriora melioribus, fortes simus adversus for-E a tuita:

103쪽

Ioo FLORE stulta , non contremiscamus iniurias, non Vulnera, non vincula, non egestatem. Mors quid est 3 aut finis est, aut transitus: nec desinere timeo; idem est enim quod non coepisse; nec transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale. Ex Epistola

virtus ubique nascatur.

U Rrara mihi visus est, qui dixit:

Gratior est pulchro veniens ὸ corpore, virtus.

Nullo enim honestamento eget; ipsa & magnum sui decus est , & corpus suum consecrat . Certe Claranum nostrum coepi intueri: formosus mihi videtur, &tam rectus corpore, quam est animo . Potest ex casa vir magnus exire: potest & ex humili deformique corpusculo formosus animus ac magnus. QEosdam itaque videtur mihi in hoc natura tales generare, ut approbet virtutem omni loco nasci. Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus, non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari , dcc. Digna quε ad finem usqueper- legatur Epistola. EX

104쪽

Gomodo omne bonum optabile est.

QVaeris an omne bonum optabile

sit. Si bonum est, inquis, fortiter torqueri, & magno animo uri, & patienter aegrotare, sequitur ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum . Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse , quod flagellis caesus esset , aut podagra distortus, aut equuleo longior fa-lius. Dissingue, mi Lucili, ista: & intelliges in his esse aliquid optandum.

Tormenta abesse a me velim: sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo. Quid ni ego malim non incidere bellum Z sed si inciderit, ut vulnera,ut famem, dc omnia quae bellorum necessitas fert, generose feram, Optabo . Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam : sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam , optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perseruntur incommoda. Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui Vitam securam, dc sine ullis fortunae incursio-L 3 nibus,

105쪽

Io 2 FLORE snibus , mare mortuum vocat ; nihil habere ad quod exciteris, ad quod te concites, cujus de nunciatione, & incursu firmitatem animi tui tentes: sed in octo inconcuta iacere : non est tranquillitas, malacia est. Attalus Stoicus dicere solebat: Malo me fortuna in castris suis, quam in deliciis habeat: torqueor, sed fortiter : bene est: occidor , sed fortiter ; bene est.

Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius: & bonum est, & optabile. quicquid ex hujus geritur imperio.

Vale. Ex Epistola 6s. Suomodi sit eolendum otium , quid in

eo tractandum.

T Tinam quidem hoc propositum V sequi olim fuisset animus tibii utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus i sed nunc quoque non moremur. Multa enim quae supervacua esse, & mimica , credituri fuimus rationi , nunc experientiae credimus .Quod facere solent, qui serius exeunt , & volunt tempus celeritate r parare , calcar addamus : haec aetas optime facit ad haec studia. Iam despumavit, jam vitia primo fervore adolescentiae

106쪽

s ENECAE. Io scentiae indomita lassavit: non multum siperest, ut extinguat. Et quando, in qtis, tibi proderit istud, quod in exitudi cis , aut in quam rem λ in hanc, ut extam melior . Non est tamen, quod existimes, ullam aetatem aptiorem esse ad donam mentem, quam quae se multis experimentis , longa ac frequenti rerum patientia domuit: quae ad salutaria, mitigatis affectibus, venit. Hoc 'est hujus boni tempus : quisqui ' ρ ai. ner ad sapientiam pervenit, anni

per enit. Ex Epistola 7 o. vertendi a d deriis hujus seeuti oeuli,se quod

nullum malum si, sine auctoramento.

Ta qui deponere vult dessideria rei rum smnium , quarum cupiditate flagravit, & oculos di aures ab his quae reliquit, avertat. Cith rebellat affectus:

quocunque se Verterit, precium aliquod praesens occupationis suae inveniet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit: luxuria varias ac multas voluptates:

ambitio purpuram & plausum, & ex hoc potentiam , dc quicquid potentia potest. Mercede te vitia talicitant: hic tibi gratis vivendum est. Vix effici

107쪽

Io FLOREstoto seculo potest , ut vitia tam lonta licentia tumida subigantur, & jugum accipiant. Vnam quamlibet rem lx ad perfectum adducit assidua vigilia& intentio. Si me quidem velis audre,

hoc meditare ; exei rete, ut moriem& excipias, & si ita res suadebit,ac er-fas. Nihil interest,an illa ad nos veniat, an ad illam nos, acc. Ex Epistola 7 I.

uomodo immatura mortu sultis querelasit, O quanda sera ninra praOccupanda sit, OqMando disserenda.

Dortus est aliquando petendus,nun memor- λ quam recusandus . In quem siquis intra primos annos delatus est,

non magis queri debet, quam qui cito navigavit. Alium enim ut scis venti segnes ludunt ac detinent, &tranquillitatis lentissimo taedio las

sint: alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem evenire nobis puta: alios vita velocissime adduxit, quo Veniendum erat etiam cunctantibus ratios maceravit & coxit: quae sui scis non semper retinenda est . Non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivit, quantum debet,

108쪽

s ENECAE. Iosnon quantum potest. Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum. Sic Vetere S inquilinos indulgentia loci dc consuetudo etiam inter injurias, detinet. Vis adversus hoc corpus liber esse λ tanquam migraturus habita; piopone tibi,quandoque hoc contubernio carendum . fortior eris ad necessitatem exeundi. sed quemadmodum suus finis veniet in mentem, omnia sine fine concupiscentibus t Nullius rei meditatio tam necessaria e1t. Ex Epistola 72.

De eonsilio ex summa vita eaptando et se quomodo mors honesa res sit,hde animi fortitudine.

Rige te, Lucili, virorum optime derelinque ludum istum literarium Philosophorum , qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo dimittunt Scconterunt: fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent, & id a-- gunt, ut Philosophia potius difficilis, quam magna videatur. Socrates, qui pientia totam Philo phiam revocavit ad acquiri- mores, ct hanc summam dixit esse sa-

pientiam, bona malaque distinguere: E 3 Sequere

109쪽

Sequere illos, si quid apud te habeo

aut horitatis, ut sis beatus, inquit, &' te alicui stultum videri sine. Gusquis volet, tibi contumeliam faciat, &injuriam , tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus. Si vis, inquit, beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis. Hoc nemo praestabit, nisi qui omnia bona exaequaVerit ; quia nec bonum sine honesto est, Echonestum in omnibus par est. Non putant enim fieri, quicquid sacere non possunt: ex infirmitate sua, de virtute ferunt sententiam. Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari juvat, aliquando etiam libetὶ Luxurioso frugalitas poena est , pigro supplicii loco

labor est. Delicatus miseretur industrii , desidioso studere torqueri est .

Eodem modo haec, ad quae omnes imbecilli sumus , dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere, aut prima luce excitari. Non ista dissicilia sunt natura, sed nos fluidi & enerves. Magno animo de rebus magnis judicandum est. alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est . Sic quaedam rectis. uma, cum in aquam demissa sunt ,

speciem

110쪽

s Ε N E C R. Io speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Magna pars est profect us. velle proficere. Hujus rei conscius mihi sum, volo , & tota mente volo. Te quoque instinctum esse, & magno ad pulcherrima properare impetu video. Properemus: ita demum vita beneficium erit, alioqui mora est, &quidem turpis, inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse ceperimus . Quando continget contemnere utramque fortunam quando continget, omnibus oppressis affectibus, & sub arbitrium adductis, hanc vocem emulere 3Vici. Quem yicerim, quaeris 3 non Persas, nec eXtrema Medorum, nec si quid ultra Dahas bellicosum jacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit.

Ex Epistola 73. tuod exelusis oecupationibin, eonrἱnuato studio Philasphandum sit. Et quod soliui sapienti sit perpetuum gaurium.

Esistendum est occupationibus: nec explicandae, sed submovendae sunt. Tempus quidem nullum .est pa

rum idoneum studio salutari ;E 6 multi

SEARCH

MENU NAVIGATION