L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

g FLOREsnecesse est 3 id agere debemus, ut irritamenta vitiorum, quam longissime profugiamus. Indurandus est animus, di a blandimentis voluptatum proces abstrahendus. Vina Hannibalem hy-bernasblverunt, & indomitum illum

nivibus, atque Alpibus virum, enerva' verunt fomenti Campaniae. Armis

vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est, & quidem genere militiae , quo nunquam quies, nunquam otium datur. Debellandae sunt in primis voluptates, quae ut vides saeva

lu- quoque ad se ingenia rapuerunt. Non pras om- est emolliendus animus. Si voluptatine ma- cessero, cedendum est dolori, cede tum οὐ labori, cedendum est paupertati. Effeminat animos amoenitas. Sed fatis

diu cum Bajis litigavimus, nunquam satis cum vitiis, quae oro te, mi Lucili, persequere, sine modo, sine fine;nam illis quoque nec finis est, nec modus.

Projice, quaecunque cor tuum laniant,

quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revelandum erat. Voluptates praecipue exturba,& invisissim as habe, latronum m ore, quos Philistas AEgyptii vocant. In hoc nos amplectuntur, ut stransulent.

82쪽

sE NEC R. 7ν Ex Epistola s3. isti felix sit. . buit. Hunc quidem de se melius meruisse , qui malignitatem naturae suae vicit, & ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit. Hoc durum ac laboriosum negotium , nobis datum scias, scilicet , imus per obstantia. Itaque pugnemus , aliquorum invocemus auxilium. Ex Epistola s6. solus sapiens nulla re silicitui sit: sibi

C Ed non multum ad tranquillitatem locus confert, animus est, quisbi commendat omnia. Vidi ego in villa hilari & amoena , moestos, vidi in media selitudine, occupatis similes. re non est quod existimes, ideo

parum bene compositum esse te, quod in Campania non es,quare autem nones 3 hucusque cogitationes tuas mitte. Conversari cum amicis absentibus licet, & quidem quoties velis,quam diu Velis , magis hac voluptate quae maxima est fruimur dum absiimus. Pra

D 4 sentia

83쪽

so FLOREssentia enim nos delicatos facit,& Faaliquando una loquimur, ambulamus; cum consedimus, cum diducti sumas, nihil de his quos modo vidimus, cogitamus: & ideo aequo animo serre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Ex Epistola II.

Omnia vitia animi in aperto timora sunt.

Mnia licet foris resonent; dum in- - tus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas & timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant, nec altera alteram vexet. Nam

o, ah quid prodest totius regionis sile quiuia tium, si affectus fremunt prate anse Omnia no iis erant, placida eo saquiete.

Falsum est: nulla placida quies est, nisi

quam ratio composuit. Nox exhibet molestiam, non tollit, dc solicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sint, quam dies. Illa tranquillitas vera est. in quam bona mens explicatur. Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur: cujus aures ne quis agitet sonus , omnis servorum turba

contiis

84쪽

conticuit, & suspensum, accedentium propius, vestigium ponitur. Huc nempe versatus atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans: quae non

audit , audisse se queritur. Quid in causa putas esse Z animus illi obstrepit, i, ,his hic placandus est, hujus compescenda sedanda. est seditio: quem non est quod existiames placidum, si jacet corpus. Interdum quies inquieta est. Et ideo ad rerum actus excitandi , ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quoties nos male habet inertia sui impatiens. Magni imperatores , cum male parere militem vident , aliquo labore compescunt, & expeditionibus detinent. Nunquam vacat lascivire districtis. Nihil tam certum est, quam otii vitia negotio discuti.

Ex Epistola s 8. Etuod non timor , sed horror eadit in sapientem rct quod anima hominis , eorporis angustiis teneri non potest.

I Llud deinde mecum loqui coepi, .

quam inepte quaedam magis ac minus timeremia S, cum omnium idem

sinis esset. Quid enim interest, utrum supra aliquem vigiliarium ruat, an mons, aut turris Z Nil invenies. Erunt;

P D tamen,

85쪽

sa FLOREstamen, qui hanc ruinam magis timeant , quamvis utraque mortifera aeque sit. Adeo non effectus, sed efficie tia timor spectat . Nunc me putas de Stoicis dicere , qui existimant animam hominis magno pondere extriti , permeare non posse , & statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber. Ego ve id non facio: qui hoc dicunt

videntur mihi errare . Quemadmodum flamma non potes: opprimi, nam circa id diffugit, quo urgetur: quemadmodum aer verbere aut ictu. non laeditur, nec scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur: Sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest , nec intra cor

pus affligi , sed beneficio siubtilitatis

sitae, per. ipsa, quibus premitur, erumpit. Q io modo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus : sic animo , qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.

Ex Epistola s s. De multiplici divisione rerum , ubi me is, Pilatonis ostendit, qualiter parsimonia adse

nectuten' ducat. Tempus praterit.

Corpora nostra rapiuntur fluminum more, quicquid vides, currit

86쪽

sE NEC R. 83rit cum tempore. Nihil ex his quae videmus , manet. Ego ipse dum loquor mutari ista mutatus sum . Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis haud quaquam descendimus. Manet idem fluminis nomen , aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est , quam in homine. Sed

nos quoque non minus velox cursus praetervehit: & ideo admiror dementiam nostram , quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum , mors prioris habitus sit. Vis tu timere, ne semel fiat,

quod quotidie fit 3 De homine dixi,

fluida materia & caduca, dc omnibus obnoxia casibus. Mundus quoque Sterna res &. invicta , mutatur , nec idem manet.. inamVis enim omnia in se habeat, quae habuit,aliter habet quam habuit, ordinem mutat. Quid, inquis,

ista subtilitas mihi proderit 3 Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum

ille caelator, oculos diu intentos,ac fatigatos , remittit atque avocat, & ut

diei solet) pascit: sic nos animum aliquando debemus relaxare, &quibusdam oblectamentis reficere : sed i pia D 6 oblecta-

87쪽

8 FLORES' oblect amenta, opera sint, ex his quo inque si observaveris, invenies quod pos sit fieri salutare. Quid ex istis traham quod cupiditates meas comprimat 3 Vel hoc ipsum, quod omnia ilia quae sensibus serviunt,qui nos accendunt di irritant, negat Plato ex iis esse quae vere sint. Igitur ista imaginaria sunt,& ad tempus aliquam faciem ferunt: nihil horum stabile nec solidum est:

dc nos tamen cupimus tanquam semper futura, aut semper habituri. Imbeis cilli fluidique per intervalla constituimus. Mittamus animum ad illi', . quae aeterna sunt: miremur in sublimi

volitantes rerum omnium formaS:

Deumque inter illa versantem , &providentem , quemadmodum quae immortalia facere non potuit quia materia prohibebat defendat a morte ue ac ratione vitium corporis vincat. Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis. Immortalia tutore non egent.

Haec conservat artifex , fragilitatem materiae vi sua vincens. Potest tamen aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogare huic corpusculo moram, si v luptates.

88쪽

s ENECAE. 3sluptates, quibus pars major perit, potuerimus regere & coercere. Plato ipse ad senectutem se diligentia pertulit. Erat quidem corpus Validum ac Frugaia forte sortitus, &illi nomen latitudo sita, pectoris fecerat: sed navigationes ac Platonis. pericula multum detraxerunt viribus ;parsimonia tamen,& eorum, quae a Viditatem evocant, modus, & diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem , multis prohibentibus causis. Potest frugalitas producere senectutem : quam ut non puto concupiscendam , ita ne recusandam rat ργι-dem. Iucundum est, esse secum quam ducitur. .

diutissime , cum quisse dignum quo

frueretur, effecit. Ex Epistolaffo. De vero inani gaudio. Et quomodo sapientem oporteat in periculo hujus mita semper esse

virtutibus communitum.

Extium cum maxime lego, virum: acrem , Graecis Verbis, Romanis,

moribus philosophantem: movit me imago ab illo posita: ire 'quadrato, agmine exercitum, ubi hostis ab om- ni parte suspectus est, pugnae paratum. Idem , inquit, sapiens facere debet: omnes virtutes suas undique expa D data rum.

89쪽

hs FLORES dat, ut ubicumque infesti aliquid oriatur , illic parata praesidia sint, & ad n

tum regentis, sine Iumultu respondeant. Quod in exercitibus his, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus , ut imperium ducis simul omnes

eo pi sentiant, sic disposit ,ut signum

ab uno datum , peditem simul equitemque percurrat. Hoc aliquanto magis necessarium esse nobis, Sextius ait.

Illi enim tape hostem, timuere sine IStμl tutissimumque illis iter, quod νὰ sespectissimum fuit. Nil stultitia pacarum ha- tum habet. Tam superne illi metus est, quam infra. Utrunque trepidat la-dvis Sequuntur pericula & occurrunt, 'pertur Omnia pavet: imparata est, &ipsis

bata per- terretur auxiliis. Sapiens autem ad aηcr. omnem incurium munitus & intentus, non si paupertas, non si luctus, nons ignominia, non si dolor impetum' faciat, pedem referet. Interritus &contra illa ibit, oc inter illa. Nos multa alligant, multa debilitant: diu in istis Vitiis iacuimus, elui difficile est. Quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat . Primo quia non fortiter illam repellimus, nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde, quia illa, quae a sapien

90쪽

s E N E C .R.. 87 sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus, nec apertis pectoribus haurimus, leviterque tam magnae rei insistimus. Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia, discere , qui quantum avitiis vacat, discit Z nemo nostrum in altum descendit: summa tantum decerpsimus : dc exiguum temporis impendisse Philosophiae, satis abundeque occupatis fuit. Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus, si invenimus , qui nos bonos viros dicat, qui prudentes , qui sanctos , agnoscimus. Non sumus modica laudatione contenti, quicquid in nos adulatio sine siti pudore congessit, tanquam debitum tiomu prendimus: optimos nos esse, sapien-r tissimos , affirmantibus assentimur, eum scimus illos saepe multa mentiri. Adeo quoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille

se in ipsis suppliciis audit, in rapinis

liberalissimum. Sequitur itaque , ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus . Alexander cum iam in India vagaretur, & gentes ne finitimis quidem latis notas, bello vastare

SEARCH

MENU NAVIGATION