L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

olii in- incumbunt gravia,&illos semper premunt, aliqti an do & illidunt. Nemo exhia. isti , quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum & chlamydem in scena fabulae

assignant: cum praesente populo elati incesserunt, & cothurnati, simul exierunt,eX calceantur, bc ad staturam suam redeunt. Nemo istorum, quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Qirare ergo magnus videtur ρ Cum basi illum sua metiris. Parvus pumilio est, licet in monte constiterit: colossus magnitudinem suam servabit , etiam si steteris in puteo

2 Hoc laboramus errote: sic robis im- hominis ponitur : quod neminem aestiniamus vera. eo quo est, sed adjicimus illi & ea, quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire,&scire qualis sit, nudum inspice: ponat patrimonium , ponat honores, &alia fortunae mendacia: corpus ipsum exuat: animum intuere , qualis quantusque sit, alieno an suo magnus: si erectis oculis gladios micantes Videt, di si scit sua nihil interesse, utrum anima per os, an per jugulum exeat, beatu Voca. Si, cum illi denunciata sunt corporis

122쪽

s ENECAE. IIIporis tormenta , & quae casu veniunt, Fortituis&quae potentioris injuria, si vincula dc is homi- exsilia, & vanas humanarum formidines mentium, securus audit, & dicit, hon ulla laborum, O virgo , nova mi facies inopinave surgit romnia praecepi, atque animo mecum ipse peregi. Tu hodie ista denuncias. ego sem-- per denunciavi mihi , vi hominem paravi ad humana : praecogitati mali mollis ictus venit. At Miltis di fortunae credentibus, omnis videtur nova rerum dc inopinata facies. Magna autem pars est apud imperitos mali , novitas. Hoc ut scias, ea quae puta sunt aspera, cum assuevere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis:& qui alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum, dicentium: Nesciebam hoc mihi restare. Sap sscit sibi omnia restare : quicquid Iactum est, dicit, Sciebam.

Ex Epistola 78. Exemplis se rationibus Leet de morte non esse

UT Emo tam imperitus est, ut nesciat sib i quandoque moriendum, ta

123쪽

xig FLOREsmen cum prope accesserit, tergiversatur tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui si verit quod ante annos mille non vix rat3aeque stultus est, qui fiet,quod post annos mille non vivet. Haec paria sunt: non eris, nec fuisti .utrumque tempus alienum est. In hoc punctum conjectus es,quod ut eXtendas, quousque extendesὶ quid fles Zquid optaspperdis opera. D nefata Dei eritisserare precandor

Fixa & rata sunt , & magna atque aeterna necessitate dicuntur. Eb ibis, quo omnia eunt. Qiud tibi novum est 3 ad hanc legem natus es : hoc patri tuo accidit , hoc malii , hoc majoribus . hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta, &nulla mutabilis ope, illigat ac trahit cuncta. Nullum sine exitu iter. Infelix servis hominibus, servis rebus, sie vis vitae. Nam vita, si moriendi virtus

avst, servitus est. Et quid habes pro-pm quod expectes Z voluptates quae

te morantur ac retinent, consumpsisti; nulla tibi nova est : nulla non iam odiosa ipsa satietate: quis sit vini, quis mulsi sapor, scis: nihil interest, centum per vesicam tuam, an mille amphorae

124쪽

s E N E C AE. II samphorae transeant: saccuses: quid sapiat ostreum , quid mullus, optime nosti, nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit. Atqui haec sunt a quibus invitus divelleris. Quid enim unquam fecisti luce dignum 3 confitere, non curiae te, non fori, non ipsius naturae rerum desiderio tardiorem ad moriendum fieri . Invitus relinquis macellum , in quo nihil reliquisti. Quomodo fabula, sic vita, non quam diu, sed quam bene aeta sit, . referti nihil ad rem pertinet,quo loco

desinas; quocunque voles, desine: tantum bonam clausulam impone. Vale. Ex Epistola 79. De Aeommodis infirmitatis, is eor- remediis.

Quid porroῖnihil agere te credis, si

temperans aeger sis p ostendes . morbum posse sit perari , vel certe sestineri. Est, mihi crede , virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum ar- Etiamma & acies dant argumenta alacris animi, indomitique terroribus, & in iη vestimentis vir foliis apparet. Habes quod agas, bene luctare cum morbo, si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. Sed omnia ista facile perferemus , sorbitionema

125쪽

tionem, aquam calidam , & quicquid aliud intolerabile videtur delicatis, luxu fluentibus , magisque animo quam corpore morbidis: tantum moriatem desinamus horrere. Desinemus i autem, si fine S bonorum ac malorum mere cognoverimus. Ita demum nec vita mortem. taedio erit, nec mors timori. His te

cogitationibus recrea, & interim epistolis nostris vacando: veniet aliquod tempus , quod nos iterum jungat ae. misceat: quantum libet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait: unus dies hominum eruditorum plus patet, quam imperiti longissima aetas. Interim hoc tenemordicus : adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere : tanquam

quicquid potest facere, factura sit..icquid expectatum est diu, levius

accedit. Vale. Εκ Epistola go. Gloria umbra virtutis est. Loria, umbra virtutis est 'etiam invitos comitabitur. Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur: ita gloria aliquando

126쪽

s ENECAE. I 2Iquando ante nos est, visendamque se praebet, aliquando in averso est, majorque quo serior, ubi invidia secessit. Quam diu videbatur furere Democriatus Zvix recepit Socratem fama. Quandiu Catonem civitas ignoravit 3 respuit: nec intellexit , nisi cum perdidit. Rutilii innocentia ac virtus late- . 'ret, nisi accepisset injuriam. Dum violatur , effulsit. Nunquid non sorti suae gratias egit, & exsilium iuum complexus est ρ De his loquor, quos illustravit fortuna, dum vexat: quam multOrum profectus in notitiam evasere, spost ipsos p quam multos fama non excepit, sed eruit 3

Nulla virtus latet , dc latuisse, non hipsius est damnum. Veniet qui condita 'tam , Sc saeculi sui malignitate com- quisse. pressam, dies publicet. Paucis natus est , qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum millia, multa populorum supervenient : ad illa respice: etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui si ne osensa , sine gratia judicent. Nihil Dὸm.i, simulatio proficit : paucis imponit te dacio. viter extrinsecus inducta facies: veritas in omnem partem sui semper ea-ssi dem

127쪽

mnum hominis

est in

FLOREsdem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris.

Ex Epistola 8 I. De exerrando in Thilosophia ingenio.

ogito mecum , quam multi co pora exerceant , quam ingenia pauci; quantus ad speetaculum non Gdele & lusorium fiat concursius, quanta sit circa artes bonas solitudo: quam imbecilli animo sint, quorum lacertos humerosque miramur. Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest , qua& pugnos pariter & calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis, & sanguine sito madens, diem ducat: quanto facilius animus corroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut projectus, ut

conculcatus exurgat 3 Corpus enim multis eget rebus, ut valeat : animus

ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illi multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera: tibi continget virtus sine apparatu, sine

impensa. Quicquid facere te potest bonum, tecum est. Quid tibi opus est ut sis

128쪽

SENECAE. 123

ut sis bonus p velle. Quid autem melius potes velle, quam eripere te huic servituti, quae Omnes premit , quam mancipia quoque conditionis extremae, & in his sordibus nata , omnimodo exuere conantur 3 Peculium suum, quod comparaverunt ventre fraudato,

pro capite numerant.

Omnium istorum personata feli Fet citas est , quos supra capita hominum, stipraque turbam delicatos lecti- p. ha- casuspendit. Contemnes illos, si despoliaveris. Equum empturus, set vijubes stratum , detrahis vestimenta venalibus . nec qua vitia corporis lateant , hominem involutum aestimas 3

Mangones, quicquid est quod displi

ceat, aliquo lenocinio abscondunt. Itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt : sive crus alligatum, sive brachium aspiceres , nudari juberes, & ipsum tibi corpus ostendi. Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem, insigni capitis decorum 8 si vis illum aestimare , totumque scire qualis sit, fasciam solve ; multum mali sub illa

latet. Quid de aliis loquorὶ si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum , dignitatem : intus teipse F a consi-

129쪽

Mors neque bonum neque malumeta FLOREsconsidera. Nunc qualis sis, aliis credis. Vale.

Εκ Epistola. 8 2. Bona eaduca is pretio suo vilia.

ABstrahunta recto divitiae, hono

res , potentia, & caetera, quae opsenione nostra chara sunt: pretio suo vilia. Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est. Nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc , quod mirari illa consuevimus. Non enim quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt.

Ex Epistola. 83. De morte , quod licet θeciem habeat mali , non tamen est malum , neque bonum.

Mnis res, quod non habuit decus, virtute addita semit. Cubiculum lucidum dicimus: hoc idem obscurissimum est nocte: dies illi lucem infundit, nox eripit. Sic istis quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divi liis , viribus , formae, honoribus , regno : & contra , morti, exsilio, malae valetudini, doloribus, quaeque alia aut minus , aut magis pertimuimus : aut malitia,

130쪽

SENECAE. Iasmalitia, aut virtus dat boni, vel mali nomen. Massa per se nec calida, nec frigida est: in fornacem cogi jecta con- Alli, , caluit: in aquam remissa refrixit. Mors extre honesta est, per illud quod honestum est: id est virtus, & animus externa

Ex Epistola 86. De frugali eonversatione sisa . Et de ebrietate , primum aliorum , deinde Ibam ponens sen

tentiam.

Non est animus in sua potestate,

ebrietate devictus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur, dc omne quod in imo jacet, in summam partem vis caloris eiectat: sis vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur, dc prodit in medium . onerati mero , quemadmodum non continent cibum, vino redundante,

ita ne secretum quidem: quod suum alienumque est, pariter effundunt. Interim si hoc colligere vis , Virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis Z dic quam turpe sit, plus .sib 1 ingerere quam capiat,& itomac ni ibia, sui non nosse mensuram: quam multa

ebrii faciant, quibus sobrii erubescant: insania nihil aliud esse ebrietatem, quam V - - F 3 Iunia-

SEARCH

MENU NAVIGATION