L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Perfectit

vera

sita

2s FLOREs staret, in obsidione cujusdam urbis, dum circuit muros, & dum imbecillis. sima moenium quaerit, sagitta ictus,diu perititit in re, & incepta agere perse-Veravit. Deinde cum, repreta sanguine, sicci vulneris doloc cresceret, &. crus equo suspensum paulatim obtorpuisset, coactus absistere, omnes, inquit, jurant me Iovis filium esse, sed vulnus hoc hominem esse me clamat. Idem nos faciamus , cum pro sua quemque portione adulatio infatuat, dicamus: vos quidem prudentem me esse dicitis , ego autem Video quam multa inutilia concupiscam , nocitura optem:ne hoc quidem intelligo,quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus ;quantum capiam, adhuc nescio. Iam docebo , quemadmodum intelligas, te non esse sapientem. Sapiens ille est,

qui plenus gaudio, hilaris di placidus,

inconcussus , cum Diis ex pari vivit. Nunc ipse te consule . si nunquam moestus es, nulla spes animum tuum futuri expectatione solicitat, si per dies noctesque par & aequalis animi tenor ere

cti & placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam. Sed si appe

92쪽

S E N E C R. gutis voluptates , S undique ,& Omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse: ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras. Inter honores gaudium . id est, inter solicitudines quaeris ὶ ista quae sic petis, tannuam datura laetitiam & voluptatem, causae dolorum sunt. Omnes, inquam,

illi tendunt ad gaudium: sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant . Ille ex conviviis & luxuria: ille ex ambitione & circumfusa clientium turba. Ille ex amica: alius ex studiorum liberalium vana ostentatione, dc

nihil sanantibus literis . Omnes istos oblectamenta fallacia & brevia decipiunt : sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam, longi temporis taedio pensat: sicut plausus & acclamationis secundae favor, qui magna selicitudine dc partus est , & expiandus. Hoc ergo cogita hunc esse sapientiae essectu, hanc gaudii aequalitatem. Talis est sapientis animus, qualis mundi status super lunam. Semper illic serenum est. Habes ergo, quare velis sapiens esse: quia nunquam sine gaudio' est. Gaudium hoc non nascitur, nisi

Diuitigeo by Coostel

93쪽

so FLOREssau- ex Virtutum conscientia. Non potestium ex gaudere, nisi fortis, nisi justus, nisi ερηρὰ temperans. Quid ergo induis 3 stulti selior gaudenti non magis quampr dam nacti leones, cum fatigaverunt se vino & libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit. Cum voluptates angusto corpori,ultra quam capiebat, in- gestae suppurare coeperunt, tunc excla-3nter v miseri Uit ilianum versum illu:

Namque ut Iupremun Ialsa ιnter gavia noctem Egerimus .

Nosti eos, totam luxuriari noctein inter falsa gaudia,&quidem tanquam supremam,agunt. illud gaudium quod

deos deorumque aemulos sequitur)non interrumpitur, non desinit: desineret , si sumptum esset aliunde. Sed quia non est alieni muneris, nec arbi

trii quidem alieni. Quod non dedit

fortuna, non eripit. Ex Epistola cr. aeuod a parentibus liis supersultaι ambitiose

optatur. Et de eontinentia.

I Amnon admiror, si omnia nos a prima pueritia mala sequuntur, inter eXecrationes parentum crevimus. 'Exaudiant Dii quoque, nostram pro nobis vocem gratuitam. Quousque 'poscemus

94쪽

s ENECAE . frposcemus aliquid Deos quasi nondum ipsi alere nos possimus 3 Quam-:' diu sationibus implebimusrum urbium campos quam diu nobis populus metetiquam diu unius mensae tur. frumentum, multa naVigia, & quidem non ex uno mari, subvehentὶ Taurus,

paucissimorum iugerum pascuis impletur, una sylva elephantis pluribus sufficit,homo & terra pascitur & mari. Quid ergo p tam insatiabilem nobis natura aluum dedit, cum tam modica corpora dedis set, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus 3 minime. Quantulum est enim quod naturae datur. Par vo illa dimittitur. Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio. Hos itaque ut ait Sallustius Ventri obedientes , animalium loco

numeremus, non hominum. Ex Epistola 62. Suomodo sapiens debet habere animum par

tum ad mortem.

D Elin mus quod voluimus velle. Praep/ .

Ego certe id ago senex, eadem Velle, quae puer volu1. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes: hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus

95쪽

ctus sub

imperiosa F. L o R E sveteribus malis sinem. Id ago,ut misi instar totius vitae sit dies . Nec mehercules tanquam ultimum Nio, sed sic illum aspicio, tanquam esse vel ultimus possit. Hoc animo tibi hanc epistolam scribo, tanquam maxime scribentem mors evocatura sit. Paratus

exire sum , & ideo fruor vita: quia quam diu futurum hoc sit, non nimis

pendeo: ante senectutem curavi ut bene viverem : in senectute, ut bene moriar. Bene autem mori , est libenter mori. Da operam, ne unquam quid invitus facias: quicquid necesse est, futurum est. Repugnanti, non Volenti,ne-eessitas est: in volente necessitas non est.

Ita dico, qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit. Non qui jussus aliquid facit, miser est , sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus, ut quicquid res exigit,id velimus: ct in primis finem nostri sine tristitia cogitemus ι ante ad mortem, quam ad Vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est , sed nos instrumentorum ejus avidi sumus. Deesse nobis aliquid videtur & semper videbitur. Ut satis ViXerinius, nec anni, nec dies faciunt, sed .

96쪽

s ENECAE. s sed animus. Vixi, Lucili charissime, quantum satis erat : mortem plenus expecto. Ex Epistola 63.

De simulata se assectata occupatione : cr quadbνὸvissima ad diυitim per divitiarum conis

temptum via est.

V Aco mi Lucili, vaco, & ubicumque sum , meus sum. Rebus enim non me trado, sed commodo : nec consector perdendi temporis caussa:& quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto, dc aliquid in animo salutare verso. Contemnere omnia aliquis potest, omnia habere nemo potest. Brevissi-ρω, di ma ad divitias, per contemptum diVi- vitia-tiarum, via est. Demetrius autem no- rum. ster sie vivit, non tanquam contempserit omnia, sed tanquam aliis habenda permiserit.

Ex Epistola σε. constatio de amico defuncto.

oleste fers decessisse Flaccum,

amicum tuum: plus tamen equo

dolere te nolo. Illud ut non doleas, vix audebo exigere,& esse melius scio. Sed eui ista firmitas animi continget , nisi jam multum supra fortunam elato t

97쪽

qualis esse δε-

FLOREselato 3 Quaeris unde sint lamentationes , unde immodici fletus 3 Per i chrymas argumenta desiderii quaerimus, & dolorem non sequimur , sed ostendimus. Nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam. Est aliqua doloris ambitio, sic tamen illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsiuam istarum, quos amavimus, nomen Occurrat. Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem. Mihi amico rum defunctorum cogitatio dulcis, ac blanda est: habui enim illos tanquam amissurus, amisi tanquam habeam. Fac ergo, mi Lucili, quod tuam aequitatem decet. Desine beneficium naturae mare interpretari: abstulit, sed dedit. Ideo amicis avide fruamur, quia quam diu contingere hoc possit, incertum cst. Cogitemus quam saepe illos reliquerimus, in aliquam peregrinationem longinquam eXituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus, intelligemus plus nostem poris perdidisse in vivis. Feras autem hos, qui cum negligentissime amicos habeant, miserrim Hugent, nec amant quenquam , nisi cum perdiderint. Ideoque tunc effusius moerent. Quia

98쪽

IENECAE. syVerentur ne dubium sit, an amaverint, sera indicia affectus sui quaerunt. Itaq; assidue cogitemus, tam de nostra, qua omnium, quos diligimus, mortalitate. Imparatum me subitb fortuna percussit: nunc cogita , omnia, & mortalia esse , & incerta : lege mortali hodie

fieri potest, quicquid unquam potest.

Ex Epistola 6s. De Ufeneia sermonis boni viri, se de augenda

doctrina piorum , eorum veneratione.

Uorundam scripta clarum ha-

ebent tantum nomen , caetera exsanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur. Non faciunt animum , quia non habent. Cum legeris Sextium, dices: vivit, viget, liber est , supra hominem es , dimittit me plenum ingentis fiduciae. In quacunque politione mentis sim, cum lego hunc. fatebor tibi) libet omnes casus provocare, libet exclamare: quid cessas fortuna, congredere: paratum vides. Illius animum induo, qui quaerit ubi se experi tur , ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum , aut fulvum

monte Donem.

Libet

99쪽

Profectus in

tur.

FLORES Libet aliquid habere quo d vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quΟ-que egregium Sextius habet, quod &ostendet tibi beatae vitae magnitudinem,&desperationem eius non faciet. Scies illam esse in excelso, sed volenti penetrabilem : hoc quidem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris, &tamen speres: mihi certe temporis multum auferre solet contemplatio ipsa sapientiae. Non aliter illam intueor obstupefactus. quam ipsum interim

mundum, quem saepe tanquam speet tor novus video.Veneror itaque inventa sapientiae, inventoresque: adire tanquam multorum haereditatem juvat.

Mihi ista acquisita, mihi laborata sunt. Sed agamus bonum patrem familiae: faciamus ampliora quae accepimus 3 major ista haereditas a me ad posteros transeat. Multum adhuc restat operis, multumque restabit nec ulli nato post mille tacula praecludetur occasio aliquid adhuc adiiciendi. Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc

semper novum erit, usus, & inuentΟ-rum ab aliis scientia & dispositio. Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi. Non opus est mihi alia

quaerere,

100쪽

s ENECAE. 97 quaerere : haec tantum morbis di temporibus aptanda sunt. Hoc asperitas oculorum conlevatur: hoc palpebrarum crassitudo tenuatur: hoc vis subita & humor auertitur: hoc acuitur visiis. Teras ista oportet,&eligas tempus, adhibeas singulis modum. Animi remedia inventa fiunt ab antiquis:quomodo autem admoveantur,aut quan

do, nostri operis est quaerere. Multum egerunt qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Suspiciendi tamen sunt,&ritu Deorum colendi. Quidni ego magnoru virorum & imagines habeam. incitamenta animi, & natales cele- habena

bremZQuidni illos honoris causa sem-I-nt. per appellem Z inam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Si Consulem videro aut Praetorem, omnia quibus honor haberi solet, faciam : equo desiliam, caput aperiam, semita cedam. Qiuid ergo λ Marcum

Catonem utrumque, & Laelium sapientem , di Socratem cum Platone, Zenonem, Cleanthemque, inanimum meum sine dignatione sium marecipiam Θ Ego vero illos veneror, E lamis

SEARCH

MENU NAVIGATION