장음표시 사용
111쪽
multi inter illa non student, propter quae studendum . Incidet aliquid quod
impediat 3 non equidem eum, cujuSanimus in omni negotio laetus atque alacer est . Imperfectis adhuc interscinditur laetitia : sapienti Vero contexitur gaudium , nulla rumpitur. fortuna: semper dc ubique tranquillum est. Solebat Attalus hac imagine uti: Vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem. ' quicquid excepit, protinus integrum devorat, &semper ad spem futuri hiat. Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna projecit, id sine ulla voluptate demittimus , statim ad alterius rapinam erecti dc attenti. Hoc sapienti non evenit: plenus est; etiam siquid obvenit, secure excipit, ac reponit: laetitia fruitur ma-Xima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet prosectum, sedcui multum desit a summoὶ hic deprimitur alternis & extollitur, ac modo in coelum elevatur, modo defertur ad terram . Imperitis ac rudibus,
nullus praecipitationis finis est.
112쪽
S E N E C AE. IosEx Epistola 7 . De excellintissima boni viri potentia. Redamus itaque Sextio , mon-
stranti pulcherrimum iter, dcclamanti, Hac itur ad astra: hac , secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem. Non sunt Dii fastidiosi, non invidi : admittunt, & ascendentibus manum porrigunt. Miraris hominem ad deos ire 3 Deus ad homines venit. Nulla sine Deo mens bona est . Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt: quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt, dc paria his ex quibus orta sunt, surgunt : si malus non aliter quam humus sterilis ac palustris, necat, ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
De inani metu , is ex quibus ea ustis oriatur, sequibus pudeetur remediis : O quod ea qua vulgus probat, bona non sunt. .
Mnium animos mala aliena ac repentina solicitant. mad- modum aves, etiam inanis fundae sonus territat: ita nos non ad ictum tantum 'exagitamur , sed ad crepitum.
113쪽
Non potest ergo quisquam beatus ense, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum. Inter suspecta malevbvitur. Quis quis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis &inexplicabilem fecit. Vna haec via est
ad tuta vadenti, & externa despicere,& honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat, aut ullum praeter illam bonum ; ad haec quae a fortuna spargitntur, sinum expandit &solicitus missilia ejus expectat. Hanc imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam, & in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere: quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant i prensa: ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam quia nimis captabantur, amissa; & dum avide rapiun- . tur, excussa sunt. Nulli vero, etiam cui
28 - rapina feliciter cessit, gaudium rapti
tat. duravit in posterum. Summum bonum in animo consituamus: obsolescit, si ab optima no
stri parte ad pessima transiit, & reans-
114쪽
s ENECAE. mfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda. Bona illa sunt vera, quae ratio dat: solida ac sempiterna , quae cadere non possunt, nec decrescere quidem, aut minui . Caetera opinione bona sunt, & nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda Vocentur,& ut& nostra lingua utar producta. Caeterum sciamus, Opt m mancipia nostra esse non partes ;sint apud nos, sed ita , ut memineri. damus eXtra nos esse . Etiam si apud nos sint, inter subjecta & humilia numerentur , propter quae nemo se attollere
debeat. Quid enim stultius, quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non
feeitp Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducantur, sine ulla nostri laceratione disicedant. Utamur illis, non gloriemur ; & utamur parce,
tanquam depositis apud nos, & abituris . Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit.
115쪽
God verba Philosophi nee aecurata es debent, nec arida . Et de vera libertate Θ absoluta.
T T IEe si propositi nostri summa: quod statimus, loquamur, quod
loquimur , sentiamus. Concordet sermo cum vita. Ille promissum suum implevit, qui & cum videas illum, occum audias, idem est. Videbimus qualis sit, quantus: unus sit. Non delectent nostra verba, sed prosint. Non quaerit aeger medicum eloquentem , sed sanantem : sed si ita competit, ut idem ille, qui sanare potest , compte de his quae facienda sunt 'disserat, boni consulet : non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam diseitum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est. Iam du
dum gaude , si sussicis rebus. Quando multa disces 3 quando quae didiceris
assiges tibi, ita ut excidere non possint 3 quando illa experieris 3 Non enim ut caetera, memoriae tradidisse fatis est. In opere tentanda sunt. Non est beatus qui scit illa, sed qui facit. Cogita quantum circa te Videas malorum: a
116쪽
SENECAE. II 3spice, quam nullum sit nefas sine e-Xemplo, quantum quotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur: intelliges fatis nos consequi, si inter pessimos non sumus. Ego Verb,inquis,spero me posse & amplioris ordinis fieri. Optaverim hoc no-Mundurbis masis, quam promiserim : praeoccupati sumus, ad virtutem contendimus, inter vitia districti: pudet dicere, honesta colimus, quantum vacat. At quam grande premium nos expediat,s occupationes nostras, & mala tenacissima abrumpimus Non cupiditas , nos, non timor pellet: inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus, nec mortem horrebimus, nec Deos: sciemus mortem malum non esse, Deos malos non esse. Tam imbecillum es , quod nocet, quam cui nocetur. Optima vi noxia carent. Expectant nos, si
ex hac aliquando faece in illud evadimus fit blime & excelsum, tranquillitas animi, & expulsis erroribus absoluta libertas. ris,quae sit ista 3non homines timere , non Deos: nec turpia
Velle, nec nimia: in seipsum habere maximam potestatem . Inaestimabila bonum est, suum fieri. Vale.
117쪽
proprium se verγm hominis bonum es , ratio vel virtus.
Iquis omnia alia habeat, valetudi nem, divitias, imagines multas, sequens atrium, sed malus ex conses
si sit, improbabis illum. Item si quis nihil quidem illorum, quae retuli ha
beat deficiatur pecunia, clientum turmba, nobilitate, & a 'virum, proaVOrumque serie , sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo est unum bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur , laudandus est :qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac rejicitur. Quae conditio rerum, eadem & hominum est. Navis bona dicitur, non quae pretiosis coloribus picta est, nec cui argenteum irostrum est, nec cusus tutela ebore caelata est, nec quae fiscis ac opibus regiis pressa est: sed stabilis, ac firma,& juncturis aquam excludentibus spissa , adferendum incursum maris solida , g bernaculo parens, velox , & consentiens vento. Gladium bonum dices, non cui deauratus est baltheus , nec cui vagina gemmis distinguitur : sed cui&ad secandu subtilis acie s,-mucro
118쪽
cro munimentum omne rupturus. R
gula non quam formosa, sed quam re-ba sit,quaeritur. Eo quodque laudatur, cui comparatur , quod illi proprium est. Ergo in homine quoque nihil ad
rem pertinet, quantum aret, quantum foeneret , a quam multis salutetur,
quam pretioso incumbat lecto, quam pellucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est , si ratio explicata & recta est , & ad naturae voluntatem accommodata. Haec vocatur virtus : hoc est honestum & unia cum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem , sola ratio perfecla beatum facit. Hoc autem unum hominis bonum est , quo uno beatus emcitur. Virum bonum, concedas necesse est, summae pietatis erga Deos esse. Itaque quicquid illi acciderit , aequo animo sustinebit. Sciet enim id accidisse lage divina, qua universa procedunt. Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque & indolis bonae sentit: caetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite. possidentur, etiam si favente fortuna in unum congesta stat : dominis suis
119쪽
proprium is vervvm hominis bonum es, ratio vel virtus.
Iquis omnia alia habeat, valetudi nem, divitias, imagines multas, si equens atrium, sed malus ex confes
sit, improbabis illum. Item si quis nihil quidem illorum, quae retuli ha
beat deficiatur pecunia, clientum turba, nobilitate,& a rarum, proaVOrumque seri e , sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo est unum bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur , laudandus est:
qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac rejicitur. Quae conditio rerum, eadem & hominum est. Navis bona dicitur, non quae pretiosis coloribus picta est, nec cui argenteum irostrum est, nec cuius tutela ebore caelata est, nec quae fiscis ac opibus regiis pressa est: sed stabilis, ac firma, dc juncturis aquam excludentibus spissa, adferendum incursum maris solida, g bernaculo parens, velox , & consentiens vento. Gladium bonum dices, non cui deauratus est baltheus , nec
cui vagina gemmis distinguitur : sed cui & ad secandu subtilis acie S,-mu
120쪽
cro munimentum omne rupturus. R
gula non quam formosa, sed quam recta sit,quaeritur. Eo quodque laudatur. cui comparatur , quod illi proprium est. Ergo in homine quoque nihil ad
rem pertinet, quantum aret, quantum foeneret , a quam multis salutetur,
quam pretioso incumbat lecto, quam pellucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est , si ratio explicata dc recta est . & ad naturae voluntatem accommodata. Haec Voc
tur Virtus : hoc est honestum de unia cum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem , sola ratio perfecta beatum facit. Hoc autem unum hominis bonum est , quo uno beatus efficitur. Virum bonum, concedas necesse est, summae pietatis erga Deos esse. Itaque quicquid illi acciderit , aequo animo sustinebit. Sciet enim id accidisse lage divina, qua universa procedunt. Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosius quoque Sc indolis bonae sentit: caetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentur, etiam si favente fortuna in unum congesta seni : dominis suis