장음표시 사용
141쪽
I34 FLORES si quem mihi ipse fecero. Bonum non , 1 Iis , quemlibet posseu patitur. Vide, bet. Et quid quaque ferat regio, se quidquaque recuset.
Biesegetes , ilite veniunt felicius uva rArborei foetin alibi, atque injussa virescunt Gramina ; nonne vides,croceos, ut Tmolus odores,
India mittit ebur , mollesDa tura Sabai 'At Chabbes nudi ferrum. Ista in regiones descripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipses commercium, si invicem alius ab alio aliquid peteret.
grammatis Ex Epistola 29. ane liberalibus artibus , ubi docet de singulis, quόd animum ad virtutem non perducunt, sed tantum praeparant.
Uidain illud de liberalibus stu- virum bonum facerent. Ne promittunt quidem , nec hujus rei scientiam affectant. Grammaticus cirra curam sermonis versatur , & si latius evagari vult, circa historias. Iam ut longissime fines suos proserat , circa carmina.
142쪽
Quid horum ad virtutem viam sternit 3 Syllabarum enarratio , & verborum diligentia, & fabularum memoria , di versuum lex ac modificatio tQuid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem fraenat 3 Ad Geometriam transeamus, & ad Musicam: nihil apud illas invenies, quod
Vetet timere, Vetet cupeIe: quae quisquis ignorat, alia frustra scit. Quaeris, Ulysias ubi erraverit, potius, quam efficias, ne nos semper erremus 3 Non Vacat audire, utrum inter Italiam dc Siciliam jactatus sit , an extra notum nobis orbem : neque enim potuit in tam angulio error esse tam longus. Tempestates animi nos quotidie iactant, & nequitia in omnia Ulyssis mala impellit; non deest forma quae solicitet oculos non hostis ι hinc monstra effera, & humano cruore gaudentia: hine insidiosa blandimenta aurium :hinc naufragia & tot varietates malo rum. Hoc me doce , quomodo patriam amem, quomodo uXOrem, quO-
modo patrem, quomodo ad haec tam honesta,vel naufragus navigem. Quid inquiris, an Penelope impudica fuerit , an verba saeculo suo dederit, an
143쪽
FLORESVlyssem illum esse quem Videbat, an-tequam sciret, suspicata sit 3 Doce me, quid sit pudicitia, & quantum in ea
bonum; in corpore, an in animo posita sit. Ad Musicum transeo: doces me, HV ca. quomodo inter se acutae ac graVes Voces consonent, quomodo nerVOrum, disparem reddentium sonum , fiat concordia. Fac potius , quomodo animus secum meus consonet, nec consilia mea discrepent. Monstras mihi, qui sint modi flebiles ; monstra potius , quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem . Metiri me Geome- tres docet latifundia : potius doceat, quomodo metiar quantum homini sit satis. Numerare me docet Arith-mmis. metica, de avaritiae commodare digitos: potius doceat, nihil ad rem pertinere istas computationes: non esse 'feliciorem; cujus patrimonium tabularios lassat : imo quam supervacua
possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat, per se computare cogatur. Quid mihi prodest, scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere 3 Quid prodest colligere subtiliter pedes jugeri, &comprehendere etiam si quid decempedam i
144쪽
pedam effugit, si tristem me facit vieinus potens, & aliquid ex meo abradens p Doces me, quomodo nihil perdam ex finibus, meis 3 at ego discere
volo, quomodo totos hilaris amittam. Paterno agro, inquit, & avito expellor . Quid i ante avum tuum quis istum agrum tenuit Z Cuius non dico hominis) sed populi fuerit, expedire potes 8 Non dominus istb, sed colonus
intrasti. Cujus colonus es p Si bene tecum agitur, haeredis . Negant Iur consulti quicquam usucapi, quod publicum est: publicum est hoc quod tenes. di quidem generis humani. O egregiam artem l scis rotunda metiri , in quadratum redigis quamcunque acceperis formam: intervalla siderum di- eis: nihil est quod inmensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum : dic quam magnus sit, dicquam pusillus sit. Scis quae recta sit linea ; quid tibi prodest, si, quid in vita rectum sit, ignoras 3 Venio nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur . Frigida Saturni quo sesesella receptet, Suos ignis eali Osienim erret in
145쪽
Hoc scire quid proderit 3 ut solicitus
sim , cum Saturnus & Mars ex contrario stabunt,aut cum Mercurius vespe tinum faciet occasum , vidente Saturno p Potius hoc discam , ubicunque sunt ista , propitia esse, non posse mutari. Agit illa continuus ordo fatorum , dc inevitabilis cursus. Per statas
vices remeant. Effectus rerum omnium aut mo Vent, aut notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid immutabilis rei notitia proficieip sive significant, quid refert providere,quod effugere non possis 3 Scias ista, nescias,
Si vero flem ad rapidum stellasque
sequentes Ordine ressietas , nunquam te crasti
Hora, nec insidiis noctis capiereserenε. Satis abundeque provissim est, ut ab insidiis tutus essem. Nunquid me cra stina non fallit hora 3 fallit enim , quod nescienti evenit. Ego, quid futurumst, nescio: quid fieri possit, scio. Solae autem liberales sunt, imo ut dicam verius) liberae, quibus curae virtus est. Cum dicatis, inquit, sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri,
146쪽
quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti Z quia nec sine cibo ad
Virtutem pervenitur, cibus tamen ad Virtutem non pertinet.Ligna nihil navi conferunt, quamvis non fiat navis sne lignis. Quid est autem, quare e Xistimem, non futurum sapientem eum qui literas nescit: cum sapientia non .sit in literis 3 Res tradit, non verba, &nescio an certior memoria sit , quae est in in nullum extra se subsidium habet. teris. Tantum itaque ex illis retineamus, qualitum est necessarium. An tu existimas reprehendendum, qui supervacua usu sibi comparat, &pretiosarum rerum pompam in domo explicat tnon putas eum , qui occupatus est insupervacua literarum supellectile Θ plus scire velle, quam sit satis, intemperantiae genus est. Quid, quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit, & ideo non discentes nece Liaria, quia supervacua didicerunt. QMd ergo nos sumus t quid ista quae nos cir- cunstant, alunt, sestinentὶ Tota rerum natura umbra est, aut inanis aut fallax. Ex
147쪽
FLO RES14. Ex Epistola so. . Degula se intemperantia .
A D vos deinde transeo , quorum profunda &insatiabilis gula, hinc
maria scrutatur, hinc terras. Alia hamis, alia laqueis, alia retium Variis generibus cum magno labore persequitur: nullis animalibus, nisi ex fastidio, pax est. Quantulum enim ex istis epulis, quae per tot comparati S manus, fesso voluptatibus ore libatis Zquantulum ex ista fera, periculose capta, dominus crudus, ac nauseans gustalpquantulum ex tot conchyliis, tam longe advectis, per istum stomachum inexplebilem labitur 3 infelices etiam , quod non intelligitis, vos majorem famem habere , quam Ventrem . Haec aliis dic : ut dum dicis, audias ipse . Scribe: ut dum scripseris, legas; omnia ad mores, & ad sedandam rabiem af fectuum referens. Stude, non ut plus
aliis scias, sed ut melius. Ex
148쪽
De aureo primo seculo, ἐν hoc luxurioso. Contra e Posidonium disputat, artes mechanicas a Philo ophia minime inventas ; 9 quod rurus rudis seculi homines non sapientes , seu Dpieutibus similes erant.
T Llo ergo saeculo, quod aureum perhibetur , penes sapientes fui me regnum Ρosidonius judic.it. Hi continebant manus. & infirmiores a validioribus tuebantur : Suadebant, dissuadebantque, & utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia , nequid deesset suis, providebat; fortitudo a cebat pericula ; beneficentia augebat ornabatque subjectos. Ossicium erat
imperare, non regnum. Nemo quantum posset adversiis eos experiebatur, per quos coeperat posse. Nec erat cuiquam aut animus in injuriam, aut causa: cum bene imperanti bene parere-
tur, nihUque rex malus minari males ii parentibus posset, quam ut abiret e ρ in ei- regno. Sed postquam surrepentibus pu. Vitiis, in tyrannidem regna versa sitnt:
opus essie coepit legibus, quos & ipsas inter initia tulere sapientes. Quid ais tPhilo phia docuit homines habere clavem di seramὶ& quid aliud erat,aVaritiae
149쪽
I 2 FLOREsritiae signum dare 3 Philosophia haec, cum tanto habitantium periculo, imminentia tecta suspendit λ Parum enim erat fortuitis tegi, & sine arte & dissicultate naturale sibi invenire aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante Architectonas fuit. Ista nata sunt, iam nascente luxuria ; in quadratum tigna decidere , & ferro
per designata currente , certa manu trabem scindere.
primi cuneis stindebant fissile lignar.
Non enim tecta coenationi, epulum recepturae parabantur : in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine, vicis intrementibus , ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae
fulciebant casam: spissatis ramalibus, ac fronde congesta, &in proclive disposita , decursus imbribus quamvis
magnis erat. Sub his tectis habitavere securi. Culmus liberos texit: sub auro atque marmore servitus habitat. Tunc laqueis captare feras , soblere visio Inventum, magnos canibus cireundar alim.
omnia enim ista sagacitas hominum
150쪽
s E N E C IE. I 3num, non sapientia invenit. QEomodo, oro te, convenit, ut Diogenem
miret si, & Daedalum 8 Uter ex his sapiens tibi videtur 3 qui serram commentus est Zan ille, qui cum vidisset pientioripuerum caVa manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem, hac objurgatione sui: Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinulas habui Z qui se complicuit in
dolio , dc in eo cubitavit Θ Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in ima
mensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat ; an eum , qui& aliis & stibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit 3 Posse nos habitare sine
marmorario fabro, posse nos vestitos esse sine commercio Serum, posse nos habere lassibus nostris necessaria , si contenti fuerimus his,qui terra posivit
in summo 3 Quem si audire humanum
genus voluerit,iam supςrvacuum sciet sibi coquum esse, quam militem . Illi sapientes fuerunt, aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis . Simplici cura con- P stant necessaria : in delicus laboratur. Non