L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

go: in omnibus quae adversa videnturdi dura, sic formatus sum. Nihil unquam mihi incidet, quod tristis incipiam, quod malo vultu: nullum tributum invitus conferam. Omnia autem ad quae gemimus, quae expavescimus,tributa vitae sunt. Horum, mi Lucili , nec speraveris immunitatem, nee petieris. Vesicae te dolor inquietavit: pulae fuerunt parum dulces detrimenta continua: propius accedam; de capite

'arclti timuisti. Quid tu, nesciebas haec te O . s. optares senectutem ZOmnia rin. ' ita longa vita sunt, quomodo in min. longa via & pulvis, dc lutum,& pluvia.

Sed volebam, inquis,Vivere, carere tamen incommodis omnibus. Tam e Rfeminata vox virum dedecet. Neque

Dii, neque Deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat. Ipse te interroga, si quis potestatem tibi Deus faciat, utrum velis vivere in macello, an in castris. Atqui vivere, mi Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur, & per Operosa atque ardua sursum atque deorsum

172쪽

s E N E C R. I Sssum eunt, & expeditiones periculo sic simas obeunt, fortes viri stini, primoresque castrorum : isti quos publica quies, aliis laborantibus, molliter habet, Turtillae sunt, tuti contumeliae caussa. Ex Epistola 89.

Vitia hominum esse, non temporum.

IV Rras, mi Lucili, si existimas nostri

saeculi esse vitium, luxuriam & negligentiam boni moris,& alia qui obiicit sitis quisque temporibus. Hominum sunt ista, non temporum : nulla aetas Vacavit a culpa. Et si aestimare licentiam cujusque saeculi incipias: pudet dicere nunquam apertius , quIm coram Catone, peccatum est. &c. Ad deteriora faciles sumus: quia nec dux potest, nec comes deesse: oc res etiam ipsa sine duce, sine comite procedit: non pronum iter est tantum ad vitia, sed praeceps. Et, quod plerosque in emendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori stini,

ostenduntqtie deerrantem : vitae peccata delectant. Non gaudet naviolo gubernator ever , non gaudet aerro medicus elato , non gaudet orator, si patroni culpa reus cecidit: at contra: omnibus sit,

rilia.

173쪽

166 FLORE somnibus crimen suu voluptati est. Lae- Exu D tator ille adulterio , in quod irritatus eant in est ipsa difficultate: laetatur ille circum-2ίη-b Alioqui ut scias,f' Uubesse animis, etiam in pestima abductis, boni sensum, nec ignorari turpe, sed negligi ; omnes peccata dissim tilant, dc quan vis feliciter cesserint, fructu illorii utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult, & conspici: ipsas nequitia tenebras timet. Eleganter itaque ab Epicuro dictu puto,Vὸ mi, nocenti contingere ut lateat, is iam latendi fides non potess. Ita est: tuta non mo- scelera esse possiit: secura non possent. rictur. Nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, impunitum est: quoniam sceleris, in scelere, supplicium est. Sed nihilominus & haec, dc illa, secudae post nae prem ut, ac sequuntur: timere sem per & expavescete, de securitati disside-Te. Hic consentiamus , mala facinora . conscientia flagellari, & plurimum illi tormentoru esse , eb quod perpetua illam solicitudo urget ac verberat .Multos fortuna liberat poena, metu nemi c.,si ibi in rer quia infixa nobis ejus reitia milia auci satio est, quam natura damnavit.

174쪽

Omodo adversus fortuna duritiam comis. ponendus es animus.

Rrant, mi Lucili, qui aut boni aliquid nobis, aut mali judicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ac malorum dc initia rerum apud nos in malum, bonumve exiturarum. Valentior enim omni fortuna animus Ira a ii est: in utramque partem ipse res suas ζ' ducit, beataeque ac miserae Vitae sibi hauρὸ=causa est . Malus omnia in malum Vertit, etiam quae cum specie optimi Venerant: rectus atque integer, corrigit prava fortunae; dc dura atque asipera, ferendi scientia mollit: idemque &secunda grate excipit, modesteque, &adversi constanter atque fortiter. Qui licet prudens sit , licet exacto faciat cuncta judicio, licet nihil supra vires suas tentet: non contingit illi bonum integrum illud , & extra minas fortunae positum, nisi certus adversus incerta est. Calamitosus est animus futuri an- Volv-xius, & ante miserias miser, qui solici tus est, ut ea quibus delectatur, ad extremum u1que permaneant. Poteit 63. fortunam cavere , qui potest ferre:

certe

175쪽

animo Omnia noleranda

161 FLOREscerte in tranquillo non tumultuatur. Nil est nec miserius nec stultius, quam praetimere . Intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem , fingit sibi crescere debere quaecunque contigerunt, non tantum durare : & oblitus hujus petauri, quo humana jactantur, sibi uni fortuitorum constantiain spondet. Ε- gregie itaque videtur mihi Metrodorus dici: sse in ea epistola, qua sororem,

amita optimae indolis filio, alloquitur : Mortale est omnium mortalium

bonum: de his loquitur bonis ad quae

concurritur. Nam illud verum bonum non moritur : certum est sempiternumque , sapientia & virtus : hoc unum contingit immortale mortalibus. Nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum & invictum est. Tam necesse est perire quam perdere:& hoc ipsum, si intelligimus , solatium est,

aequo animo perdere, quod periturum est. Rem nobis eripit casus, usum fructumq; apud nos relinquit. Dic tibi, Existis quae terribjlia videntur, nihil est invictum. Singula vicere jam multi: ignem Mucius, crucem ReguluS, Venenum Socrates, exsilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato: dc nos vincam

176쪽

s E N E C AE. Ios' vincamus aliquid. Rursius ista, quae ut speciosa & felicia trahunt vulgum , multis&saepe contempta sunt. lilos=ba 'quoque aliquid ipsi faciamus animo- simus inter exempla. Quare deficimusὶ quare desperamus t quicquid fieri potuit, potest. Nos modo purgemus animum , sequamurque naturam , a qua aberranti cupiendum timendumque est , & fortuitis sei tendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui. Restituamur, ut possimus dolores,& quocunqtie modo compus invaserint perferre, & fortunae dicere: Cum viro tibi negotium est.

Ex Epistola IOO. consolatio amici de fili morte , se quod non voluptate, sed ratione sanandus est.

I Espice celeritatem rapidissimi ramis e temporis: cogita brevitatem huaroximi ius spatii , per quod citatissimi curriamus: observa hunc comitatum oene-

ras humam, eodem tendentis, minimis

intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur : quem putas periisse, praemissus est. d autem dementius, quam cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit 3 Quissiquis aliquem queritur mortuum esse, que-H ritur

177쪽

I7o FLOREstitur hominem fuisse. Omnes eadem conditio devinxit: cui nasci contigit. mori restat. Intervallis distinguimur.

exitu aequamur. Iactantur cvnlia,&in contrarium transeunt, jubente fori na r & in tanta volutatione rerum humanarum, nil cuiquam, nisi mors, ceristum. Tamen de eo queruntur omnes,

Biso. in quo uno nemo decipitur. Sed pueres tem- decessit. Nondum dico melius agipμε ηορο cum eo qui vita defungitur : ad eum si transeamus qui consenuit: quantulo vincit infantem p Propone profundi temporis vastitatem , dc universum complectere: deinde hoc quod aetatem

vocamus humanam , compara immenso : Videbis quam exiguum sit, quod optamus, quod extendimus. Ex hoc quantum lachrymae,quantum

licitudines occupant, quantum mors, antequam Veniat, optata: quantum Valetudo, quantum timor, quantum teneri aut rudes aut inutiles anni r Dimidium ex hoc edormitur. Adjice labores , luctus , Pericula: & intelliges, etiam in longissima vita minimum esse quod vivitur.

Vita, nec bonum nec malum est:

boni ac mali locus est. Ita nihil perdi

178쪽

s E N E C IE. x frdit ille , nisi aleam in damnum certiorem . Potuit evadere modestus ac prudens, potuit sub cura tua in melio-m 36. inra formari: sed squod is stius timetur)potuit fieri pluribus similis. Aspice it Irisi

los juvenes, quos ex nobilissimis do. pertu mibus in arenam luxuria proiecit: a ut spice illos, qui sua alienamque libidinem exercent, mutub impudici; quorum nullus sine ebrietate, nullus sine

aliquo insigni flagitio dies exit: plus timeri quam sperari potuisse , manifestum erit. Non debes itaque causas doloris accersete, nec levia incommoda indignando cumulare. Quid Z nune ego duritiam s. ia deo, & in funere ipso erigere vultum volo , & animum ne contrahi quidem patior 3 Minime: inhumanitas est ista, non virtus. Plus ostentatio doloris exigit, quam dolor. Quoiusquisque sibi tristis est Z Clarius, iucum audiuntur,gemunt: & taciti quietique dum secretum est ue cum aliquos εμ viderint , in fletus novos excitantur. Ttim capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente, li-

bcrius : tunc mortem comprecantur

sbi , tunc lectulo devolvuntur. Sine spectatore cessat dolor. II a Omnia

179쪽

omnia itaque ad rationem revo 'canda sunt. Stultius vero nihil es , quam famam captare tristitiae,& lacrimas approbare: quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sita latas. Imprudentium ut gaudia, sic dolores exundavere. AEquo animo excipe necessaria. Illud quoque dicamus .ei, qui deflet, ac desii derat in aetate prima raptum: Omnes quantum ad brevitatem aevi, si universo compares, de iuvenes & senes in aequo sumus. Minus enim ad nos ex omni aetate venit, quam quod minimum esse quis dixerit : quoniam quidem minimum aliqua pars est.

Ex Epistola Io I. cratio Thilosophi magis debet esse plex ἐν plana, quam composita, velfilicita.

O R xio solicita Philosophum non

decet. Ubi tandem erit fostis &constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verba ὶ Fabianus non erat negligens in oratione, sed securus: itaque nihil invenies sordidum. Electa verba sunt, non captata : nec hujus seculi more contra naturam suam posita inversa ; splendida tamen, quamvis sumantur e medio : sensus honestos αmagni-

180쪽

s E N E C R. I magnificos habent, non coaetos in sententiam, sed altius ductos.

Ex Epistola IO 2. De inopinato fati rermino ; ubi notae eos qui longiorem viram svplicio vel turpitudine paciscuntur.

O Mnis dies, omnis hora, quam nihil simus ostendit , & aliquo a

gumento recenti admonet fragilitatis oblitos , cum aeterna meditantes respicere cogit ad mortem. Insere nunc Meliboee piros, pone ordia

ne vites.

Quam stultum est aetatem disponere 3 ne crastino quidem dominamur. O quanta dei nentia est, spes longas in choantium. Emam , aedificabo, credam , exigam , honores geram, tum demum lassam plenam senectutem - in otium referam. Omnia mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere: id quoque quod tenetur, per manus exit, δc ipsam quam premimus horam , casus incidit. Volvitur tempus, spes via rata quidem lege, sed per obscurum: quid autem ad me, an 'naturae certum sit, quod mihi incertum est 3 Navigationes longas, & pererratis littoribus

H 3 alienis,

SEARCH

MENU NAVIGATION