L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

s FLOREsNam qui peccare se nescit, corrigi non

vult. Deprehendas te oportet, antequam emendes. Quidam vitiis gloriantur , quia mala sua virtutum loco numerant ; tu existimas aliquid de remedio cogitare. Ideo quantum potes, teipsum coargue, inquire in te, accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis , novissime deprecatoris, aliquando te offende.

Ex Epistola 29. Etuod, licet non omnes monendi sint,tamen quia dam etiam eontradicentes , vel illudentes , docendi sunt. Et quodsapient malitsibi placere, quam populo.

ΗΕ Marcellino nostro quaeris, Sc

rahe Venit, nulla alia ex causa, quam quia rebus audire Verum timet, a quo periculo

pessimis, abest, nulli enim nisi audituro dicendum est. Nihilominus adibo hoc periculum, & audebo illi mala sua ostendere. Faciet quod solet, advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, & in se primum, deinde in nos jocabitur, omnia quae dicturus sum, occupabit. Scrutabitur scholas nostras, dc objiciet Philosophis congiaria, amicis, gulam. Ostendet

mihi

52쪽

s E NEC IE. 6s mihi alium in adulterio, alium in po- pina, alium in aula: ostendet mihi lepidum Philosephum, Aristonem,&c. Hos mihi circulatores, qui Philos alliam honestius neglexiuent, quam pendunt, in faciem ingeret. Constitui amen contumelias perpeti. Moveatlle risum, ego fortaste illi lachrymas novebo , aut si ridere perseverabit, Iaudebo tanquam in malis. quod il-ud genus insaniae hilare contigerit. Nunquam Volui populo placere.Nam tuae ego scio, non probat populus,quae

3robat populus , ego nescio . Qujsnim placere potest populo,cui placetirtus 3 Malis artibus popularis favor uaeritur, similem te illis facias oporet. Non probabunt, nisi agnoverint. 1 ulto autem ad rem magis pertinet, non pla ualis tibi videaris, quam qualis aliis. cendum. onciliari nisi turpe ratione , amor

urpium non potest. Quid ergo illa audata & omnibus praeferenda artius rebusque Philosophia praestabit p ilicet ut malis tibi placere, quam po-ulo : ut aestimes iudicia, non nume- es: ut sine metu deorum hominum-ue vivas: ut aut Vincas mala, aut fi- .ias. Caeterum si te videro celebrem C secun-

53쪽

so FLOREssecundis vocibus vulgi, .si intrante te clamor, plausus, & pantomimica ornamenta obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quid ni ego tui miserear , cum sciam, quae via ad istum favorem ferat Z

serta

certa dieso

M Agna res est haec Lucili, &dita

discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire. Vi Vere noluit, qui mori non vult. Vita enim cum exceptione mortis data est ad hanc itur, quam ideo timere dementis est,quia certa expectantur, dubia metuuntur . Mors necessitatem habet aequam & invictam . Quis queri potest in ea conditione se esse, in qua nemo non est 3 Prima enim pars aequitatis, est aequalitas. Tu tamen mortem, ut nunquam timeas , semper cogita. Ex Epistola 3I.

De eontemptia laboris, O mee/lentia virtutio animi.

I, ii - Γ Ac te ipse felicem, facies autem, si rutὸ δε- intellexesis, bona esse, quibus a Lliςitu . mixta est virtus: Turpia, quibus mal

54쪽

a conjimcta est. Quemadmodumae mixtura lucis, nihil splendidumt, nihil atrum,nisi quod tenebras ha-:t, aut aliquid in se traxit obscuri: emadmodum sine adjutorio ignis , hil calidum est, nihil sine aere fridum: ita honesta & turpia, virtutis malitiae societas emcit. Quid est er- bonum prerum scientia. Quid ma-n est Z rerum imperitia; ille prudens lue artifex, pro tempore quaeque re-let aut eliget. is ergo, inquis, labor frivolus/pervacuus est In quem humilessae vocaverint, non est malus, non is quam ille, qui pulchris rebus tenditur: quoniam animi est ipsa rhs, rantia, quae se ad dura& aspera deseria latur & dicit, quid cessas 3 Non est rum timere sudore. Huic & illud acce- ut perfecta virtus sit, aequalitas, acr vitae per omnia consonans sibi. i non potest esse, nisi reru scientiai rigat & ars, per quam divina &aria noscantur . Hoc est summum im, quod si occupas, incipis deo-rsse iocius, non supplex. --O-qMis, istis pervenitur 3non per Apirium Grajumve montem,nec per C a deserta

55쪽

deserta Candaviae, nec Syrtes tibi, nec Scylla, aut Charibdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio. Tutum iter est, jucundum est, ad quod natura te instruxit, dedit tibi illa, quae si non deserueris, par Deo serges. Parem autem Deo pecunia non faciet. Nihil habet Deus.

Praetexta non faciet: Deus nudus est. Fama non faciet, nec ostentatio tui,

de in populos nominis dimissa notitia. Nemo novit Deum:multi de illo male existimant & impune. Non turba servorum , lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium. Deus ille maximus potentissimusque ipse, vehit omnia . Ne forma quidem, vires bonum te facere possunt: nihil horum non patitur vetustatem. Quaerendum est ergo, quod non fiat in dies deterius, cui non possit obstari , quo non melius possit optari. Quid hoe est 3 animus,sed hic rectus,bonus,magnus. Quid aliud voces hunc, quam Deum insumano eorpore hospitem tΗie animus tam in equitem Romanum,quam in libertinum,quam in ser- Flamina vum potest eadere. Quid est eques Romanus, aut libertinus t aut servus3 nomina

pum ex

56쪽

sE NEC R. s 33ina ex ambitione, aut ex iniuria nai. Subsilire in caelum, ex angulo li-βhi. et . Exurge modo, & te quoque dinum finge Deo: finges autem non au- γ, non argento . Non potest ex haeateria imago Deo exprimi similis.

ogita illos, cum propitii essent, ficti; illisse.

Ex Epistola 32.

De vita eursa percurrendo.

Ropera ergo, Lucili charissime,&cogita, quantum celeritati addius fueris, si a tergo hostis instaret,quitem adventare suspicareris, acientium premere vesti Eia. Fit hoc, meris, accelera, & evade: perducn tutum, & subinde considera,m pulchra res sit consummare vi ante mortem. O quando videbisi tempus, quo scies tempus ad te pertinere, quo tranquillus placi- lueeris, dc crastini negligens, demma tui facietate. Ex Epistola 3 3. a turpe sit μver ex commentaris sapere.

uid ergo Z non ibo per priorum estigia 3 Ego vero utar via Vete-d si priorem planioremque in-C 3 Venero,

iDisiligoo by Corale

57쪽

s FLORESVenero, hanc muniam . dii ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus Veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est.

Ex Epistola 34. aeuo modo magiserum delectat profectus discipuli: e, quod magna pars bonitatis est , veluseri bonum.

SI agricolam arbor ad fructum producta delectat , si pastor ex foetu

gregis sui, capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur,quam ut adolestentiam illius suam judicet: quid evenire credis his, qui ingenia leducaverunt, & quae tenera formaverunt, adulta subito vident 3 Assero te Doeὸra mihi, meum opus es. Ego cum vidis- alibi δε- sem indolem tuam, injeci manum,extetitabi- hortatus sium, addidisti stimulos, nec lente ire passus sum , sed subinde incitavi, &nunc idem facio. Sed jam currentem hort*r, di invicem hor- stantem.

Itaque pars magna bonitatis est, velle fieri bonum. Non est huius animus in recto, cujus acta discordant.

58쪽

s ENECAE. Ss Ex Epistola 3 s. De eonstantia hominis in amicitia.

1 Nie omnia hoc cura , ut constes tibi. Quoties experiri Voles. an liquid actum sit, observa, an eadem minis elis hodie, quae heri. Mutatio volunitis indicat animum natare aliubi ' 'que ad ubi apparere, prout tulit Ven-iS. Non vagatur , quod est fixum & /indatum. Istud sapienti perfecte con- .ngit, aliquatenus & proficienti pro-ctoque. .id ergo interestp hic com-OVetur quidem , non tamen transit, isto loco nutat. Ille nec commo tur quidem. Vale. Ex Epistola 36. Od propria animi meditatio sit, eontemptus

I in Parthia natus esset, arcum in-lans statim tenderet. Si in Germa- Divers, Potinus puer tenerum hastile vi

ret. Si avorum nostrorum tempo-

Percutere didicisset. Haec singulis plina gentis sus suadet & imperat. ergo huic meditandum est Zquod usiis omnia tela, quod adversuse hostium genus benefacit, mor-C tem

59쪽

proprius omnibus .s inna

ss FLORES tem contemnere. Quae quin habeat in se aliquid terribile, ut & animos nolstros quos natura in amorem sui formavit in offendat, nemo dubitat . Nec necesse esset, in id comparari S acui, in quod instinctu quodam voluntari Oiremus, s1cut feruntur omnes aέ conservationem sui. Nemo discit, ut si nocesse fuerit, aequo animo in rosa jaceat : sed in hoc duratur, ut tormentis non submittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius, pro

vallo pervigilet, & ne pilo quidem in

cumbat : quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet incommodum. Esse enim debet aliquid , cujus sit incommodum. Qvqd si tanta cupiditas longioris aevi te tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt, dc in rerum naturam , ex qua prodierunt, ac mox processura sunt reconduntur, consumi. Desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripite veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.

Sed postea diligentius docebo, omnia

quae

60쪽

s E N E C IE. s videntur perire, mutari. AEquo O o debet rediturus exire. Observantum na rerum in se remeantium,uid i hoc mundo nihil extingui, sed his descendere ac resilrgere. aE- ibit , sed alter annus illam addu-

rerum

tuis.

ayems cecidit, referent illam sui sies. Solem nox obruit, sed ipsamn dies abiget. Stellarum iste de- is , quicquid praeterierit repetit uecoeli levatur assidue, pars merg, Denique finem faciam , si hoc

n adjecero, nec Infantes, nec puer non est nec mente lapsos , timere mor- sapientis

Et esse turpissimum, si eam secuem nobis ratio non praestat, ad 1 stultitia perducit.

Ex Epistola 37. lado ad veram libertatem Philosophia

Uomodo ergo , inquis , expe-siam me 3 Effugere non potesssitates, potes vincere. Fiat Via, anc tibi viam dabit Philosophia: anc te confer, si vis salvus esse, sitis, si beatus . Denique si vis esse id est maximum liber. Hoc con-n e aliter non potest. Humilis res

ultitia, abjecta, sordida, servilis, C s multis,

SEARCH

MENU NAVIGATION