De foro legatorum tam in causa civili, quam in criminali, liber singularis

발행: 1721년

분량: 230페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DE FORO LEGATORUM CAP. XVIII. I Inum Generalium, in den ei van secretes , IIam Cum pro pecunia consilia publica cum amicis, aut certe nondum hostibus Communicasset, Curia Hollandiae eum damnavita, ut supra dixi C. f. sed , ut ibi observabam, ante legationem hic habita-Verat, qua subditus, nec subditi conditio

Si punita vides crimina legatorum Communia, laurbatae Reipublicae, quamvis forte disputari posset, esse in his exemplis facta quaedam dubia , quae ad hanc de foro quaestionem non pertinent, largiamur tamen, omnia pertinere , quin plura sorte addi posse, sed ne inde e sciamus, his exemplis Jus Gentium indu-Ci. Utique nemo negat, Contra Jus Gentium Committere, qui legatos violaverit, nihilominus constat, plurimas Gentes legatos violasse, sed id ipsis fuit opprobrio, Ut sunt, qui opprobrio duXerunt illa ipsa,

quae recensui, poenarum Xempla. HOC ausim adfirmare, exempla, quae in ad-Versam partem proferuntur, 1Ve nil mere-mUS, sive ponderemus , semper, ubique vincere, vicisse etiam apud illas Gentes, quae alias impetu abreptae puniverant legatos. Populus Romanus, ipse infantia sua, nobili exemplo praeivit; nam

cum legati Tarquinii, jam ejecti Ro-

162쪽

mae aliud agerent, aliud simularent, non tam de recuperandis bonis Tarquinii, quam ipso Tarquinio reducendo consilia inivissent, juventutem Romanam concitassent, proditoribus , inquit Livius L. I C. q. extemplo in vincula conjectis, de legatis paululum addubitatum es , ω quamquam visi sunt commisi se , ut hostium loca essent, jus tamen Gentium valuit. Nemo, in hoc argumento versatus , hoc Xem tum praetermisit, nec praetermitti de- 'uit ob atrocitatem delicti Majores suos, ita praeeuntes , posteri Romani tantum non semper sequuti sunt. Grotius de sere B N P. L. LLC. I 8. g. q. n. s. X PO Iybio recitat Xemplum legati , Roma

abire usa, quod obsidibus fugiendi causam praebuissetu quod crimen alias imprudenter Romani in legato Tarentino morte multaverant. ii chnerus minus recte

duas has species confudit. In Notis habet rotius aliud exemplum de Carthaginiensium legatis, qui Romae contume liose egerant , Romae non punitis , at Carthaginem remisiis. De Scipione Africano , qui legatum, ut ut pessime meritum, Mimisit impliciter abire jussit,

ex Appiano Alexandrino exemplum suppeditat Antonius de Vera n ou par ait bassariAr L. I. C. I. Etiam alias Rom

manis

163쪽

DE FORO LEGATORUM A XVIII. I homanis solemne fuisse, jubere legatos Urbed Italia excedere , disco ex Polybi Ax-ce tigation. n. 68. Nec aliter aliae Gentes sapuerunt Lampsaceni Verrem, quam vis iugini vim intulisset, dimiserunt, quia legatus erat, idque ecconsilio Romanorum , qui apud eos mercaturae causa haerebant, quique putabant, levius peccatum fore , si homini scelerato pepercissent, quam si legato non pepercissent, ut Cicero retulit orat. . in Verr Demochares, Atheniensium legatus, Regi Philip po, ad quem missus erat, interroganti, ecqua re Atheniensibus prodesse posiet, Potes, respondit, si te suspenderis Dignam diceres laqueo responsionem, sed Philippus, Juris Gentium memor , hominem impunitum dimisit, ut haec .alia legatorum contumeliose dicta, impune transmissa , commemorat irchnertis in Mato L. IL C. Lis I98 6 sqq. Sed Tesmarus ad Groti L. IL C. I 8. g. . n. r.ex veteri Wrecentiori memoria plures legatos recenset , haud aliter multatos quam ut finibus Imperii jussi sint exce

dere.

Novi aevi exempla de legati , qui Vari desiquerant, non punitis, tot ubique in Annalibus occurrunt, ut ipsi copia lam

164쪽

is, C. AN BYNKERsHOERna saepe transmisi ad Principem suum legati, ut punirentur sed ut plurimum sinpliciter abire justi sit illa interdictio, etiam non consulto, ne Consenti n-

te Principe, qui misit, quamvis ratio interdictionis aliquando per literas reddatur,& hoc expedit, si pacem illaesam volumus. Grotius in Not a d. n. s. e Thua

no refert eXemplum ejusmodi interdictionis in Stephano, Poloniae Rege, quod adlegatos Uoschos duo alia in Elisabethaci Angliae Regina, alterum quod adlegatum Scotum, alterum quod admissi Panum , qui apud se factiones suscitaverant. Scotus erat Joannes Les laeus. Episcopus Rosiensis, legatus Mariae, Scotiae Reginae, de iijus judicio dc poena prolixe disputatum est, sed demum post carcerem bienmi. simpliciter ex Anglia

excedere usius, id Cam denum Annal. ad Annam Ir7 I. p. m. OI-ZO3. Nad Annam Is7ἶ. p. m. 2 I. Hispanus r.it Bernardinus Mendora, cujus interdictionem tamen Re Hispaniae aegerrime

tulit, vide illum ipsum Cum denum a. Annum I s8 . s. m. 37s. αἶs6. Qui idccnm Galliae legatus vitae Elisabethae Angliae Reginae, essic insidiatus, , noluisset in fraudem Regis sui , , te atomim

165쪽

D Fono LEGATORUM CAP. XVIII. I salaniter nonnihil increpitus, Caetera impiI- ne tulit, ut ego apud eundem Camdenum ad nn m Is87. s. m. 49 so. Et cum Maria, Scottae Regina, ad mortem esset damnata , erant, qui cum ea durius actum egistimabant: suo in Majesatem peccare non soluit et , quia subdita non aerat , , quod ali Principum adminis i si in Reges, Ad quos legatione funguntur,

conjura verint, M satis crimine nou teneantur, multo innus Us Principes Defendebant igitur Reginam ad exemplum legatorum, quam recte , nunc non disputo

Angli etiam haud ita pridem Sueciae legatum , qui in perniciem suam conspiras se dicebatur, navi impositum , ad Regem situm remiserunt. Alia solius interdictionis exempla alii retulerunt. De Fri-dericoH. Imperatore , quod ad Pontificios legatos, Κirchnerus, L. II. C. f. n. I 38. De Venetis, quod ad legatos Francicum& Hispanum, ipse ille Κirchnerus u. Ι7s. 76. Sed quid moror in partes advocare commune legatorum asylum,

Abrahamum Wicque ritum, qui expromst id egit majoris operis L. f. C. 27.28.d 29. ut legatos, si1ve Rempublicam turbaverint Qve aliud commune delictum commiserint, absolvat a jurisdictione ejus,

apud quem legati sunt. Hanc sententiam, K ut

166쪽

lis Xemplis , e recentiori aevo petitis, veteris enim non usque adeo gnaru Crat. Si omnes rationes, quae o pertinent, at

tulisset, ego potui siem hac opera supersedereri egregias tamen, in enumerandis eXemplis, suppetias tulit, vellem modo laudasset auctores, quorum fide narrat, quae narravit, ne sorte sit, qui ei fidem abroget, ut ipse abrogavit Antonio de Uera, 1criptori Hispano , in re Hispanica, λιsen Ambas deur L. L. Seu 20 princ. Sed auctorem suum laudare, quamvis di in aliis id Ius Civile desideret, fere hodie

censetur supervacui laboris. Ex Francia ille mos invaluit, apud eos, qui Gallice scribunt, altos radices egit, quinin alios contagio quodam in secit. Sed ego nolim icquesortium testem resitarc cum repererim, plurima CXempla, quae ipse adsert, revera in Annalibus X si are,d de paucis aliis ipse securus sim. Lege haec omnia nam ego nolim cscribere Confer cum his, quae ipsi dixi, et adhuc dubita, quae sit dicenda consuetudo Gentium. Imo vero non dubitabis, sedi alam assarmabis, tacito Populorum Consensu placuisse, ne legatos, Ut ut poenam

meritos, ipsi puniamus, sed Princeps, qui misit. CAP.

167쪽

DE FORO LEGATORUM CAP. XIX. ir;

Rursus de exemplis , ex usu Geuistium, S quae contra dici ρ sint.

irotius de Pure R. 6 P. L. I I 18. f. q. n. 6. ut Obviam Catur imminenti periculo , putat, legatos inretineri, Ninterrogari posse quod plus est, quam Aula, Urbe, vel Imperio interdicere. Adsentior , si res urgeat usus Gentium hoc probat. Quod ipse ait de legatis Tarquinii comprehensis, ex Livio non satis mihi liquet, sed si queret, non improbarem. In seditione Concitata res saepe moram non fert, auctores, ne scr-pat malum, quam primum solicite custodiendi, ut Episcopus Rosiensis, ut alii,

stoditi, sed post dimisii sunt Henricus IU Franciae Rex , Juris Gentium fuit peritissimus, .simul tenacissimus. Cumis scribam legati Hispanici, hostilia molientem, detinuisset, ad querelas legati respondit, ipsos etiam legatos in ea specie detineri posse. Reddidit deinde scribam legato, sed ea lege, ut quant Cyil eum juberet Imperio Σcedere. Duos alios ,

168쪽

is C. AN BYNKERSNOE Kejusdem criminis reos, at sibi non subditos, idem Franciae ex , postquam interrogasset, cum Notoriis, Ut Vocant, ad

Principem suum remisit, quemadmodum hoc tradit icques ortia sen Ambas deur Consultius est, si res moram ferat, Principem rogare, ut is legatum, si deliquerit, domum revocare velit, sed id semper prius esse rogandum ut Philippus II. Hispaniarum Re contendebat, Cum de ejus legato Mendor ageretur priusquam

Imperio interdicatur, ne rationem, CC

auctoritatem habet ullam. Huic sententiae recte contradixit icque ri L. Se I. 29. p. 9O3. O Elisabetham Anglia, Reginam . defendens adversus Philippi II. querelas , ut ut alias eadem Elisabethc eidem Philippo denunciaverit, legatum suum, sibi noXium, revocare vellet , ut est apud icque res d.

manitatis, quam juris Ordines Foederati Belgi legatum Lusitanum abire usi erunt, pro legato amplius habere detreetarimi Hi respondet, posse quidem eos hoc in Imperio suo, sed non sine bello, Aligem L. XXXI p. m. Os .desCis. perperam Crommci, Angliae Protector, ii laesa pace, Franciae legatum , qui adversus

169쪽

DE FORO LEGATORUΜ CAP. XIX. Issversus se conspiraverat, intra 2 . horas eXAnglia jussit eXcedere, ut lego apud Att-eterna L. XXXIV. p. m. I 2s. Veneti quidem , pro prudentia sua, Regem Hispaniarum rogarum, Uti legatum, qui Rempublicam suam turbaVerat, domum revocare vellet, Wicque ri . . 27. p. 828

ω8 Eo dc sic ordines Generales quod ad

Sueciae legatum Anno 6, 7. AitZem L. XXXVII. p. m. Io 2O. sed usu id non semper servari , neque necessarium esse, do-Cent eXempla apud Attaem L. XXXIX. s. m. 6 2. L. LI p. m. 29 . L. XLLI. p. m. 3 O.&L. XLVIL p. m. 673. Huc pertinet Contentio, quae inter Regem Hispaniarum e Una , dc Regem Angliae ordines Generales X altera parte Annis 169s. I 606. agitata est Is qui absente Regis Angliae & Ordinum legato, Corum res agebat apud HispaniarumRegem,homo, si verum fama susurrat , vilissimus , o

tumeliosos libellos Regi Hispaniarum porreXerat. Re eum adrito XCedere jussessi, dc contumacem Praefectus Urbi manu Madrito eduxit. Queritur ille ad Regem Angliae Mordines. Rex Hispanum legatum, qui Londini erat, etiam statim Urbe ejiciendum censuit , sed qui aderant, hunc impetum mitigarunt Deinde Rec Ordines ad Regea Hispania

170쪽

is C. AN BYNNERSHOE Krum scripsere, satisfaceret sibi de injuria, res suas agenti facta ; sin autem, se ejus legatos statim ejecturos minus Constitia, ut mihi videtur, Juris Gentium

Prudentia. Sed tandem Convenisse relatum, actorem rursus in Urbem admitteret Hispaniarum Rex, deinde eum revo-

Carent domum, Ut revocarunt, ReXAngliaein OrdineS. Caeterum nec desunt alii modi, quibus

legati, cum legibus non teneantur, neque iis volentes pareant, CommodUm COCrC D vel deterreri posJunt. Nostra memoria Prore Neapolitanus praecipuum quem

dam ex familia Nunci Pontificis Maximi salse ludibrio exposuit. Ossiciales eum, in prostibulo deprehensum, ad omnes Judices ducunt, ut puniretur quibus rei gnaris, nihilque nisi sibi in eum jurisdi- Aionem non esse dicentibus, hominem dimittunt. Nuncio de hac infamia suo homini, per cuncta tribunalia transducto,

-ConquC: Cnte, Neapolitanus rore hanc

poenam ossicialibus constituit, utin ipsi per Urbem deducerentum, hoc superdicto: Pocnae causa ita eos transduci, quod illum

Titium vel Sempronium , e Comitatu Nuncii, scortari non siverant. Fcre convenit , quod de Chiis refert Phitarchiis A Fbtegm Lacon. p. m. s. cum nem e

SEARCH

MENU NAVIGATION