Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

decrcta sint, notum vestrae facimus Sanctitati , quia sive Metropolitanus quis cujustibet Regionis, abscedens ab hoc sancto &universali Conventu , adjectus est ad illud Apostassiae Concilium , vel post haec si se illi commiserit, vel ii ea, quae sunt Celestii, post haec sapuit sive sapuerit, contra suae Regionis Episcopos nibil potes it praevalere omni Ecclesiastica communione a praesenti jam hac Synodo factus extorriti, atque privatus effectu. Sed Scipsis suae Regionis Episcopis , & assinibus undique Metropolitanis , qui orthodoxe lentiunt, subjacebit, ut in totum & Episco patus gradu privetur. Si vero aliqui Parochiales Episcopi, relicto hoc sancto Concialio , eidem discessioni adjuncti sint, aut adjungi tentaverint , aut si quis ex his, qui subscripserunt de jectioni Nestorii, ad Conventum reversi sint discessionis ejus, hos omnino, secundum quod huic Sanctae Synodo placuit , esse a Sacerdotio alienos, & ab

eodem cadere gradu.Si vero & quidam Clericorum , qui in unaquaque sunt civitate, a Nestorio, vel ab his qui una sunt, eo quod re cte saperent, ab ossicio suspensi sunt. de hos proprio gradui restitui sanximus. Communiter vero eos Clericos , qui eadem sapiunt, quae haec orthodoxa 3c universalis Synodus, jubemus his qui abscesserunt, sive abscessuri sunt, omni modo non esse subjectos, neque ullis modo subjacer . . Si qui vero abscesserint Clericorum,& praesumpserint,vel clam vel palam , ea quae Nestorii, aut ea quae Celestii lunt sentire , 8chos a sancta Synodo rite depositos. Quicumque vero ob incongrua Facta ab hoc sancto Conventu dejectistini, seu ab Episcopis propriis, & his irregulariter citra discretionem per omnia sua Nes orius, aut hi qui ea quae ejus sunt se litiunt, reddere communionem vel gradum tentaveri ni absque ullo eos esse solatio; & nihilominus illos depositos permanere sanxi vimus. Similiter vero & u quicumque voluerint ea , quae de singulis acta sunt in hac sancta Synodo Ephesina, quolibet modo comminere , eadem sancta Synostus definivit,' Episcopi aut Clerici fuerant. uir omni modo a gradu proprio excidant si vero Laici, int communione privati. CAP.

482쪽

EPISTOLAE.

CAPUT CCXX L

Simoier ex antiqvo Acinerenti codice transtuli , grue ita praenotatur, an e Iidei Marii Discopi Berrhaea:

CRς in unum Deum , qui in tribus personis agnoscitur,

caussam factoremque somnium. Unam substantiam sem-I piternam absque principio , ingenitam, incomprehensi' bilem, incontemplabilem , incircumscriptibilem , immutabilem, immortalem, impassibilem, id est, quam nec in ipsa, nec in alio aliquo dico susceptibilem passionis. Undique enim impassibilis exstat natura Divina. Utium siquidem Deum dico , qui revera Deus existit. Gentilitatem vero, qua Deorum pluralitas introducitur, fugio. In tribus autem personis agnosci, everso Iudaismi est. Patrem namque in Filio, & in Putre Filium, & Spiritum Sanctum in Deo Filio & Patre confiteor. Confiteor vero Christum coaeternum Patri secundum Divinitatem , nec substantiae , nec subsistentiae modo circa Deitatem

Patre minorem.

Similiterque Spiritum Sanctum. Filium namque dico absque tempore , & sine initio genitum , consempiternum subsistere Patri: Et Sapientiam , quae ex Deo& Patre semper existit. Credo de in processionem Spiritus Sancti, quam non dico generationem. Et gencrationem Filii non dico processionem. Dum vero exigit eorum consequentia quae dicuntur, unum fateor Deum: Non subsistentias negans , sed nomine , si quod consubstantialitatis est commune, significans. Cum vero consubstantialitatem loquor , non unius personae consubstantialit

tem dico , sed trium 1 Id est , Patris , & Filii & Spiritus Sancti. Una siquidem persona consubstantialis sibimetipsi non dicitur,

483쪽

VARI ORUM: PATRUM

, sed Filii & Spiritus Sincti, & Patris est istud. Pifferentia Igitur

Pater ,& Filius ,& Spiritus Sanctus. Modus subsistentiae seu nomen est habitus,non autem substanis the simpliciter significatio. Esse igitur Patris est Deus, cujus autem sit Pater. Et esse Filii Deus est , cujus autem sit Filius. Ste& Spiritus Sanctus. . Quorum vero cri est idem,secundum meam de consubstantiali Trinitate fidem sint diista. Dicam vero & de inhumanatione Dei Verbi propter nos, de

qua nobis maxima quaestio est , non sollim contra omnes haeretiacos , sed & contra ipsos quoque, qui putantur Domestici. Ita igitur credo juxta Cyrillum Sanctae memoriae : Propter cle mentiam propriam, multamque benignitatem circa genus hum num, complacuit Dei Verbum in fine dierum sed incare sibi lex Sancta Maria Virgine Templum, quod erat in praescientia. Immaculatum & absque ' ullo peccato hoc templum sumpsit Deus Verbum pro nostra salute ad. manifestationem suae Diviniistatis. Et per illud in ipso emisit nostram salutem. Propter suam, sicut dixi, benignitatem , & circa nos regimen, inenarrabiliter &ineffabiliter sibimet ipsi hoc uniens ex ipso in vulva plasmationis initio. Dignatusque est illud eundem esse Filium secum unitione ad se & totius dominationis , atque honoris , & gloriae , ac virtutis, quam natus sitor habet ipse)qui Deus est Verbum. Ita ut Dei forma & servi forma ad unam personam , unum Filium,

unum Dominum , Christumque pertineant.

Sic Deum hominemque confiteor Christum Filium Dei,unum Filium ex duabus naturis. EL passibili atque impassibili, ex mo tali & immortali, ex visibili Sc invisibili. Et non inchoantem. Ex in circumscriptibili & circumscriptibili. Qui sine principio quidem ac sempiterne cst natus ex Patre secund a Deitatem; idem vero ipse ex Spiritu Sancto & Maria Virgine diebus novisissimis natus est secundum carnem.

Sed neque carnem dico cx Deo Sc Patre genitam , neque Divinam quoque naturam ex Sancta Virgine Maria - sed secundum Divinitatem quidem absque initio ex Deo Patre est genitus , se cundum camen a vero in ultimis diebus partu Mariae Virginis

editus.

484쪽

- i B P I S T L AE. As sie unum Dei jFdium confiteor: Divinitate quidem impasta: bilem, humanitate vero passibilem. Sed nec in passionibus, nec in vulva illud templum ab inhabitante Divinitate sejunaum,

sed ex ipsa conceptione unitum. Non tamen cum eo circumscriptuiri dixerim Deum Verbum. Incircumscriptibilis est enim

Divina natura.

Partus est igitur ex Sancta, ut dixi, Maria Christus Filius Dei. Non illa incircumstripla , sed illa circumscripta natura. Dixi namque superius Christum Filium Dei & incircumscriptibilem, re circumlariptum. Secundum Divinam quidem naturam inci cumscriptibilem, circa humanam vero circumscriptum. Secun-

dum quam& in praesepi, & in cunis , & in cruce, &insepulchro circumscriptus est Christus Filius Dei ; circa illam vero auteram infinitus, do incircumscriptibilis, 3c omnia continuit, continetoe . Unum igitur ex duabus dieo naturis. Patitur igitur Christus Filius Dei, non Divinitate , sed humanitate. Id est, Christus est. passus m came . Patitur sumpta natura ; illa vero quae assumpsit, impassibilis manet. Deus autem Verbum proprias reputat Tem pli sui hominis passiones. Circa, dico, & mortem, & reliqua, quaecumque dispensiviva videntur. Propria ea facit,dum nihil ipse Iustineat. Sed quia ad unam Personam pertinent ipsae naturae , illa impassibilis ea, quae sunt passibilis , propri facit. Nec tamen patitur illud in inbile Dei Verbum suas faciendo passiones,sed, ut dixi, suae carnis passiones adscIscit. 'Aliud vero est pati eo ipso: quod suas essicit pastiones, & aliud

uas essicere passiones. Non alterius, inquam , Filii, sed natum alterius passiones. Secundum nulsam si quidem patitur rationem, qui naturaliter est insusceptibilis passionis. Nec Verbum caro fatium conversionein sustinuit. Factum namque dicitur, pro ut dicatur, accepit. Et qui erat in serma Dei, servi accepit. Hoc enim significat, quod sequitur: Et inhabitavit in nobis. Νec enim Filii unitate disperditur distantia naturarum. Sed sicut aliud corruptibile corpus ,& alterum anima immortalis,

. eX utrisque vero unus homo consistit, sic ex mortali atque immortalF, α sine principio Dei Verbi natura unam confiteor Filii M in m per

485쪽

personam: Et quia impassibile Verbum passibili unitum experimentum non Minuit passionis. Est quidem Filius Dei & pam. hilis& impassibilis, sed passibilis quidem came, impassibilis vero , Divinitate: Habens secundum camem temporale principium.

absque initio vero secundum Deitatem. .

Haec sicut memetipsum babens, ita conscripsi.

CAP.

486쪽

Epstola Eutνchem baretici, ubi scribens ad Papam urbis

Roma Leonem negat in cbriso duas naturvis, id s, Diminitatis. humanitatis.

DE mea in Dominum & Deum omnium Christum spe conis

fidens, ante omnia quidem, testis Deus Verbum est , in sensibus hujusmodi dignoscens veritatis probationem , invoco autem vestram Sanctitatem in testimonio cordis mhi, & ratione sensitum meorum atque verborum. Sed pessimus Diabolus fascinavit tale studium nostrum & Propositum , a quibus mires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens Eusebium Episcopum oppidi Doryleensis, libellum dantemsancto Episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano, &quibusdam aliis inventis in eadem urbe, qui propter diversas caussas suas evenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accusationem movens , sed perniciem mihi machinans, M perturbationem Ecclesiis Dei. Uocabar ad responsionem accusationis ab ipsi sum Sanctitate, sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus occurri ad purgationem , non ignorans compositam factionem contra salutem meam. Et quidem libellis statim subscriptione mea his addita obtuli Scripta , ostendos de sancta fide professionem meam. Sancto autem Flaviano Archi-Episcopo neque libellum susci- 'piente , neque ut legeretur jubente , audiente tamen , & respondente me ipsis verbis fidem , , quae Nicaeae exposita est a sancta Synodo , confiimata vero a Fud Ephesum, expetebar duas naturas fateri, & anathematizare ebs qui hoc negarent. Ego autem metuens definitionem k Syncido , nec adimere nec addere verbum contra cxpositam fidem a sancta Synodo Nicaena, sciens verbsanctos Zc beatos Patres nostros, Iulium , Felicem, Athanasium,

487쪽

Gregorium, sanctos Episcopos, refutantes duarum natiiramu VOcaDulum,& non auden S de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sani, Virginis Mariae immutabiliter, quomodd voluit & scit, in veritat e , non in phan lasmate homo factus,autanathematizare supradictos Patres nostros . rogabam ut innotescerent ista San ctitati vestrae, & quod vobis . videretur judicaretis , profreηs omnibus modis me secuturum quae . probassetis; sed nullo eorum quae a me dicebantu gudito , abrupta Synodo publicaverunt de jectionis sententiam ., quam adversus me calumniae factione instruebant, ut & saluti meae discrimen incumberet, nisi cito opora Dei,orationibus Sanctitatis tuae . militaris manus me ab ncuruone rapuisset. Tunc Duces aliorum i Monasteriorum cogere coeperunt in dejectionem meam subscri-- . bere , quod nunquam nec in eos , qui se haereticos professi sint iavel adversus ipsum Nestorium factum est In tantum,uicum ad se,. tisfaciendum plebi. proponerem fidci meae confessiones , non solum & arcerent eas audiri, Verumo arriperent hi qui contra me supradictam factionem meditabantur , ut exinde tanquam haere

licus apud omnes haborer. .

Ad vos igitur Religionis defensores , 8c hujusmodi factrines

execrantes confugio, nihil M nuix novum inducens contra fidem jam inde nobis ab initio traditam, sed anathematizans Apollin ritim, Valentinum, Manem,& Nestoritam, & eos qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi salvatoris e coelo descendim ,

de non e Spiritu Sancto α sancta Virgine Maria r Et omnes haereses usque ad Magum Simonem. Et nihilominus tanquam haereticus cle vita periclitor. Et obsecro, nullo mihi praejudieio facto ex his, quae per insidias contrλ me gesta sunt , quae visa vobis . fuerit, supet fidem proferre sententiam , ac nullam deinceps per, mittere a factiosis contra me calumniam procedere, & non excutio' eximi de numero. Orthodoxorum eum, qui in continentia ,

omni castitate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso . exitu vitae naufragium patiatur. Subjunxi autem his literis meis utrumque libellum: Et eum oui ab a uiatore meo oblatus est 3- nodo,& qui a me gestus quidem est,non tamen susceptus. Et emtionem fidei meae. Nec non &ea, quae de duabus na-is a sanctis Pambus nostris decreta sunt.

488쪽

Bem merba Eut critu. TEstorvos coram Deo qui cuncta vivifieat, Christo Iesu,

qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam con fessionem , ne quid ad gratiam faciatis. Ego enim jam Majoribus meis ita sinu,& a pueritia mea ita illuminatus sum , quemadmodum sancta, &ex universo. orbe terrarum apud Nicaeam habita Synodus trecentorum decem & octo beatissimo tum Episcoporum fidem constituit, dc quam conservavit ac des nivit denuo obtinere solam sancta Synodus Ephesi collecta. Et nunquam aliter sensi, quam quemadmodum praecepit recta dc so Ia vera fides orthodoxa. Et cunctis, quaecumque sunt circa ean dem fidem 1 sancta eadem syhodo constituta Ephesi , adsentior. Cujus Synodi Dux dc Princeps fuit beatae ac sanctae record tionis Episcόpus. Cyrillus. Alexandrinorum , dc praedicationis ae fidei Sanctorum 8c Hectorum Dei, Gregorii majoris, & item Gregorii, Basilii, Athanasii, Attici, Procli secius & particeps e Eum & omnes eos orthodoxos & fideles habui, de honoravi tantis quam Sanctos, & Magistros meos existimavi. Anathema autem Νdico Nestorio , ct Apollinari, de omnibus haereticis usque ad Stamonem, & qui dicunt carnem Domini nostri Iesu Christi . e cc lo descendisse. Ipse enim j qui est Verbum Dei , descendit de eoelo fine carne , ω factus est caro in utero Sanctae Virginis, ex ipsa earne Virginis incommutabiliter de inconvertibilite, , sint . ipse novit & voluit. Et factus est,. qui est semper Deus pers Aus alite saecula,idem dc homo perfectus in extremo dierum proptfr nos & nostram salutem. . Hanc igirur meam plenam prolis nunem sanctitas vestia , &c.

Eutyches Presbyter & Arelli. Mandrites huic libello subscripsi manu mea.

, CAP.

489쪽

Exemplar Iubi Episcopi Urbis Romae ut asserunt Euocis Scripta,ad Dionalium Epistum, cujus sensu tactus

ipse Euscbes decidit in errorem.

MIror mesens quosdam confitentes quiden, in eme Do

minum nostrum , incurrentes verb divisionem malελ Paulianistis introductam. Illi enim Paulum Samos . tenum sequentes , alium quidem intelli unt eum, qui ex coelo descendit , Deum confite ites - allum vero terrenum h minem esse drcunt. . Et illum quidem infabricabilem. Hunc Dominum, alium servum. Impium , seu venerentur eum, quem se vum appellant & fabricatum ,' seu non colant eum , qui nos san- ine tuo redemit. - Ηi ver5 , qui Deum descendisse de coelo confitentur& earnem factam ex Virgino, & unum esse cum carne , frustra conturbantur , excedentes in verba impietatis illo-Tum. Dicutit enim & ipsi, sicut audio , duas naturas. Ad quod β. Joannes evidenter probat Dominum nostrum , cum dicat, Ioann t. UreM--Et Paulus Apostolus , cum dicat: in Dor. Cor. 8. via ius usu, Christus ἐς per quem omnia. Si enim natus ex Virgine Ie-i us nominatilr ipse, est per quem universa se sunt, una scilicet, natura facta est , quoniam & una persona, non in duo divisi . cuni nec propria natura corporis est, & propria naturarmitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est , ita dc is, qui Ud smilitudinem hominis est factus Christus. Quod f n- alnoseunt id , quod per adunationem unum est , possunt 8e uitiatim insura partire , & plurimas dicere naturas t Quoniam multiplex corpus , quod ex ossibus , nervis, & venis , carne &. Cute, sanguine & spiritu constet, quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. Unde & Deitatis natura cum corpore unum est. Et hae in duas naturas dividitur Nec

490쪽

Nec enim poterat totum filius hominis appellari, qui descendisset e coelis , dc rursus filius Dei, qui natus ex femina est , si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem , quod

descendisset e coelis , vocaretur filius hominis , non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est. Nos autem Divinae Scripturae docent tanquam de uno Domino nostro sentire, SP cum descenis disset e. coelis, & cum in terra natus est. Qui igitur sic senistiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus , ut cum mente Divinis Praeceptis consentiant ,1 sermonibus discre- pent. Necesse est enim eos, cum duas naturas, intelliganr, al-teram colere , alteram non adorare et Et in Divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam, dc impassionabi-

lis Deitatis, re passionabilis camis , ut per hoc sit Baptisna no- stium do in De im , dc in mortem Domini perceptum. Nec enim

veremur calumniatores, ML dividunt in duas personas Domi-num: Nec cum nos unitatem Evangelicam atque Apostolicam Iraedicemias, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coele- em. Cum nox e contra Divinas Scripturo legamus , dicentes filium esse non e .coelo. Nec enim cum dicimus . Filium Dei creatum ex mulierea, possumus reprehendi , tanquam Verbum ex rterra dicentes, de non ex coelo. Dicimus enim utrumque di Et ex coelo totum propter Deitatem, & ex muliere totum propter. Deitatem, ignorantes divisionem unius personae.

SEARCH

MENU NAVIGATION