D. Ioannis Molani, s. theologiae louanii professoris, ... De historia ss. imaginum et picturarum pro vero earum vsu contra abusus. Libri 4

발행: 1617년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

pugnat , & contra venerandas imaginesi usanit. Terribili rugitu venerandas imagines la diri; grauissimam P persecutio .nem excitat ἡ i nullos detestandae suae vo- untati aduersos punit,& martyres facit. - Paulas quoque Diaconus lib. 6. historiae Langobardicae dicit, Leonem omnes Constantinopoli habitantes compulisse, et imagine Saluatoris nostri ., sanctie Ge- nitricis de omnium Sanctorum, ubicunq; haberentur,deponerent, easque iri medio urbis incendio concremandas adferrent.

Si quia plerique tale scelus fieri praepe'

talabant, aliquot ex eis capite truncatos, in j x alia parte. corporis m ultatos esse.

Nec minora de eius Luitie 4 risit Ioan cales Hierosolymitanus Patriarcha, in vita Joannis Damascens: Vir ille nquit,ut sic

diciam,manu fines orbis complectens, ad uersus Imagines & orthodoxae Ecclesiae multitudinem Leonem agebat rapientem α rugientem ubit imagines quidem furibyundus exurebat , ipsarum vero cultores, .Partim rapiens & perdens, tyrannicae impietatis dentibus miserabiliter dilacetabbat, Vere tam animo, quam corpore Les , partim in diuersa suo rugitu fugabat. Atq;.adeo saeuiebat, ut fideliu Neriqim subter laneis spelunci, sese occulerent: nonnullic tiam metu exterriti usq; in extremos orbio terminos procurrebant. Addamus his

22쪽

testimonium Nicephori, qui 'ante annos oo. sub Carolo Magno, fuit Catholicus gegiae urbis Patriarcha: Is enim in Annali

Adiun- bus Constantinopolitanis, sue rerum. R IMntur manarum lib. 23. paucis quidem verbis,

sed quorum quodque suum pondus habet, eandem persecutionem Catholico-Xum exprimit . Adeo, inquit, ut multi e

rum piro veritate punirentur membrorum detruncationibus, & flagris, & extilijs,&' rerum iacturis p maximeque illi qui nobilitate ac verbo clari esse videbantur: ita ut etiam cruditionum scholas, & piam

eruditionem, a sanctae memoriae Constantino magno' huc usque seruatam , exstim

. 'Nec reticendum est id quod inter alia scribit Iuo Carnotentis Episcopus: Per ilia Iud , ait, tempus, Lipsanus Thracensium Pretor, sicubi in tota subdita sibi Prouincia aliquid salictarum comperit reliquiarum, igni combqssit. Nen undedit etiam

omnes sanctos libros,& omnia sacra vasta, α eorum pretia Imperatori transmisit . Miultos denique monachorum interfecit, in quorundam orthodoxorum oculos eruit, & quorundam barbas oleo & cera Perungens, ad ostentationem succendit, quosdam. autem exilio relegauit . Qia odcum Imperator didicisset, scripsit ei: Inu ni te virum secundum cor meum . Haec

23쪽

L i p. I. CAp. II. yapud Thomam mal densem refert Iuo Carnotentis, in Chronicorum libro ; qui, Quod sciam, nondum excusius est, quamuis, Centurionibus Magdeburgensibus frequenter citetur. Aduertitis ex allatis testimonijs Christiani Auditores,quorum patrum lcon octastae nostri menturas adimpleant, & magis quoque adimplerent, nisi Catholicorum ad Dominum gemitus eos impediret. Ab isto Leone, filius Constantinus Co-pronymus, quia paternae impietatis armulus erat, imperij collega assui tur: & cum patre imperat annis viginti & uno: post

patrem vero, annis 31. Horum errori Germanus Patriarcha non consentiens, a propria Cede depulsus est: & in eius locum Anastasius Iconomachus intrusus. Qui totidem annis sedit Patriarcha, quot Leo Imperator: hoc est annis 2 . Propter peccata enim populi, diu regnare sicit Do-Nocritas luper terram.

sub huiuimodi capitibus fuerit plebis staminias hypocritas super terram. Quis verbius, facile colligitur ex eo quod Sapiens ait, Secundum iudicem populi, sic & mi- ΣαI io. mufri eius. Et qualis Re istor ciuitatis, tales G iri habitantes in ea.Rex insipiens perdet POP ritum suum. 1 oriente Leone,Romanum imperium a Cum paterna impietate ignominiosuscitas filius Constantinus suscepit. qui Co-

24쪽

sancta aqua mergeretur, excreuit. Hic pa

tris improbitatem longo interuallo superare studuit. Delectatus est enires magicis maleficijs,& luxurijs, cruentisque sacr i -

chs;& daemonum inuocationibus, simili - busque sceleribus . Nec imagincs tantum igni tradidit, sed Sanctorum quoque reliquias , & Sancti titulum, neque Dei parae, Martyr Theodorus,& sic in cς teris . An no i3. imperii sui, contra sanctas ac venerabiles Imagines Concilium iniquum c i gregauit, multis Episcopis sibi suffragat ribus conuocatis, & per eos quicquid libuit decreuit, nemine vel ex veteri Roma, vel ex aliis Patriarchis, aut ex Catholicis sedibus praesente . Eum qua concursum profanorum hominum , Synodum ce Camenicam appellare non dubitauit. Sustulit multa orthodoxorum millia . praesertim monachorum, quorum mansiones partim

incendit, partim destruxit, partim profanauit. Sed & Diuis Martyribus, alijsque Deo gratis , insultare non destitit, quos nihil posse asserebat, eorumque intercensiones ficulnum praesidium appellabat.

Narrationis huius authores sunt, loannes Zonaras tom. 3. & Nicephorus Patriaraba, Reiunu Romanaram lib. D.

25쪽

i filius eius Leo quartus, eodem impietatis morbo laborans quo pater,& auus. Qui

teste Zonara, cum Proceres quosdam Au- licos diuinas Imagines adorantes depre- . hendisset, eos crudeli j liiii ξ excruciatos, ignominiosoque spectaculo per forum circumductos, curn prius pilis nudasset, in praetorium inclusi: ubi eorum quidam animas suas in manu Domini deposuerunt. Huius quoque horrendum Lacrile grum apud historicos celebre est, Byramij enim e Sophiae templo abstulit gemmis onustam coronam a Mauritio principeoliin Deo dicatam: cauillo usus, Christum cuius templum illud esset, pauperiem non gemmas probasse. Si cuipiam ista de hactenus nominatis Iconomachi non sussiciat, audiat quid de eis dem habeat Synodi Nicenae secundiae Actio sexta . Continuam crudelitatem &

ipsi principes, duces, & falsi Episcopi,

exercuerunt. Sed quaenam lingua calamitatem istam poterit exprimeret Nam quot terrores persecutiones per omnes Ciui. rates, custodiae, monachorum flagellatiores , carceres', multis his annis eaestitereγTaceo pedicas, catenis ligatos pedes, sacroru vasorum ablationem di brorum exusti onem , sanctoru temploru profanationes, Canctorum monasterioru in mundana

A 6 hospitia

illi sta

26쪽

pronymus dictus est, quia cum in sacro -

iancta aqua mergeretur,excreuis. Hic ps

tris improbitatem longo interuallo supe- rare studuit. Delectatus est enires magicis, maleficijs,& luxurijs, cruentisque sacrifi' chs,dc daemonam inuocationibus, similr-busque sceleribus . Nec imagincs tantum igni tradidit, sed Sanctorum quoque reliquias , & Sancti titulum, neque Dei parae, neque ulli eorum qui Deo placuere, tribui nillit: sed dici voluit, Apostolus Petrus: Martyr Theodorus,& sic in cς teris . An no i3. imperii sui, contra sanetas ac ven2rabiles Imagines Concilium iniquum c i gregauit, multis Episcopis sibi suifragan-ribus conuocatis, de per eos quicquid libuit decreuit, nemine vel ex veteri Roma, vel ex aliis Patriarchis , aut cx Catholicis sedibus praesente . Eumque concursum profanorum hominum , Synodum cema- menteam appellare non dubitauit. Sit stulit multa orthodoxorum millia . praesertim

monachorum, quorum mansiones partim

incendit, partim destruxit, partim profanauit . Sed & Diuis Martyribus, alijsque Deo gratis , insultare non destitit, quos nihil posse gerebat, eorumque interces.siones ficulnum praesidium appellabat.

Narrationis huius authores sunt, loannes Zonaras tona. 3. & Nicephorus Patriarcha, Rerum Romanarum lib. D.

27쪽

filius eius Leo quartus, eodem impietatis morbo laborans. quo pater,& auus. Qui, teste Zonara,cum Proceres quosdam Aulicos diuinas Imagines adorantes deprehendisset, eos crudelistinae excruciatos,

ignominiosoque spectaculo per forum circumductos, curn prius pilis nudasset,in praetorium inclusit: ubi corum quidam animas suas in manu Domini deposuerunt. Huius quoque hol rendum Lacrilegium apud historicos celebre est, Byrantij cnim e Sophiae templo abstulit gemmis onustam coronam a Mauritio principe olim Deo dicatam: cauillo usus, Christum cuius templum illud esset,pauperiem non gemmas probasse. Si cuipiam ista de hactenus nominatis Iconomachi non iussiciat, audiat quid de eis dem habeat Synodi Nicenae secundae

Actio sexta . Continuam crudelitatem &

ipsi principes, duces, & falsi Episcopi,

exercuerunt. Sed quaenam lingua calamitatem istam poterit exprimeret Nam quot terrores, persecutiones per omnes Ciui. rates, custodiae, monachorum flagellatiores , carcereri multis his annis exstitereγTaceo pedicas, catenis ligatos pedes, sacroru vasorum ablationem, librorum exustionem , sanctoru temploru profanationes,sanctorum monasterioru in mundana

A 6 hospitia

28쪽

hospitia & habitacula translationes, quod ilscilicet in ijs pietatis & religionis studiosi

viri habitarent. Post raptum substantiae &'bonorum, transmigrationes in barbaras nationes, existimantium se posse Aposto. lice, meliorem vitam inter gentes, quam apud suos,ducere. Et, quod omnium grauissimum est, in hunc vlque diem propha natio ista ministeriorum apud quosdam adhuc manet. Et pro sacris hymnis & voce laetitiae, in tabernaculis iustorum cantica meretricia, & Satanicae melodiae audiuntur:& pro geniculationibus saltationes theatrales celebrantur. His adiice, pericula, turbationes, vexationes, Verbera, poenas,oculorum extritiones narium amputationes, linguarum abscissiones, inhonestas fugas, & exilia piorum , qui per

omnem terram dispersi sunt: sanctarum facierum adustiones, barbae vellicationes adustionesque , Virginum , postquam Christo dedicatae fuerant, impias & violentas nuptias;& quod vehementissimum

est malorum, caedes. Hi sunt fructus horum hominum, qui contra veritatem insurgunt. Hactenus Synodus.

Leone quarto post quadriennium moriente Catholici nonnihil respirarunt sub vidua eius Irene, muliere pientissima: &filio eius Constantinb. Quorum imperij anno nono, Niceae celebrata est Septima Gyno

29쪽

Lin. I. CAP. II. Synodus. Post hos, id quod de imperio in Oriente reliquum mir, ex ordine rexerunt paucis orthodoxis interuenientibus, Ni - 4 cephorus, Stauratius, Leo quintus, Mi- , .chael Balbus, & Theophilus, omnes Ico- a nomachi, portenta potius quam prin-

p cipes. ua diligentia a Romana Fccosia Pontificibm Iconomachia si resentata, ac tandem in oriente exstincta . CAPUT III. SEd nunc ex Oriente in occidentem

redeuntes, paululum intueamur, quo modo contra istorum barbariem, Romanae Ecclesiae firma de solida petra fratres suos confirmauerit Philippico primo Iconomacho imperante, Romanae Fcclesiae praefuit Constantinus , qui pro imagi-isibus primam celebrauit synodum Romanam. Litteras enim, Diacono teste, falsi Lib. 6. dogmatis 1 Philippico directas, Apostoli- bist. cae Sed is iudicio respuit. Picturam quoque ιη's ae X Synodorum, quam Philippiciis iusserat v φυdeleri, ipse Romae in porticu Sancti Petri iussit fieri. Vetuit postrem 6 Romano populo assentiente , haeretici Imperatoris nomen in publicis Missae myster ijs recitar in publica moneta excudi, iugiemque

30쪽

eius de more in Ecclesiam introduc Constantino Pontifici succcssierunt Cregorius secundus iunior dc Gregorius tertius. Qui nori minora pro sacris imagini- bus ausi sunt. Hac enim de causa,Vt Adria-α - λ nus Papa Constantino Augusto scribit, uterque Gregorius Romani Pontifices per ea tempora Sanctissim , in magnam tribulationem colem sunt. Saepius etiam, addit proauum vestrς serenitatis Leonem videlicet in admonuerunt, ne sineret vene- radas Imagines de statu suo dei j ci. Verum illius salutiferae preces ne quidquam fusae sunt, animumque illius haud quidquam commouerunt. Idem quoque Adrianus,

inscripto de Imaginibus, dicit D n. Gregorium secundum, in Concilio 79. Epita

coporum praesedisse , ante Confessionem B. Petri,& in eorum Concilio muliorum sanctorum Patrum testimonjjs allatis sancitum esse , venerandas δἴ adorandas esse fac ras Imaginos . Anastasius vero Bibliothecarius scribit in Pontificali, Gre-H gorium hunc, cum Leo profanas suas tu iasiones in Italiam dirigeret, scripsisse ubi φChristianis, ut exortam impietatem & hae Re um etesim cauerent. Praeterea, ut Nicephorus Eo. lib* testatur , scripsit ad Leonem dogmatica epistola , non oportere Imperatorem de fide verbum facere; & noui rate violare

antiqua dogmata Ecclesiae Catholicae ,

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION