장음표시 사용
41쪽
stio,sanctorum templorum prophanatio, ira Monasteriorum in mundana hospitiati transsationeso aptus substantiae & bono- tum, pro sacris hymnis cantica meretri- cea , pro geniculationibus saltationes theatrales. His addit oculorum extritiones, narium amputationes , linguarum abscissiones, exilia piorum, facierum &barbae ad ustiones, virginum Christo de-ρ dicatarum violentas nuptias, & similia. i Quibus recensitis merito pro epiphones mate subhcitur: Hi sunt fructus horum 4 Lominum , qui contra veritatem insur; Gunt . Secundδ. Omnes Principes qui velit clam vel palam sacras Imagines assiixe-j xunt diram horrendamque mortem op-Petierunt , ac diuina ultione correpti sunt. Quod certum signum fuit Icono- . machiam Deo displicere. Non enim iras: citur Deus,nisi in eos qui ipsius Maiesta- . tem Offendunt. Quali autem ultione Do-' se inus vindicauerit Iconomachiam in Tuliano Apodata, in Philippico, Leone, constantino, altero Leone, & omnibus ene alijs principibus qui Iconoctastis faeta erunt, longum foret recensere. Qui vo-t hac de re consulat ro. cap. libri de aginum usu , quem superiori annomiui Fredericus Scinckius vitraiectem.
5 Ecclesita Archiepiscopus. Et si cui ea
42쪽
16 DE p π V R. I S. non sufficiant, addat quae in eandem re habet septima Synodus Actionibus tra . & s.His addo multo vetustius exempl. qm regis Nabuchodono Zor. Cyrillus enim 3.GM L Hierosolymitanus episcopus in secunda catechesi, inter praecipua peccata ob quae Nabuchodono Zor regno eiectus est , de septem annis instar bouita in desertis her- bas voravit, enumerat, quod Cherubim rapuerit, non inquit intellectilia illa &coelestia , verum ea quae in templo eranti collocata ,obumbrantia propitiatorium, equorum medio Deus loquebatur. Quaerit x 7 verba cum e Cyrillo legerentur in 7. Sy nodo, Patriarcha dixit, Animaduerta mus quomodo accusetur Nabuchodonoetor , quod Cherubim subuerterit, quantumque ob eam rem increpatus ait re passus fuerit . Sancta vero Synodus respondit, Magnum sane casum Sc condemnationem . Quod si qui aut illo
faeculo aut nostro , irati Dei vindicta non percellantur, non ob hoc sibi blandiantur : ad eos enim pertinet quod Lib. I. Hieronymus Castrutio scripsit: Magna ira est , quando peccantibus non irascitur Deus . Item& illud Domini apud
Ezechielem , cap. I6. Requiescet in..dignatio mea in te, dc auferetur ..Zelus
meus a te, dc quiescam nec irascar amplius , eo quod non fueris recordata - dierum
43쪽
Li B. I. CΑΡ. V. i dierum adolescentiae tuae, dc peccasti in omnibus his. Tertio,pro sacris imaginibus sui aperistissima sacrae scripturae testimoniai, de Cherubim propitiatorium obumbrantibus. Exod. Nume. 7. EZech. I. & ad Hebr. 9. Quae loca lecta sunt in Actione quarta septima Synodi. Vnde Adrianus pontifex in litteris ab eadem synodo approbatis; Quemadmodum ait, sacra Scriptura imagines in memoriam venerationis habet, sic & nos eas habeamus, se arantes perpetuo fidei nostrae puritatem. Et infra, Ad errantium castigationem ad ij ciendnm est, non frustra Moysi fa- μ', mulo suo, quemadmodum in libro Nu- merorum legitur, propter pestem in po- pulum grassantem Dominum praecepisse: Fac serpentem & pone illum ui signum,& qui tactus fuerit, illumque inspexerit, vivet. O insaniam infrementium aduer .sus cultum sacrum Christianorum i si Isracliti cum populum per inspectionem aenei serpentis a sua peste credimus seruatum; Christi Dei & saluatoris nostri, omniumque sanctorum figuras contem plantes & venerantes , dubitamus nos seruari ξ Salomon etiam in eo templo; quod Domino aedeficauit. Cherubim in a Ret gloriam Dei fecit, di diruersia coloribus
44쪽
DE sic TVRI s. Quarto, multum nos etiam in sacra - . rum Imaginum usu confirmat traditio Ecclesiastica,& Apostolica. Neque enim nos recedimus ab ea sententia Apostoli, . Thus Fratres state tenete traditiones quas, didicistis , siue per sermonem , siue per epistolam nostram. Neque ab eo quod in eundem locum diximo annes Chrysostomus, Traditio est, nihil quaeras amplius. Esse vero traditionem , & Ecclesiae , &Apostolorum, & omnium Doctorum MSanctorum,non solum in suis anathematismis conclusit Nicetium Concilium , sed idem quoque clarissime probauit Mconfirmisit pei, multas, prolixissimas Actiones. E quibus nonnulla hic essent
referenda , quaedam etiam eis addenda, nisi temporis ratio aliud postularet. . Quin Q . Pro Imaginibus non parun, faciunt Romanorum Pontificum decre ta.Nos enim,qui cathedrς Petri communione sociamur, praerogatiua eius agnoscimus, quod fides eius non possit sentire defectum. Vnde nec miramur Oecume . nica concilia huius sedis decreta religiosissime suscipere venerari. Quid sexto de Concilijs addam Z Omnibus Catholicis certissimum est plenarijd Concilij sententiam, totius Ecclesiς consensionem esse , imo ipsius Spiritussancti ipsissimam esse sententiani . Atqui non unius
45쪽
LIB. I. CAP. V. Ub lus tantum Niceni Oecumenici Con. ii cilii saluberrima authoritate sacrum dea, Imaginibus dogma roboratum est ; sedi idem quoque ab aliis generalibus Syno- dis est confirmatum. Cum tamen unius: Iliceni Concilij authoritas nobis abund Ei sufficere deberet Religiosissima est enimi Valentiniani & Martiniani Augustorumi sententia; Vere impius est atque sacrile-. Acr. i gus qui post tot si cerdotum sententiam, Conrici opinioni suae tractandum aliquid relini qui Extremae quippe dementiae est, in 'δ 3 3, medio & perspicuo die commentitium, tum en inquirere ι Nam iniuriam facit iu-
, dicio rρligiosissimae Synodi, si quis semel
1 iudicata ac recte disposita reuoruere, &si publice disputare contendat. ii Septimo. Apostolicam de Imaginibusi traditionem confirmant etiam Martyria. α Confessiones innumerabilium Sam ctorum : quorum permultos ob solam, Imaginum defensionem constat Martyrij & Confessionis coronas fortiter susis cepisse: omnes vero id de sacris Imaginibus tenuisse, quod ubique, quod semper, quod non tantum ab omnibus Catholicis, sed & ab haereticis, integris 7Oo. an
nis ante Iconomachorum tempora cre
ditu si . Quare,quod olim Vincentius Lirinensis . capite libelli sui tractauit id ex eo repetimus,Tot videlicet Confesta-
46쪽
xum se Martyrum fidem nos denegare non posse, quoru victorias praedicamus, ct a quibus non partis, sed uniuersitatis, Lib. suscepta est defensio. Quomodo, inquit M Gr ' Ambrosus, fidem eorum possimus de- ' - negare, quorum victorias praedicamusὶ Quae Ambrosiana sententia, quia valde acriter pungit omnes fidei nostrae aduer-
sarios, contra eosdem adfertur a Vincentio Lirinis presbytero , & ab Adriano
Octaub. Accedat tandem dictis miraculorum fulgor, quorum pauca tantum in Nicena Synodo recensentur. Omnia enim, quae vel ad solam Crucem,l aut ad B. Virginis imagines contigerut,integris . Voluminibus comprehendi non possenta Isicut igitur Christus Iudςis dixit,Si mihi
μ' ' non vultis credere, operibus credite , sic nos iconomachis dicimus, Si nobis non divultis credere, qui sacras imagines honorandas defendimus, miraculis credito Mart.16 quae circa eas diuinitus exhibentur,Signa enim eos qui crediderint sequuntur,HOC in, Verorum miraculorum multitudo & fulgor erit in congregatione & ecclesia eorum qui crediderint. Apud eos verbqui non credunt, paucitas. est,& non fulgor in exhibendis miraculis, non veris sed mendacibus. Inter quae bestia regnate maximum erit, quod faciet ignem desce-.
47쪽
Aridere in terram. Multa igitur esse aduerti' Apoeat. tis Auditores humanissimi, quae nos in is .catholico dogmate & ecclesiae gremio iustissime contineant. Imb puto me prima orationis parte tam clare iconomao es s chorum haeresin aperitisse,ut in eam me
rito competat quod dici solet, Haeresim aperuisse, est eam resutasse. Nunc reliquum seret praedictis addere , in quo consistat sacrarum imaginum legit imus usus. Respondendum quoque est et eorum obiectionibus, quibus C r lolicos verius fatigant , quam op pugnant . Sed quia elapsam tempus Or tionis finem postulat,haec ex aliorum do doctissimis operibus petantur: no ijs inhaerendo, quae a Catholica Ecclesia didicimus , expectemus cum Tobia eam vitam, quam daturus est Deus his qui nunquam fidem suam mutant. Quam nobis Omnibus concedat, qui est in saeculabe .nςdictus. Amen. .
48쪽
cturis duo potissimum tractanda esse, primo libro praetati sumus. Earum enim legitimus usus contra Iconomachorum, siue Iconoctastarum perfidiam, defendendus retinendus.Earundem quoque usus allegitimus, siue abusus, contra Catholicorum quorundam negligentiam , vel agnorantiam, corrigendus est& vitandus. Vtriusque enim curam diligentem habe- ri voluit sacrosancta Synodus Tridentia P, M. na . Quare cum Iconoctastas sacrarum imaginum usum quem primo libro alti
, , multi doctissimi viri absolutis 42 A .Rλ- -ςvbx tionibus defenderint,de ala, sib
49쪽
sibus or pullius, quod sciam, exstet aut Auniuliber, aut iustus tractatui, priore parte ορο abreuiter unico libro explicata, conabor, auiitente in farmatati meae diuinae gratia: o. aladiutorio, pro posterioris dilucidatione alibi. duos deinceps libellos conscritere.Quaeqcunque vero dicturus sum, lubens subq-cio iudicio ac correctioni Episcoporum, ac omnium quorum est errantes in viam veritatis reducere. In primis ver 6 censurae & iudicio S. Sedis Apostolicae. Iudicium mihi non arrogo: quod iuxta Con-ciiij I ridentini vigesimam quintam sesesionem, ab Episcopis, ac potissimum a sanctissimo Romano Pontifice, requia ren dyam esse agnosco. Sed quid mihi videatur, deliberando dicam , & scribam Neque cupio deliberationem meam maioris fieri, quam snt ipsa argumenta quae adfero aut quae adferri possent, breuitatis
autem causa omissa sunt. Spero tamen me
nihil dicturum, quod non doctorum & magnorum virorum suffragio,& calculo, sit approbandum. Si qui autem diffusus
aut etiam aliter eadem ista tractare velint non eis resisto. Imo meliora,quantumuis diuersa vel aduersa, adserentibus, maximas agam gratias. Non sum enim contra DrP .ἰndictionis impatiens , nec in me agnosco Andride Comicum illud , Neritas odium parit: Neque postremo alios errare volo, Vt en
50쪽
3έ DE- Hi s T. S. IMAGAN ror meus lateat. Spiritum tamen Ienit GTri', tis & charitatis tam in meis qua in alio - tum contradictionibus, plurimδm Opto. ' Quare, sicut in omnibus scriptis meiῖ,
sic & in hoc libro , non solum pium
Lectorem , sed etiam liberum correcto- rem desidero. Veruntamen sicut Lectorem meum nolo mihi este deditum ita correctorem nolo sibi. Nolo meas litteras ex eius opinione vel contentione, sed ex diuina lectione, vcl inconcussa ratione, icorrigi . Si quid in eis veri comprehenderit,existendo non est meum : at, intelligendo & amando , 'eius sit & meu. Si quid autem falsi conuicerit, errando fuerit meum : sed iam cauendo, nec eiussit nec, meum.
Idemes. Qui vero haec legens dicit, Intelligo μή Trin. quidem quid dictum sit, sed non vere dictum est ; asserat s placet sententiam sua,& redarguat mea si potest. Quod si cum
charitate & veritate fecerit, mihi etiam, s in hac vita maneo, cognoscendum facere curauerit , uberrimum fructum huius laboris mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit me vo. lete ac libente praestiterit:ego tamen me dilationes meas, ne obliuione fugiant, stylo alligo; sperans de misericordia Dei, quod in omnibus veras, quae certa mihi