D. Ioannis Molani, s. theologiae louanii professoris, ... De historia ss. imaginum et picturarum pro vero earum vsu contra abusus. Libri 4

발행: 1617년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

3 i Det His et S. IM AG. bolum eam deprimentem . Quo signi fi

catur, quod ipse sit calumniator,& accusator fratrum , &' rigidus exactor Omnium eorum quae male egimus . Cele- brior est autem Michaelis contra diabo -

.ri tum pugnantis pictura. Factum est enim praelium magnum in coelo : Michael&Rngeli eius praehabantur cum dra Cone, α draco pugnabat,& angeli eius: & non Valuerunt, neque locus inuentus est eoru amplius in coelo : Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui voca tur diabolus & satanas, qui seducit uni- uersum orbem: & proiectus est in terra, α angeli eius cum illo missi sunt. Et audia ui voce magnam in coelo dicetem, Nunc facta est salus, & virtus , dc regnum Dei nostri, & potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Iste est coelestis militiae princeps , qui olim pugnauit contra principem regni Persarum , pro populo Dei Nunc autem Ecclesiae Dei protector habetur. Vnde & Archangelus dicitur, non quod sit de ordine Archangelorum, sed quia omnium Angelorum caput, &dux est . Cur autem proceres Franciae hanc Imaginem gestent ad aureum collare, explicat Claudius Paradinus in Symbolis Heroicis. Memorasilis, ait, belli

euentus

452쪽

ν Lis. III. CL p. XXXIX. 3 3

euentus Gallicanis heroibus decus conciliauit: & ei, quem sancti Michaelis ordinem nuncupant, auctore Ludovico ivndecimo Galliarum rege , dignitatem peperit, anno I 69 Ad aureum collare dependet aurea Imago sancti Michaelis pectus insigniens. Sumptum id, adeoque Hisson deinceps sancitum in singulos reges ab Drg. illustri, ut aiunt miraculo, seu viso diui Michaelis, in praelio ad pontem Aurelianae ciuitatis, urbem a dira oppugnatione Anglorum liberantis.

De pictura antelorum, o cur statua eo

rum ad altaria ponantur.

CΑpvT XL. CAE teram festum Michaelis non est

unius Michaelis, sed simul omnium Angelorum. Quare de Angelorum pictura aliquanto plura sunt fonsideranda. Pulcre de eis Conradus Brunus in libro de Imaginibus, cap. 6. Iam igitur quales olim ab hominibus visae sunt Imagines coelestium spirituum, tales e hactenus Taneta mater Ecclesia ad eruditionem simplicium , ison qui de temere &novo, aut ab hominibus nuper ficto, sed vetustissimo simplici illa ac multiformi Sapientia Dei, per Spiritu sanctu tradito. P exemplo,

453쪽

3 DE His T. S. IMA exemplo, depingere consueuit. Quod in- sinita per ambitum totius orbis Christi

Imaginum sanctorum Angelorum exem- .pla demonstrant: quibus nimirum Angeli in forma humana, ut quae inter omnes homini magis perceptibilis est, iuuenes, aspectu fulgenti, vestitu candido induti, discalceati, Zonis circa pectus & lumbos Praecincti, lapidibus preciosis ornati, de duabus alis pennati, & suffulti, nubibus circumdati, instrumenta Dei, vel irae, Ut gladium : vel misericordiae, ut crucem dc alia passionis Dominicae insignia in manibus gestantes , hominum conspectui exhibentur. Quorum omnium mysticam significationem tractat dictus Brunus catech. cap. 6. 7. 8.& 9. ljbri de Imaginibus. Hu-δηρος. mana species eis affingitur, ut intelligant 'fidelesquim propensi sint inhumanum genus, & quam parati ad ministeria Do-Ηebr. r. mini exsequenda. Omnes enim administratorij spiritus sunt, propter eos qui

haereditatem capiunt salutis. Alae eandem

promptitudinem ministerii significant,

quam non solum exhibent Deo suo &nostro, sed de nobis quantumcunque miseris homuncionibus, potissimum tamen Deum timentibus. De his enim peculia-ao riter dictum est, Angelis suis mandauit de te , ut custodiant te in omnibus tuis. Item:Immittet,sive,ut Hebraica habent, F castra

454쪽

i do

L i B. III. CAP. X L. 3 scastra metabitur, Angelus Domini in circuitu timentium eum. Thuribula eorum significant quod orationes nostras Domino offerant, & recitent: ut est apud Tobiam . Cui consonat illud Apocalypsis: Et alius Angelus venit, & stetit ante altare, habens thuribulum aureum, quod θρμest ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum omnium , de manu Angeli coram Deo. In thuribulo autem, nostris orationibus, ut eae gratiores sint, adiungit proculdu- bio eorum charitas & suas . Sicut nos edocet primum caput Zachariae. Obseruandum est etiam cur Ecclesia libenter in colum his altarium Angelos statuat, 'nempe ut fgnificet tremendis illis myster ijs Angelicos spiritus coram&praesentes assistere . Non enim dubites ait Ini.eas.

Ambrosius , assistere angelum quando Christus assistit, Christus immolatur. Similia habent Gregorius Magnus lib. Diat. cap. 18. Bernardus Sermone de vitio ingratitudinis, & Innocentius tertius libro secundo de sacro altaris mysterio cap. 2 . Chrysostomi vero os aureum frenuenter admodum haec inculcauit. Cuius loca diligentissime citauit Claudius Espencaeus , libro I. de adoratione Eucharistiae , cap. 4. Citat enim homuliam t. in Esaiam, vige simam- primam in

P s Acta,

455쪽

3 6 DE HIs T. S. IMA G. Acta, sermonem de Eucharistia in encarniis , Homiliam vigesimam- sextam ad Corinthios & trigesimam. sextam , sexagesimam primam ad populum Antiochenum, tertiam & decimam-quari atri ad Ephesios , quadragesimam- quintam in Ioannem, decimam- quintam ad Hebraeos, tertiam contra Anomaeos, ct librum sextum de sacerdotio. Assistunt autem ut ex Patrum Verbis colligitur , nobiscum & pro nobis orantes. Itaque excutiamus a nobis omnem irreuerentiam& teporem, dum in Imaginibus contemplamur, quanta reuerentia Angelicae potestates: in altaribus conspectui diurnae Maiestatis assistant, & simul apud eandem pro nobis intercedant.

Sanctorum Angelorum pictura plenius

explicantur. CApuae XLI. V Erum, ut plenius aliquanto de picturis Angelorum agam, adscribamquς Petro Thyno praeside de ijsdem Mo-guntiae in Collegio Societatis ΙΕ sv diseputata, ac anno I 182. ibidem excusia sunt,

in fine disputationis de apparitionibus spirituum. In bonorum Angelorum Imaginibus, & exterior forma, & Corporis

456쪽

poris habitus, & cum eis coniuncta, aduertenda sunt. Forma duplex est, quoniam aut integro perfectoque corpore depinguntur, aut solo, & quidem alato capite figurantur: utrobique vero specie humanam referunt,fulgentique adspectu& liberali atque adolescentis forma animos intuentium ad se rapiunt. Habitus corporis quandoque omnino nullus est. ut cum sine vestibus nudi exhibentur, quandoque ipsis dignus. Et hic nunc militaris est, & ad pugnandum accommodatus , nunc qui pacis sit argumentum, ut cum vestitu candido induti, Zonis circa pectus & lumbos praecincti, lapidibus

pretiosis ornati, duabus alis pennati, &nubibus circumdati; sed tamen discalceati conspiciuntur . Coniuncta cum his sunt gladius versatilis, crux, flagella, cithara, aliaque cum Dominicae Passionis, tum musica instrum erat, virga item regia, bilibris, thuribula,& his similia . Omnibus his occasionem dedit partim scrip tura,quae ipsos hoc fere modo apparuisse demonstrat, partim totius antiquitatis consensi: partim ratio quae vel ornatum in his quaerit vel mentem instituit, & co- firmat. Persectae ipsorum formae aucto ritatem identidem dant sacrae Litterae,

quae quotiescunque spiritus illos oculis nostris obiiciunt , sub humana &

P ώ quidem

457쪽

la videtur ratione pendere . Docet non

membra in Angelis est e quaerenda, ne i P sos corpora suspicaremur : sed duplici virtute excellere: vi scilicet intelligendi, cuius argumentum caput est , & promptitudine quam celerrime diuina mandata exsequendi, quod quidam in alis obser-Demel. uant. Sed & alarum leuitas Dionysio si- ad coelestia ferantur, & in diuinarum rerum contemplatione iugiter occupentur. Fulgentem adspectum'obseruatum

esse in ipsis apparitionibus, trepidatio illorum quibus se exhibuere demonstrat. Sed & ratio eundem postulare videtur, siquidem in illorum societatem assumendi, fulgebunt sicut splendor firmamenti, r. 34. es beatus Augustinus non alio quam ful-- - genti adspectu Gabrielem ad Virginem selutandam ingressum esse aperte fatetur. Iuvenilis aetatis plurima argumenta praebet Scriptura , quae iuuenes vocat.

Sed & officiorum ratio, dc vitae conditio . hanc

458쪽

Liv. III. CAP. XLI. 3 '

hanc postulare videbantur. vitae quid eiri conditio , ne tempore putares senescere& aetate consumi: officiorum vero ratio, ne si infantis aut senis personam referrent, ad munia sua exsequendum iudicarentur inepti. Nuditas in hominibus verecundiam parit: in Angelis virtutis argumentum est, sanctitatis, inquam , ca stitatis,immortalitatis atque innocentiar. Quibus etiam primi illi parentes vestiti, nec ipsa nuditate confundebantur, cum non esset in corpore cui verecundia deberetur: nec quidquam putabant velandum, quia nihil sentiebant refrenandum. In habitu militari Angelum proponit historia Machabaeorum . Apparuit, inquit, praecedens eos eques in veste candida, armis aureis, hastam vibrans. Simili modo iam olim ante annos octingentos& eo amplius depictum fuisse possumus animaduertere , qui Assyriorum centum octuaginta quinq; millia una nocte trucidauis; quam ex cera fusilem picturam. pietate plena, se vidisse testatur de amasse Beatus Chrysostomus. Vestitus candidus,& innocentiae & gavd ij signum est : quocirca & angeli hoc ipso vitae suae integritatem testantur: atque item gaudium , quod tum ipsi habuerunt, tum homines concipere oportebat, si quando in hoc

habitu conspecturi sunt. Neque tame ita candidum

2. Mathe , a.

460쪽

castitatis argumetum est: Chrystallus, qui In He- ut habet Basilius, cum aere contendit. & ηβm ei similis in perspicuitate videtur, purissi. V mae substantiae. Hyacinthus rubenS, coelestis conuersationis : Smaragdus viridi stasiimus, virentis semper & nunquam deficientis naturae. filarum iam olim meminit Chi ysostomus, monetque Gabrie - lem volvantem a pictoribus delineari, , nobisque repraesentari, non quod Deus illum pennatum condiderit; sed ob sublimes de ex Celsas naturae vires: atque Ut

illum e supremo domicilio & coelesti Collegio ad terram nostra caussa deue nisse gratis animis reputemus. Nubibus plerumque circumdantur vel quia in elis eorum propria est sedes , vel quod Dei in nubibus aliquando personam sustinuerunt, vel quia sicut solis splendor ad humanum adspectum per interpositas nubes transfertur, ita lux diuinae veritatis , quam illi reuerenter suspiciunt, inmortales pro cuiusque captu secunda derivatione transfunditur . Discalceati figurantur. Nam sic Patriarchis olim apparuisse credi potest. Sed & Dei ministros hoc modo mitti familiare est, que- admodum docent exempla Esaiae, Mosis, . Apostolorum . Accedit, quod sanctos

angelicam vita viuere, calceis abstinuisse 1ο., legamus.

viros , quorum studium est in terris Maii

SEARCH

MENU NAVIGATION