D. Ioannis Molani, s. theologiae louanii professoris, ... De historia ss. imaginum et picturarum pro vero earum vsu contra abusus. Libri 4

발행: 1617년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

His T. S. IMAG.

chri ivbore, is ixum quod eum usque in corde

gerebad,

Pictores Christum dant tibi ferre humeris: Quem restans quoniam multa ei Ierpesia

amara,

Te pedibur faciant ire per alia mari. Id quia non poteras, nisi vasti coiparis Dant membra immanis quanta gigan:is erat, ri te non capiant, quamuis ingentia templa, geris ct rigidas pub Ioue serra hiemes. omnia quod ric tor super. sti dura, virentem

Dant manibus palmam, qua regis altus iunquod potis ars tibi dat , nequeat cum lingere vera . ' AAccipe cuncta .bono ter bonus ista animo. Quod si assiimas haec longe petita esse. non inficior. Sed memineris aliter tractandam esse obscuram & raram picturam:aliter Imaginem ubique notissimam. Et ut non facile huiusmodi damnanda est, sic potius benigne eam interpretandam esse: quamuis non nisi longe petita

expositione id fieri possit. Sed haec hacte

Absit autem ut hinc suspicemur Christophori picturam tantum esse hominis Christiani Imaginem seu schema: nullum autem fuisse eo nomine martyrem . In quem errore praeceps ruit Philippus Melanchthon, cuius in apologia Cosessionis

Augustanae haec sunt verba, Ciuristopho - rum

422쪽

Lin. III. CAp. XXVII. 3rsium pinxit aliquis vir prudens, ut significaret per allegoriam , magnum oportere animi robur esse in his qui ferrent Chri- .stum, hoc est, qui docerent Euangelium aut confiterentur, quia necesse sit subire maxima pericula. Deinde stolidi Monachi apud populum docuerunt inuocare Christophoru, quasi talis Poliphemus ali. qua do exstitisset. Maiori cu modestia etsi

pari fete errores scriptu reliquerunt Ceturiatores, Christophorus Eunuchus, ab Ceni eremita quod a iussus est migrare ad flu .icam Diu, ac per eum, quia ingenti esset statura, peregrinantes trasportare, &c. Haec narratio peruulgata est, sed quam historiam nos esse non affirmamus : Cogitationem tamen pij alicuius esse hominis putamus de Ecclesia. Quae omnia magnam haberent probabilitatem, nisi aliunde erroris sui conuinceretur. Nam ut gesta ea omittamus, quae passim in antiquis exstat Ecclesiarum Breuiariis, dc, ut praeterea-rmus Nicephori Callisti testimonium qiii l

eum sub Decio martyrem factum prodit : nonne Francia tempore Remig)j sui

Apostoli, Habuit Ecclesiam sancti Christophori martyrist Habuit. Testis est enim eius rei locuplcs Hinc marus Episcopus Remensis. Et in Germania laudatur a Roth gero, Bruno, Coloniensis Archiepiscopus , Ottonis Imperatoris Od. DO 1 frater.

423쪽

in exerincitat.

pietatis. Gib. 8 I.

De H i s T. f. I M A G. Later, qubd Christophori pretiosas reliquias, ad suae Ecclesiae sedem, unico ambitu attraxerit. Quid quod inter eosdem Germanos, & nome eius a multis sarculis in Litaniis fuerit lectuὶ reperitur enim in Litania Franco fusti reperta,quam in usu Ecclesiarum tempore Ludovici Pij fuisse; qui eam perleget ambigere non poterit. Habuit & Italia anno 7 3. basilica Beati Christophori ad quinquagesimum a Rauenna lapidem. De qua Sigonius , libro tertio de regno Italiae, mentionem ingerit: &iari antea monasterium sancti Christophori: cuius Gregorius primus meminit. In Graecia porro fuisse oratorium & monasterium Christophori martyris, cognoscitur ex historia Theodori, Siceorum Archimandritς a Georgio eius discipulo descripta. Quae exstat in t Omis, secundo historiarum , & tertio Conciliorum, apud Surru. His vero testimon sis quae ex quatuor distinctis & celeberrimis

orbis Christiani prouincijs, a nobis non

longa obseruatione sunt annotata, non

dubito quin, maiori diligentia adhibita, plura superaddi poterunt. Itaque Concludimus Christophori picturam non esse cogitationem p ij alicuius hominis de Ecclesia, aut typum docentis vel confitentis Euangelium, ut ab aduersiarijs est annotatum: sed esse veri martyris,

424쪽

LIB. III. CAP. XXVII. 31 qui fortiter & constanter Christum in

tormentis confessiis est , veram Imaginem , cui tamen per allegoriam, quam Victa carminibus explicuimus , non pauca sunt admixta. In eadem explicanda non inelegans est Laurentius Xeresanus,

in libris quos restituit de ratione studii Theologici, quamquam per imprudentiam squae facile obrepit in haereticorum scriptis purgandis , dum illi lenocinijs verborum sua molli er de plausibiliter dicunt scriptum reliquerit, confictam Christophori picturam adumbrare Eua gelii praeconem. Neque enim haec verba Catholiel sunt scriptoris, sed haeretici, in quibus latens venenum Theologo

opus recognoscente non est animaduer

sum . Verba apud eum haec sunt, In declamationibus exponetur quid sibi velint picturae, & confictae quaedam historiae, veluti pictura Christophori, quae adumbrat Euangeli j praeconem, qui dum Christum extollit & circumfert visendum, cognoscendumque smnibus, periclitatur in procellis & fluistibus huius mundi, atque a malis hominibus tamquamonstris , ac beluis marinis, undique infestatur: sed tamen indefesse respectans ad lucernam verbi Dei, quam sancti patres, Prophetae &Apostoli, de Ecclesia prodeuntes accensiam ostentant ac

Lib.

425쪽

3:8 DE H' i s T. S. I, A s protrudunt, nixus praeterea spe iucudis- Iimorum fructuum in posterum, vel post 'hanc vitam recipiendor u quos baculus superne virens & florens promittit ) de

Contentus tenui sorte, victu nimiium

vestitu testantur id in peta panis dc pii - ciculus, vili parabiles , item Vestis curta, de minime lacinio a) tandem ad littus &stationem contendit, ubi quiete & gloria aeterna cum Christo , quem gestauit, fruetur. Haec apud Xeresianum leguntur, re ad explicandas allegoricas Christophori picturas multum Conducunt. Sed quae iam inculcata sunt, pertinent ad martyrem Christophorum: nec tolerandum arbitror, quod ab haereticis traham tur ad adumbrandum Euangelij praeco ne,m, quasi tota historia martyris Chri

stophori, velut fabula & figmentum . sid.

rehcienda. Viderit etiam Ioannes HimaeuS, Cum in eundem lapidem, sibi per suae gentis spurios scriptores positum , incautus o DLenderit , qui allegoriam de sancto Christophoro , Christiano & Catholico, quidem spiritu conscripsit et durius tamen. eam tractas, & nimis in aduersariorum partes propendere videtur, dum latenalia scribit,

426쪽

L i B. III. CAP. XXVIII. R, Figm nil exIliterit primus mortalibus auctor, i Cumque nihil fidei contra pia fabula dicat,t a Sub quouis sani tolerari iudice quibit.

rii De famicta Sancia Annae depictCApvT XXVIII ha C Equeti die multis in locis celebris est

ii Odiuae Annae , auiae Saluatoris nostria memoria. Cuius pictura cum tribus Ma- is xijs, & tribus maritis , & filiarum proli, bus , desumpta est ex historia quae vulgo i probabilis est . Tres enim Marias &a, totidem maritos defendunt Petrus Su- tor Carthusanus in libro de triplicis, connubio Annae, & Natalis Beda contra= Fabrum . Sed qui hanc historiam intexi recentiores collegerunt , indicant se magis secutos esse probabilem quandam, ipsorum iudicio e sacra scriptura &ii scriptoribus coniecturam, quam solidam a maioribus acceptam traditionem. in. DOcti vero,quaedam ex eis,tanquam ma- nifeste erronea, aut incerta, reliciunt, ut

quod tertius maritus dustus sit Salome, , α filia eius Maria Salome: & nepotes, eius ac consobrini Domini , Iacobus& Ioannes: cum ex Euangelio clare conis a stet Salome nomen esse matris Zebedaeorum: & Iacobus Alphaei dictus sitfrater ' , O Domini,

427쪽

Domini, id est, cognatus, ad distinctione Iacobi Zebedaei. Rursus , Maria matrem Iacobi, Simonis, & I udae, Apostolorum, malunt quidam dictam esse sororem matris Domini scut Ioseph dictus est pater Domini, & sicut fratrum uxores dici Golent sorores quia fuit uxor Cleophae, quo fratre fuisse Iosephi habet ex Hegesippo Eusebius libro 3. historiae Ecclesiasticae. Cap. II. Sententiam itaque . de unica Annae filia, sed 3 o. tanquam probabiliorem amplectuntur, 3σηι Euthymius Zigabonus Graecus vetustus auctor , in decimum nonum Ioannis, Cornelius Ianssenius cap. I 3. in Con cordiam Euangelicam, Petrus Cani-fius lib. de Maria cap. . Melchior Canus lib. ii in locis Theologicis cap. s. Iudo incus Clichthoueus , Iacobus Faber Sta inpulensis in libris de tribus Annis de una, & alij nonnulli: Quibus ex dam-- natis auctoribus, qui a fide naufragarunt, accedit Henricus Cornelius Agrippa , in libro quem conscripsit, quamuis nimis licenter, de Beatissimae Annae monogamia ac Vnico puerperio , Quare , non est apud Doctos certum & euidens omnino , an B. Anna duos maritos habuerit : minus vero certum , an treς habuerit coniuges, & ex eis tres filias. Cum ergo non expediat ut docti in pictura certis aperte incerta mis-

428쪽

L i n. . II 1. C A P. XXIX. 3ii . lceant, sussiciat eis ,. si placet pingere Beatam Annam cunil filia Saluatore , si velint, cum Ioachim &Ioseph. Reliqua verb in Imaginibus positis & in ponendis a plebe, ipsi tolerent, quamdiu legitima potestas ea non im

probat

GEodem mense colunt Romani. nata. lem Marthae: quae pingitur cum ata pergilio, & aqua benedicta . Cuius caussam tradit Clichthoueus. Cum , ait, in Ebmit. Aquensi adhuc territorio diuersaretur, δε Marerat super Rhodanum fluuium inter A- iha. relatem & Auenionem draco immensae molis, interdum sub aquis latitans,& aliquando super terram gradiens,qui & nauibus naufragium plerumque intulit, &viatoribus exitium. Rogata autem Beata Martha, crucis signo illi ostenso, & aqua benedicta in illum respersa, mansuetunt 8c innoxium reddidit. Quod cernens populus lanceis & lapidibus mox draconem peremit. Hoc autem miraculum re-prasentatur per eiugiationein Imaginigsanctae Marthae fieri solitam.

429쪽

Laurent, Imago quam conuenienter nummis imprimatur. CArvet XXX.

SVnt autem, Ut ad Augustum mensem transeamus , quaedam pictura: ex historijs satis notae. Qualis est Dominici Patriarchae Praedicatorum , cum catulo qui faculam ardentem gerit: Laurentii archidiaconi cum craticula. Sea quaedam sunt quae aliunde egeant ob seruatione, ac illustratione . Exempli gratia, paucis notum est quod antiquitus Roma , Bononia , &. Viterbum , Laurentij Imaginem solent monetae imprimere , ut habet Desideritis Langobardorum Rex in suo edicto quod Vi ter binis tulit , & a Ioanne Annio Vi ter bensi annotationibus est illustratum. Quale aliquid etiam Leander refert iri Italia sua . Hoc autem maiores secisse puto , ut tanti viri exemplo disceremus pecunias dispergere & dare, pauperibu4.

rictura

430쪽

LIB. III. CAP. XXXI. Onastis pomo offendet quosdam Γ quod Clara pingatur cum Eucharistia in manu: caussa patet ex eius historia, quam iubente Alexandro quarto, quie eam sanctorum catalogo inscripsit , Anonymus author conscripsit. Capite enim et . ait, Clara cum Saraceni , qui sanguinem sitiunt Christianum,& omne a Nephas impudentius audent, Assisium, irruissent, & intra claustrum virginum, confluerent, iubet se infirmam duci ad hostes praecedente eam capsa argentea intra ebur inclusa, in qua sacrosanctum , corpus deuotione seruabatur, & prece, fusa liberationem impetraui , & cm-

nobij , ct ciuitatis . Item cap. I8. In graui infirmitate filabat delicatissimos si pannos , de quibus Vltra quinquaginta a paria corporalium faciens , & ea seriit cis, Vel purpureis thecis includens, peri plana & montana Assis j varijs Ecclesjs, destinauit.

l. Ex his satis apparet, quantam animi deuotionem Clara erga sacramentum Eucharisti e exhibuerit. Sic etiam Beatusi, Cherubinus Spoletinus ordinis Minoru,

Assisij sepultus, cum hostia & cauce pin-pimra Ciarae cum Eucharisti.

SEARCH

MENU NAVIGATION