장음표시 사용
461쪽
DE Hi s T. S. IMAGlegamus. Denique hoc significatur, eos qui commune cum angelis ossicium habent , solutos esse debere a prauis affectibus, ut facilius spirituale iter aggrediantur . Instrumenta quoque sanctis spiritibus ars pictorum assinxit . illa vero partim Dei vel iram , vel misericordiam vel
iustitiam ad mentem nobis reuocant': partim Angelorum testantur auctoritatem, ossicium e vitae conditionem. Pa scin te insionia testes sunt diuinae miseri- iustitiae, libra, cum qua lanctus Micnaei pingitur Ipsorum velo potestatem declarant virga regia, ossicium, tuba ; conditionem , instrumenta musica. Omnibus his auctoritatem Sacrae Litterat dare videntur. Uidebimus signum filij hominis, in illo die,
utique Angelorum ministerio deferri. Postquam eiectus Paradiso fuit primus parens, constitutus est Cherub, qui gladio flammeo atque versatili aditum ad
ipsum prohiberet. Appensus in statera
Bahhasar dicitur, & inuentus minus habere. Virga usus est angelus qui Gedeoni auctor fuit belli contra Madian suscipiendi. Tuba canet qui a quatuor mundi
partibus mortales ad studiorum suorum fructus percipiendos euocabit. Instrumenta musica insignem voluptatem quavorpo tuo perfunduntur significant. Et thuribula
462쪽
L i B. II I. C A p. X LI I. thuribula illis tribuuntur, ut intelligamus nostras Deo preces offerre. Et in columnis altarium constituuntur, ut significetur tremendis M sacrificii praeten tes assistere, quemadmodum egregie declarant, Ambrosias, Chrysostonius ideInnocentius tertius.
Laudit septimum mensem Hieronymus presbyter. Cuius poenitentis
pictura sumpta est ex epistola ipsius ad
Eustochium, in qua sic ait: O quoties ego πι φρ' ipse in eremo constitutus, & in illa vasta γ, Psolitudine, quae exulta solis ardoribus
horridum monachis praebebat habitaculum, putabam me Romanis interesse delici js. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. Horrebant facco membra deformia, & squalida cutis situm aEthiopicae carnis obduxerat. Quotidie lacrymae, quotidie gemitus: & si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia colli debam . Ille igitur ego, qui ob gehennae metum, tali me carcere Ipse damnaue ram, scorpionum tantum socius & ferarum , saepe choris intereram puellarum.
Pallebant ora ieiuni)s, & men desiderijs
463쪽
u DE Hi s T. f. IMA G. aesi uabat in frigido corpore : & ante hominem suuin iam carne praemortua, sola
libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Iesu iacebam
pedes, rogabam lacrymis, crine terge Dam,& repugnantem carnem hebdomadaru inedia subiugabam. Non depudesco infidelitatis meae: quin potius plango me non esse, quod fuerim . Memini nae clamatem diem crebr6 iunxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret Domino increpante tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam , ct mihimet iratus M. rigidus, solus deserta penetrabam . sicubi concaua vallium , aspera montium, rupium praerupta cernebam : ibi meae
orationis locus: ibi illud miserrimae carnis ergastulum, &, ut ipse mihi testis est Dominus, post mulias lacrymas, post
coelo inhaerentes oculos, nonnunquam
videbar mihi interesse agminibus Angelorum. Si autem hoc sustinent illi qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella quae deli- cijs fruitur Z Pictores autem de suo a dij-ciunt lapidem, quo pectus tondit. Eidem inter studia versanti libenter appingunt candelam , quia ad lucernulam furti uis noctium horis quaedam dictauit ,
464쪽
LIB. III. CAp. XLII. etiam in senectute sua . Vnde eidem Eustochio scribit. Acce)it ad dictandidissicultatem, quod caligantibus oculis senectute, & aliquid sustinentibus beati
Isaac , ad nocturnum lumen nequaquam valeamus Hebraeorum volumina relegere : qui etiam ad solis dieique fulgorem litterarum nobis paruitate coe cantur . Appingunt etiam Imaginem crucis , & caluariam , siue mortui hominis caput, quia frequens fuit in meditatione crucis & mortis atque iudicij. Quod autem ad locum & stium eius attinet inter quatuor doctores, sicut parum refert an in Litanijs, iuxta recentiorum quorundam it obsieruationem , praeponatur Ambrosio & Augustino: an vero iuxta vetustiorem obseruationem postponatur: sic etiam parum interest, an inter doctores quatuor Ecclesiae, secundo loco pingatur, an quarto. Cum posterius vetustati magis sit consonum, Ut notum est, ex Hieronymo & Augustino. Prius vero magis conuenit cum consuetudine nostri temporis, quo Cardinales presbyteri & diaconi ante Episcopos
Hic iam quaeras, cur ut Cardinalis &cum leone pingatur , cum Marianus Victorius nullam faciat eius rei mentio-Nem, qui tamen vitam ex eius scriptis. fidelite c
465쪽
D E H i s T. f. s deliter collectam , primus edidit 3 Res - pondeo, Si sint fictilia, aut fabulosa, aut minus certa, quod nunc non discutio, ad quae pictores dum ita pingunt respexe runt, corrigatur significatio . Significet Cardinalitius vestitus Beatum Hierony
mum id officij habuisse apud Damasum
Pontificem, quod nunc habent Illust '' iitii r DD. Cardinales. Sic enim de seipso scri
bit in epistola ad Ageruchia. Ante annos plurimos, cu in charasticis Ecclesij si uua re Damasum, Romanae urbis Episcopu &v Orientis atque Occidentis Synodicis Consultationibus responderem. Nec dubito quin huc respexerit auctor Micro logi, quando Hieronymum vocat presbyterum Cardinalem sanctae Romae Ecclesiae, qui sub Beato Damaso Ecclesiasticis institutis diligentissime inuigilauit.
Et eodem referenda est docta disputatio de Hieronymi Cardinatatu, quam Cornelius Sculi ingus Theologus Coloniensis conscripsit. Significet leo quod secesserit in vallam Suriae solitudinem : ubi
quadriennium in lectione diuinorum librorum , coelestisque beatitudinis contemplatione, consumpsit , assidua se abstinentia, vi lacrymarum & corporis a Ditictione discrucians. Leonem enim Bearus Hieronymus Marco tribuit, qui Eua-
gelium suum a solitudine incipit. Cui
466쪽
etiam congruit , quod ordo Romanus habet in sciutinio ad electos: Marcus El. uangelista leonis gerens figuram , a soli - tudine incipit, dicens: Vox clamantis in Paeli. deserto. Sane de Macario scribit Russi nus, libro undecimo, quod leaenae spe-Cap. luncam habuerit apud suam cellulam. Et ipse Hieronymus testis est, mortuo Paulo Thebaeo, Principe eremiticae vitae, duos leones ex interioris eremi parte curren- .res , et humi pedibus locum sepulcri
s scalpsisse. O C TOBRIS. De Sancti Francisci stigmatibus.
dinis Minorum notissima de causia pingitur cum stigmatibus. Eam enim &Bonaventura habet cap. I 3. vitae S. Francisci, & continua traditio ad nos trans misit, multique oculati testes, inter quos& Romani Pontifices & continua traditio ad nos transmiserunt.. Apud eundem vero Bonaventuram in miraculo 3. post mortem, habetur duplex miraculum circa Imaginem Sancti Francisci. Cdmenim matrona quaedam doleret in depicta quam habebat imagine an Francisci
467쪽
Francisci , sacra illa stigmatum signa deesse , die quadam apparuerunt signa illa mirifica in pictura sicut in alijs ipsius sancti Imaginibus pingi solent. Subin
trauit postmodum cor mulieris dubitatio noxia, ne sic fuisset Imago a principio consignata . At Dei virtus ne primum Contemneret miraculum, addidit
& secundum . Continuo namque disparentibus signis nudata priuilegio Imago remansit , ut per sequens signum fieret probatio praecedentis. caeterum ut fulgorem noui & sancti simi Ohdinis , inuidi quorumdam oculi ferre non potuerunt, sic etiam sacra stig mata Francisci, & calumniam, & graui ita simam pertulere iniuriam. Fuerunt enim in regnis Castellae & Legionis religiosi& saecu lares, qui in Imaginibus stigmata haec pallim deleverunt, iniungendo pia choribus ne deinceps ea depingerent , et Jatm Quorum insaniam Alexander Ompes' cuit litteris datis ad omnes utriusq; regnio 2 Episcopos. Postea cum multorum etiam Minoiad offendiculo nonnulli Paulum ApostoluDoctorem gentium , & Catharinam Senensem, sororem ordinis sancti Dominici, cum impressione stigmatum de-Gaiat.s pinxerunt . . Et de Paulo occasionem
sumpserunt, quia scribit se portare stigmata Domini Iesu in corpore suo. Sed
468쪽
is error facile repressus est. Circa Catha rinam autem multi pertinaces fuerunt, eontra Apostolica scripta excusationem aliquam praetexentes. Vnde Sixtus 4 plu- D-ribus litteris & sub poena excommunica mamem. tionis, prohibuit, ne praeterquam Francisci, vilius Sancti aut Sanctae, beati aut beatae his enim vocibus V titur) Imago cum stigmatibus habeatur, absquet speciali consensu. Sedis Apostolicae. Urget autem Sixtus, nec in processu, nec in canonizationis littera de stigmatibus Catharinae legi, ubi maxime oportebat, priuilegii illius mentionem fierI
Dion uui Areopagiti caput manq
PAucis intercurretibus diebus occur-.rit natalis Dionysii Areopagitae , Parisiorum primi Episcopi, qui pingi xur Caput suum manibus portans. Nam ad declaranda martyris, & Galliarum primi sacerdiruis si merita gloriosa, Beatissi mi Dionysi se cadauer erexit, sanctaque manu caput, a corpore dolabra lictoriς truncatum , Angelico. ductu gressum regente, & luce coelesti circumfulgente, .Pendulis coepit brachjj vectuaru . Ex l . I siti,
469쪽
36 o DE H is T. S. IMA G. facta est comes multitudo coelestis exer, citus exanimi eius corpori , caput proprium ab ipso monte, ubi fuerat decollatus,' per duo fere ritillia deportanti, usquad locum, in quo nunc Dei dispositione dc suae lectione . requiescit humatum Hactenus Hilduinus Abbas S. Dionysj: qui martyrium cius annis ab hinc plus milius octingentis , ad Ludovicum Imperatorem grauiter conscripsit, & ex vetustissimis aut horibus fideliter collegit: potissimu tame ex conscriptione Vis bii. qui fuit oculatus martyr ij testis. Et haregestatio capitis tam celcbriter nota fuit in Ecclesia, ut Graeci aut hores eJus quo-.que meminerint: veluti Simeon Mera phrastes, & alius vetustus scriptor 1Perionio Cum operibus Dionisis translatus. Quare non debuit Ioannes Oecolampadius hanc gestationem velut anilem fabulam deridere . Verba eius asscribam, quia ex eius , aut potius ex Chrysostomi
Tomisi verbis , non imperite desumi potest ses 'cundaria ratio huius picturae S Dionysij. '' Citat imprimis vel ba Chrysostomi a te
transsata . Etenim sicut milites vulnera,
quae in praeliis sibi inflicta regi monstran tes, fidentes loquuntur , ita & illi in manibus absecta capita gestantes , & in modium adserentes,quaeque voluerint apud regem coelorum impetrare possunt i
470쪽
V Deinde in haec verba Chrysostomi sice commentatur: Haec pro simpliciorum lJ J
in captu crassius dicta sunt. Sicut & de ma - tre Christi dicimus, quod ubera monstret a Filio: & de Christo, quod vulnera Patri ostentet. Neque enim tam crassa specta- cula sunt in coelo. Hanc caussam suspi- cor, quare apud Lutetiam D. Dionysios,li & apud Maguntiacum Albanus martyr depicti, videantur capita gestare in ma-ρ nibus. Neque enim facile mihi persua-i serit quispiam anilem sabulam , quod
decollati tantum itineris confecerint .s Sancti capitae gestantes ferme in hunea modum tacite loqui mihi videntur , λ Videte capita nostra . Charitas vestra nos coegit ut haec desecari voluerimus. α Ecce capita nostra in manibus nostris Iud ix. ρ sunt: neque capillus capitis perit: & st i ru i si milia. Hactenus Oecolampadius, tra. O' η'
a dens secundarias aliquot rationes cur S. y Dionysius pingatur gestans caput suum: 'f'i errans tamen, ut dixi, grauissime, quod ii primariam rationem velut anilem fabulai reiiciat. Quo etiam spectat marginalis si notatio ad abbatem Vrspergense Notas animas in manibus habere. Hinc picturae I diuorum aliquot, quibus nec vita charas' fuit amore Christi.