Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Lras RI. DI ocus VI. 89 tubumque sic extractum, prope Horizontem in aperto aere reclinaveris ue tum non prius digitum amovebis, quam Hydrargyrum G B, tubi verticem A versus, tanto impetu deserri videbis. ut eum equidem distringi putares. Ratio hujusce rei haec videtur quoniam cylindro Mercuriali, a

Perpendiculo Horizontem versus reclinato, non parum ejus oravitatu infensibilis amittitur, ut patet ex Sectione quinta,mialogi primi, hujus Lib i. Idcirco, cum primum subintrare externus aer potest, quod accidit sublato digito, facilius, ac majori impetu. Hydrargyrum ad tubi verticem propellit . quam tubo ad perpendiculum constituto ; sic enim integr.i sua graoitate insensibili fruitur, & proinde sortius , graviusque renitentem aerem premit, & degravat. In hoc ex Perimento tentando, comperies, quoa est observatu dignum , carnem atque cutem digiti, in tubi cavitatem non absque dolore intrudi, tanta enim est aeris vis & potentia intrudentis FRANC. Cur potius conatur aer tubi ori sicium tanto molimine subintrare, digitumque tubi orificium obthurantem. tanta vi & pressura premere & urgere, quam corpora quaevis alia proxime adjacentia: nam toto hoc tempore , nulla aeris gravitate Vel pressur i, reliquae corporis Partes, manusve asiaciuntur. ALEX. Aerem illius puto esse naturae, aerem maxime inferiorem, ut quaquaversum;

id est, non deorsum modo & sursum, sed & antrorsum , &retrorsum premat: Quare, ubi Hydrargyrum, reclinato tubo, amotoque digito, sibi cedere sentit, quum nihil sit inter B & A, quod ejus cursui & motui obstet, cylindrum G B ad tubi verticem summo impetu propellit. Et hoc seri necessse est; idque, quoniam Hydrargyri cylindrus, magis

ex una parte , quam ex alia urgetur. FRANC. Hoc non satis assequor. ALEx. Res eu intellectit iacilis ; quoniam cylindri extremum G , aeris presiliri tubi orificium ingredi enitentis, graviter urgetur, non autem alterum ejuS extre-M mum

122쪽

inum B, quum pone id nihil sit, praeter vacuitatem, sautem parum vel nihil aeris, qui externo aeri introrsum cylindrum prementi, pari vi & potentia extrorsum eundem premat. FRANC. Ergo si spatium AB aere repleretur, nullus omnino Hydrargyri motus accederetὶ ALEx. Nullus sane. FRANC. Qui hoc mihi constabit 3 ALEX. Facilli-

me : nam priusquam digitum a tubi orificio amoveris, parvulum in vertice A soramen essiciatur, ut externo aeri sub- ingre lius ad dictum spatium implendum pateat, tum certo deprehendes, amoto digito, ne vel minimum cyyndri mo. tum ad tubi verticem contingere. FRANC. Sed cur non reliquae corporis nostri partes, aeris pressuram sentiunt i ALEx. Quia eas aequaliter & uniformiter ambienS aer premit ; non ita digiti extremum, cujus partes tubi orificium operientes, minus quam aliae, aeris pressuram patiuntur, cum hae quidem sint extra, illae vero intra tubum FRAN c. Sed unde . sensus doloris 3 A L E x. Ex eadem causa. FRAN c. Qua tALEx. Inaequali aeris pressura, quod cucurbitulae applicatione clarissime demonstrari potest: quam si debito modo applices, partes carnis & cutis proximae orificio. ita aeris

gravitate intruduntur, ut max i mus sentiatur dolor: nam jus auxilio essicitur, ut inaequaliter & non uniformiter, Omnes cutis partes premantur: quoniam partes ejus orificio inclusae, omni sere aeris gravitate sunt solutae & liberae: proindeque, quum non omnes cutis partes ex aequo premantur, oportet dolor, qui ex aeriS pressura oritur, super earum partium confiniis sentiatur, quibus cucurbitulae labra incumbunt. FRAN c. Satis sunt haec obscura. ALEX. Fateor : Sed postea clariora evadent, ut patet ex Sectione demma. italui primi. libri tua ti. FRAN c. Sed cur non sentitur dolor, cucurbitul i Irigida cuti applicates t Nam procul

omni dubio, hoc in casu, est inaequalis aeris pressura. A. LEx. Nequaquam, quoniam interclusus aer, tanta vi case

123쪽

Lraga I. DIALocus VI. 'Inem atque cutem extrorsum, quanta aer externus introrsum

easdem trudit. FRANC. Idem dicendum est, ni fallor, scucurbitulam calidam applices. ALEx. Minime vero, nam calore stupete inflammatae, plerunque interni aeris Chirurgus expellit. priusquam eam cuti applicet, eo fine, ut non tanta

vi caro & cutis extrudantur, quanta in truduntur.

U. ALEx. In hisce &hujusmodi operationibus perage dis, nonnulla alia mihi occurrere phaenomena, quae coram vobis adducere non gravabor. Si itaque delapso Hydrargyro ad usitatam altitudinem, parvulum aperias foramen intubi latere, inter B&A, totum videbis Hydrargyri cylindrum , in inferius vasculum subsidere. Hoc evenire existimo, ob externum aerem irrui entem, qui nullum non movet lapidem. ut se a partium luperiorum pondere liberet Nam reperta hic via, qu.; irruat, & semet emancipet, statim per apertum foramen, ultra quod est quaedam vacuitas , irrumpit, & replendo spatium A B, sua gravitate &Elaterio, Hydrargyrl cylindrum totum deprimita FRAN c. Videtur dicendum, quod tantillum aeris, nequeat tam ingentem aeris molem, quam supersciet CD incumbit, superare & vincere. ALEx. Nihil est hic dissicultatis , nam irruens aer. Hydrargyri cylindrum in aequilibrio, cum illo aere constitutum, invenit. F R A N C. Quid inde ALEx. Absque dissicultate aliqua. illum deprimit, & aequi pondium destruit; quod exemplo duarum lancium. in aequilibrio constitutarum illustrari potest; quarum uni, si vel unum granum adjicias, quod oppositae non adjecerisAustum aequi pondium illico destruis.

VI. ALEx. Secundum tentamentum hoc est. Esiiciatur tubus ex vitro. sexaginta circiter digitis in altitudine.

Angustae admodum sit diametri, quo minorem Hydrargyrico eiam infundas. Inferne apertus sit ue superne vero hermetice obsignatus. Ubi semel Mercurio impletur, tenacissima

124쪽

aliqua materia occludatur orificium. & invertatur, uti est tubus F Ε C B A. Adhaec, in puncto A, quam minimum,aciis cuspide, aperiatur soramen: quo facto, Hydrargyrum

inde tanto impetu effluere, & erumpere Videbis, quanto, incisa animalis vena , sanguis exstire solet. Item, si simile aperiatur foramen in puncto B, occluso priori. eandem conspicies eruptionem, sed non tanto impetu exsiliet Hydrargyrus. Postremo, si in puncto, E terebretur soramen . nullus omnino continget Hydrargyri defluxus. FRA N C. Phaenomena quidem adi ratione digna, quorum causas&rationes vehementer scire cupio. ALEx. Existimo Hydra gyrum, ideo ex foramine A vel B erumper', eo quod cylindri Mercurialis vertex F, sit multo plus viginti novena

digitis, illis seram nibus altior; quum inter A & F, suppono plures quam quinquaginta sex digitos esse: & inter B & F, plures quadraginta octo: atqui

verum est, quod externus aer. qui s ramen A & B communit,nequeat ponderi & gravitati totidem numero digitorum Mercurii obsistere, quum aequi-pondium non excedat undetriginta.

Perfacile quidem idem aer, Mercurii eruptionem prohibet, iacto foramine in puncto C; quoniam altitudinem il- Iius cylindri Mercurialis suppono non excedere viginti sex digitos. F R A N c Sed quid causae est, cur Mercurius ex ramine A. majori impetu erumpat, quam ex soramine B 3 ALEx Hujus discriminis ratio & causa patet ex Secti ae octava , mialogi primi , hujus ti M.

125쪽

ubi dilucide ostendi. quo altior est Hydrargyri, vel aquae cylindrus, eo magis basin, seu partes inseriores, superiorem partium pondere premi ue proindeque majori impetu, aditu patefacto , exsilire. Sciendum hic est, Francisce, cestare Nercurii eruptionem ex foramine B, cum primum cylindri vertex ad punctum C defluxerit: cessare etiam ex soramine

Λ effluxum Hydrargyri vertice ad punctum L semel delapso.

FRAN c. Propemodum horum phaenomenon causis & rationes percipio. ALEX. QuaS putas i F R A N C . Supponis. ut opinor, punctum C undetriginta digitis tantum, foramine B altius esse ; &punctum Ε non pluribus, foramine Aaltius esse. ALEx. Rem quidem acu tetigisti. VII. F R A N C. Adversus haec tua experimenta, occurrit mihi unum, cujus jamnunc in mentem venit. quod quidem tuis rationibus videtur adversari. A LEX. In medium, quaeso, proseras FRANC. Essiciatur tubus, duos pedes solummodo altus. ALEx Bene habet. Sed quanta erit diametro, FRANc Trium quatuorve digitorum solummodo. ALEx.

Capio. Quid inde FRAN c. Hydrargyro, margine tenus impleatur, facto prius soramine in puncto G. ALEX. Optim E caltho. Quid tum postea ὶ F R A N c. Si ex soramine Gessitat Hydrargyrus, tum non semper M perpetuo verum est . quod cylindri Mercurialis vertex, debeat esse undetriginta digitis altior soramine. unde esiluxus contingit ;quum altitudo G H. viginti quatuor digitos non exced. t. Si Hydrargyrus ex dicto foramine non eri luat, tum falso dici. tur, quod sit Mercurii pondus & gravitas. inter F & A, vel inter F R B, quae aeris vim & potentiam superat. Si enim haec eruptio e foramine A, vel soramine B contingat, propter pondus & gravitatem Hydrargyri, inter I &A. vel inter F&B intercepti, tum multo magi S erumperet Hydrargyrus ex soramine G, quum multo plus Hydrargyri pendeat

supra G, quam supra A vel B ue quum Hydrargyri moles tubi M a amplioris

126쪽

amplioris . centies Hydrargyri molem angustioris tubi siti

peret: nam hujus crassities'amplitudo, sextam unius digiti partem non excedit ; illius autem, tres quatuorve digitos. CORN. Egregium sane experimentum s unde essicax deducitur argumentum. ALEx. Priusquam tibi satisfaciam, necessum esse video, periculum facere. Idcirco Dromo. in Adriani ossicinam transcurso opus est. DRo. Quid eol A-L E x. Ut tubum vitreum huc asseras, qualem nuper descrip sit Franciscus. DRO. Pegaso, here, sum velocior. Nomentum non cunctabor ; nam lacra tria commutabis verba, prius

quam me reversum hic praesto videbis. Factum est, here, ut imperasti. ALEx. Bene habet. DRo. Quid nunc tubo huic est faciendum3 ALEx Impleatur ad summum usque Mercurio. DRo. Non tanta ejus copia mihi suppetit. est tubus tam

capax. ALEx. Tu, Dromo, nequitiae es capacior. DRo.

An plus adseram, here ALEx. Imo. Sed festines quantum potes. DRO. Ecce plus. ALEx. Impleatur jam tubus ad summam oram. DRO. Fachim. ALEx. Frugi quidem famulus es. & multa mercede dignus. DRO. Habeo gratiam. ALEx. Invertatur etiam, ut orificium G deorsum vergat. DRO. Feci. ALEx. Aperiatur idem illud orificium. DRo.

Aperui. FRANC. Mirum i Nullum sane Hydrargyrum effluere video, tametsi immensa ejus copia foramini G immineat. ALEx. Divinabam quidem nihil Hydrargyri effuxurum. Ratio in propatulo est, quoniam ille tubus, ut vides Francisce, est undetriginta digitis brevior. FRANC. Fiat. Sed quid dissicultati propositae respondes ALEx. Respondeo, licet plus Hydrargyri, & consequenter plus ponderis& gravitatis. capaciori . quam angustiori tubo insit, noni men sequitur ullum, e foramine G. inluxum fore; idque quoniam gravitas haec, non est secundum altitudinem & profunditatem , sed magna ex parte secundum erasitum, & latitudinem: Sed, ut patet ex Sectione quaita, Dialogi primi.

127쪽

Lrar I. DIALocus VI. 93hquuturi, fluida sibi mutuo aequi ponderant, juxta altitudinem tan . F R A N C. Videtur mihi foramen G non satis patulum esse, quod sortean in causa est . ut nihil effuat. A. LEx. Heus Dromo, multo amplius emciatur soramen G. D R o. Factum. F R A N e . Quid hoc sibi vult Z Satis superaque nunc emuxit. A L E x. Verum est. Sed quid tum postea 3F R A N c. Ergo non semper verum est, quod Mercurialis cylindri vertex. debeat esse viginti novem digitis, altior foramine unde emuxus contingit. ALEx. Recte quidem colligis Sed videsne quid intersit discriminis FRAN c. Inter quae 3 ALEx. Hydrargyri essiuxum ex foramine A vel B, & cmuxum ex soramine G. FRANc. Quid interesti Ar EcΕmuente Mercurio ex foramine G, subintrat e Idem vicinus

aer. Emuente autem o foramine B vel A, ne vel minima aeris particula subintrat. FRANC. Quorsum jam tendas , satis video, & rem ipsam nunc optime calleo. ALEx. Estoc aliud phaenomenon in hoc experimento notatu dignum: viis

delicet , si parvulum soramen in vertice H aperias, dum ob angustiam soraminis G , nihil effluit; videbis Hydraris gyrum ex foramine G. pro vicibus emuere. Ratio est. quia aer superne ingrediens , Hydrargyri massam deprimit. FRANC. Anne aeris tantillum, tantarum virium de

potentiae est, ad tantam Hydrargyri molem deprimendam

VIII. ALEx. Ex supra memoratis experimentis, ca sam & rationem perspicue videmus, cur ex vasS aqua vi nove plenis, uti cadis, doliis, aliisque id genus, tametsi inferne terebrentur . nihil tamen liquoris effvat, n si superne aerii ngressus pateat: non enim vinum ex Epistomo emuit, nisi in suprema cadi parte aperiatur orificium, aut perangustum aliquod foramen, ibidem subula terebretur. Causa . inquam, est vis, potentia, &h laterium aeris, Epistomitoriscium obsidentis, quibus ita communitur, ut vinum graVitace

128쪽

sua & impulsu, dictam vim superare & vincere nequeat. Sin

autem, aeri superne semel pateat aditus, tum is subintrans. vini superficiem deprimit, &ex consequenti. aer Epistomi i orificium communiens facile vincitur , & superatur. F R A N c. Non video quas suppetias afferre possit aer superne subintrans , ut aptum reddatur vinum . ad aeris, Epistomit orificium oblidentis, vim & Elaterium debellandum. Nam nonnunquam, cado ad summum usque impleto , tam exigua aeris portio subintrat, ut credibile non sit,

illius tantillum , posse tanta vi & gravitate, vini superficiei incumbere, ut illud deprimat, &ex Epistomio emuere laciat ; idque contra vim & potentiam aeris, quae id obsidet & communit. ALEx Exigua admodum aeris portio lassiciet, modb cadi orificium superne aperiatur : Inprimis, quum vinum perpetuo subsit conatui, & ni sui. data semel poria, exiliendi. Imo . non exigui est ponderis aer ille superne subintrans . tametsi pauxillum interdum sit mole : aeris enim vis & Elaterium, pro mensura suae quantitatis & molis, mensurandum non est: alioqui exigua aeris portio, minoris seret elaterii, quam moles decuplo major , quod experientiae repugnat, ut patebit sub calcem 5ectionis sextae. Dialogi quarti, libri secunt. FRANC. Id non sussicienter assequor. ALEκ. Testatur Experientia, Ba roscopii cylindrum Mercurialem, eandem habere altitudinem , tametsi intra angustum vasculum extruatur, ubi non magna est renitentis aeris moles & quantitas, quam habet, experimento extructo , verbi causa in hoc triclinio, ubi

millies major est aeris moles & quantitas. Hac de causa opinor aerem, qui cadi orificium superne subintrat, Musidem esse vis & Elaterii, cujus est aer Epistonii lorificium obsidens. FRANC. Hoc non satis mihi veri simi te videtur, nam si aer vini supersic em deprimens atque aer Epistomium mutilens, caldem si it vis & Haterii , tum nullus foreteilluxus s

129쪽

L 1 ara I. D I ALO c us V I. 97egluxus, Epistomio aperto. ALEx. Cur non F R A N c. Vis utrinque est aequalis ; proindeque alterum alteri cedere non debet. ALEX. Recte sane conjectas. Nihilominus . non advertis aerem Epistomit orificium obsidentem, necessario cedere debere. FχANC. Quibus Z ALEX. Tum vino resium molienti, tum aeri superne ingresso,vinum deprimenti. DRo.

Nequidem Hercules, here, contra duos. AI. Ex Bene mones, Dromo. CORN. Hercules multos vincere, & superare valebat. ALEx. Multos sane vicit; non tamen duos, quorum alter aequali secum robore polleret. FRAN c. Quorsum

haec 3 ALEx. Ut scias aerem Epistomit orificium obsidentem. non posse tum vino, tum aeri superne ingresso resistere & obstare; potissimum, cum hic superne ingredi ens, tam sit potens, quam ille Epistomium obsidens. CORN. Iam exoleta esse video prisca philosophiae placita ; N nova hactenus inaudita pro veris philosophiae iundamentis, nobis obtrudi. Quid hoc iundamento antiquius 3 Quid rationi & experientiae magis consonum Quid caeco, nedum videnti clarius,

atque manifestiust Ab ipsisne Philosophiae incunabulis, ab

omnibus cmi πις, receptum est, Naturam vacuum

exhorresce ρ ALEx Quid inde, mi Corneliὶ Cox N. Quid

inde Metune vacui renuit vinum ex cado essuere, occluso orificio 3 ALεκ. Ita vulgo sertur; sed perperam. FRAN c. Sed quibus tua sui amentis philosophia nitituri Cost N. Antiquitus receptis. F R A N c. sdoce. CORN. Metus vacui,

omnium frinissimum. ALrx. Sed quid Funiculo recentius COR N. Fateor. Homet etiam novam amo philosophiam, verum non quia est nova, sed quia est bona. ALEx Bene hahet Conveniet inter nos. D Ro. Concordia res parvae crescunt, here, discordia maximae dilabuntur. CORN. Tertius e coelo cecidit Cato. FRANC. Sed fieri ne possit, ut ex Epistomio est luat vinum. cum nullus patet aeri superne aditus ὶ DRo. Huic quaestioni, ut opinor, satisfieri nequi t.

N nisi

130쪽

ni si periculum faciamus. Cadumne, here. vino plenum huc

asseram COR N. Animus illi semper est in patinis. Gastri- margus & phago iste. ventrem ante omnia curat. & praeterea nuail. D R o. Nec mirum, quum multum diei jam processerit, nec habeam quod refocillet animum, aestu&lab re languidum. Vis tibi obsecundem. heret ALEx. Est tibi hinc abeundum ad serum . si cupias nos periculum sacere. D RO. Tam procul ὶ ALEx. Non sunt nisi centum prusus ad summum. CORN. Illi pigerrimo, bis mille. DRo. Quis cenopolarum vinum mihi suppeditabit ALEx. Sem.

pronius. DR o. in mihi nomine tenus tantum cognitus.

ALEx. Ilii meis verbis salutem plurimam dicas. DRo. Quid praeterea 3wALEX. Quicquia meo nomine petiveris , absque mota accipies. Diminuetur tibi cerebrum, Dromo,s vel oculi nictum cunctatus fueris. DRo. Ad instar fulgi ris ero. At aedes illius hominis nescio, licet Sempronio illi nomen esse noverim. Dic ergo locum. ALEx. Nostine porticum ad forum rerum venalium hanc sursum DRo. Quidni noverim 3 ALEx. Praeterito hac recti platea deorsum t ubi eo veneris, clivus deorsum versu, est, hac te praecipitato. Postea est ad dextram, Franci scanorum sacellum. DRo. Qui id sciam ALEx. Ipsos videbis pro soribus: ibi angiportum propter est. DRo. Quonam Z ALEX. C priscum versus. D sto. Εane est fgnum ALEX. Minime.

DRo. Quodnam ergo habet 3 AL t x. I n tabula pensili, ipse

Bacchus falernum bibens. D sto. Auspicatum certe signum. Quam vereor, ne horum pleraque obliviscar. ΛLEX. Tu igitur supputa in digitos, ut memineris. DRO. Faciam.

Vale. A L Ex. Ita siendebit, quod illusus sit. CORN Porum refert ; nam quidquid illi obtigit, jure meritoque evenit. F R A N C. Sed quid propositae quaestioni respondes ΛLEx. In ea sum sententi1, ut existimem, id simpliciterimpossibile esse juxta Naturae leges, ut clauso cadi orificio, vinum

SEARCH

MENU NAVIGATION