장음표시 사용
91쪽
id genus aliis corporibus gravibus, duplex gravitas est distinguenda : Una, quam individualem & propriam appello quae huic individuo corpori, puta lapidi, qui verbi gratia, sexdecim uncias pendet, est propria: Alia . quam
specificam voco, juxta quam vulgo dicitur, nec absque ratione , plumbum vel stannum est gravius ligno, licet utrumque eandem habeat gravitatem ιηividualem & propriamo , puto octo uncias:.Juxta enim hunc loquendi modum, aia firmare unam plumbi libram, una aquae vel stupae libra graviorem esse. solaecismus non est: Quo insensu, Hyara gyrus est corpus, aqQ longe gravius ; idque, quoniam uinis Hydrargyri digitus, vel certa moles, multis aquae digitis praeponderat. Non jam animus est praescribenai mo-cium, quo, inter aquam 5 Hydrargyrum, discrimen gravitatis ad amussim reperiatur. Suiliciet indicare absque demonstratione, aquam Hydrargyro quatuordecies leviorem esse. Siquis tamen exactam 1cire desideret proportionem, aquae gravitatem. ut I ad I 3 , facto scrutinio, i veniet. FRANC. Explanatius dicas velim. A LEx. Id est, unus Hydrargyri digitus , tredecim aquae digitis, &i, aequi ponderat. FRANC. Nihilne tibi videtur dicendum, de gravitatis proportione, inter Hydrargyrum & Aerem, et inter aquam & Aerem 3 ALEx. Dissicile admodum, certam statuere possumus inter ea , gravitatis proporti nem. FRANC. Quamobrem. 9uaeso ALEx. Ob a ris ponderandi dissicultatem. FRANC. Quae major aeriS . quam aquae ALEX. Quoniam in ejus medio & gremio versamur. Hac de causa, tam dissicile seret aquae gravit tem reperire , si in ejus gremio, ceu pisces versaremur. FRAN c. Quid si in summitate Aeris, nudo aethere vestitus conssterem; potuissemne tunc, assumpta ejus portione. eam bilancis ope ponderare AL Lx. Satis quidem difficile. FRAN c. At in vacuo constitutus, si certam habe -
92쪽
rem aeris portionem lanci impositam, potuissemne tune eisam librare 3 ALEX. Multo quidem facilius. FRANC. Sed nullane certa proportio adhuc est reperta ALEx. Propemodum. F R A N C . Ostende. ALEx. Aqua Aere millies est gravior ; & per consequens, eodem Hydrargyrus est gravior quatuordecies millies. FRANC. Certane aliqua exisperientia id constare possit ALEx. Prorsus. X. ALEX. His praecognitis, facilius innotescet discriminis ratio, inter sui . idiotas Hydrargyrorum altitudines.
Dico itaque duos illos Hydrargyri digitos B D , ideo su-'spendi; quoniam viginti octo aquae digitiis tanta enim est
aquae profunditas, inter amplioris vasis orificium H, 8cs
perficiem stagnantis Hydrargyri ABJ dictae superficiei in.
cumbunt Hoc plus quam Metaphysica necessitate sequi. tur; quoniam'si aqua sit Hydrargyro quatuordecies levior, oportet pro singulis Hydrargyri digitis sustentatis. quatuordecim aquae digiti , incumbant. FRANC. Supra quam credibile est, laetor. ALEx. Quamobrem FRANC. Ob summam rei evidentiam & certitudinem, quam hoc tuo ratiocinio, adeptus sum Sed an aequi pondium hic intercedere opinaris ALEx. Proculdubio. FRAN c. Quinam hoc fieri possit 3 ALε x. Quoniam . si aquam subducas, soramen in latere amplioris vasis, in puncto nimirum Avel Brerebrato . subsidit ex templo Hydrargyrus A B D. Luce igitur clarius est Hydrargyrum tenuioris tubi, duobus digitis, uperficie AB altiorem esse debere, quum amplius vasis Mqua. viginti octo digitis , supra dicta superficie altior sit XI. ALEX. Oportevetiam Hydrargyrus tubi Ο LV se uatuor digitis, altior superficie IK; quoniam a lus: cylin-rus, qui superficiem IK premit, est quinquaginta sex digitis altior IK., tanta enim est aquae profunditas Sc altitudo inter RI K S, & cadi orificium MN. Inde est, ut . cum 16 contineat I quater, Hydrargyri altitudo situsque ad pian,
93쪽
ctum L, quod quatuor distat digitis, a superficie stagna
tis Hydrargyri IK. FRAN c. Sed quonam modo hujus rei
periculum rite faciamus ὶ ALEX. Ad hunc modum perfacile : Priusquam ad summum usque, dolium impleas qua, collocetur vasculum IK V, Hydrargyro sere repletum , super ejus fundum. Dein, tubum ULO, quem trinque apertum pono, demittes, ejusque orificium V, stagnanti Hydrargyro, quem in vasculo contineri vides , immergas, ibidemque quiescere sinas. Quoniam autem ob aquae profunditatem, Hydrargyrum ex vasculo ad punctiim L ascendere non sat bene conspicies: Idcirco, per tubuli cavitatem, embolum ex ligno quam levissimo, duc
dem sere longitudinis , cujus est tubus OLU, demitte; quem gradatim ex orificio P emergere videbis , idque pro aquae mensura, quam dolio infundis. Nam si eo altitudinis ascendat injecta aqua, donec quatuordecim digitis. sit
altior IK, tum unum emboli digitum emergere conspic heris. Quod si denuo tantundem aquae infundas, tum duos emboli digitos emersisse videbis. Dolio denique ad summum usque, aqua semel repleto, videlicet ad MN, tum quatuor extare videbis istius emboli digitos; quod certo est indicio, gravitate & pondere incumbentis aquae, Hydrargyrum quatuor digitis, in angusto tubo, ex IK nimirum ad punctum L, ascendisse. In uberiorem rei certitudinem, aperiatur foramen in puncto R vel S, & videbis , idque juxta aquae proportionem, quae emuit, quatuor extantes emboli digitos gradatim subsidere, donec non amplius appareant. FRANc. Quantum conjectare ponsum . perfacile est dignoscere ex illis tuis experimentis , quid intersit discriminis inter aquae& Hydrargyri gravitatem , si aliquantulum non digrederer . ALEx AN. Qui
FRANC. Examinando nimirum accurate, exactam proportionem , inter distantiam B D ue & distantiam B Hi
94쪽
Nam quot partibus distantia B FI, est major distantia B D ι
tot partibus, aqua Hydrargyro debet esse levior. ALEx. Praestantissimum quidem Naturae secretum, haud prius, ni
filior, cognitum. Niror sane, cur non pariter mihi in mentem, atque tibi venerit. DRo. Non omnis sere omnia tellus , here. CORN. Loquitur jam quidem octavus sapientum , & tertiuS e coelo cecidit Cato.
XII. ALEx. Oportet denique Hydrargyri altitudo digitorum sit undetriginta, cum in profunda aqua rem experimur . Nam, ut supponitur, quum illa aqua sit triginta quatuor pedibus alta, pauciores suspendi nequeunt. quum ad singulos sustentandos, quatuordecim aquae digiti requirantur. FR AN C. Quid si aqua minoris sit altitudinis 3 ALEx. Tum pauciores digiti Mercuriales suspenduntur. F R A Js c. Quid si majoris sitὶ ALEx. Tum plures. Verbi causa, si aqua sit sexaginta octo pedum, tum duplo plures, quinquaginta octo nimirum digiti manebunt penduli. CORN. Sed quinam mihi constabit ex his . quae jam attulisti, Hydrargyrum ex tubo quantumvis alto delabentem, ad undetricesimum digitum, aequipondii cum externo aere acquirendi causa, subiidere t ALEx. Res est in propatulo. Nam eodem prorsus modo, & ob eundem finem subsidit Hydrara gyrus, facto periculo in aere, ob quem defuit, facto in
Profunda aqua experimento: Sed cum rem in aqua experimur, acquirendi aequi pondii causa solummocio de stulti ergo ob eundem finem, facto experimento in aere. C o R-NE L. Maximam video disparitatem , eamque varias ob causas. Nam primo , in aqua tubus utrinque est aper . rus , Baroscopii autem tubuS , alterum habet extremum hermetice occlusum. Secundo, nullus proprie evenit defluxus . sed potius ascensus, ut clarissime patet ex praecedente schemate, ubi in tubo V L O, non defluit Hydrar purus ex o ad L, 1ed exi astulo inseriori, ad punctum L: H a vicendit.
95쪽
Lrava I. DIALocus V. 'di causa cum corpore obsidente. evenire. F R A N c. Quidit ille tubus Hydrargyro plenus, foret duplo. triplo, vel quadruplo longior , quam de facto est . quid eveniret ALEx. Totus quidem denueret, quatuor illis digitis KL
XIII. F R A N c. Sed quinam mihi constabit, hoc idem-met Phaenomenon contingere , si in lando maris periculum faceremus t A L EX. Si ei indubites , rem ipsam experiaris. F R A N c. Hoc factu quidem videtur dissicile. A L E x. Min me gentium. F R A N c. Tam egregium phoenomenon videndi desiderio flagro. ALEx. Heus Dromo, tubum vitreum duodequadraginta pedes altum, quem par tum in Adriani Valerii ossicina invenies. huc deserendum
cura. Si reversus . nos hic non ostendes, confestim ad m,ris littus, te recta conseres, ubi nos te praestolantes, invenies. D R o. Rectane ad portum , ubi ancoris navigia sundantur 3 ALEx. Fac quamprimum eodem loci redeas. D R o. Faciam sedulo. Ut timeo, ne me hodie urinatorem
lactanti Salve Adriane. Misit me Alexander herus. ut ex hac ossicina tubum vitreum, duodequadriaginta pedes altum. cum ampulla vitrea, multo Hydrargyro plena, s bideseram. Quam gaudeo haec omnia tam parata esse . Sed
quid Stultus loquor Z Utinam quod factium est, insectum fieri posset: Nam nisi quid mali huic tubo acciderit, me adiundum maris descensurum indubie novi. Ne miserum , quam timeo vitae, quam postremam hodierno die acturus sumi Non tam stupeo immensas aquarum moles pertranseundas. quam monstra ingentia, & horrida visu, grandiacete, quae me vitae trepidum, apertis faucibus invadent. Dispeream, si ipse Cerberus . hellua centiceps, adeo est
metuendus. ALEx. Puncto temporis reversus es, Dro
mo. D R o. N on est mihi in more positum, here, ut probe nosti, diutius expedito negotio cunctari. ALEX. Ni-
96쪽
hil jam loci est, Dromo, segnitiae, neque socordiae. D R b. Quid imprimis laciam ALEx. Hd perpendiculum t
hus erigatur, & cera similive tenaci materia, obturato inferiore orificio, ad crepidinem usque Hydrargyro impleatur. D R o. Quid insuper 3 A L E x. Opus arduum & difficile perficien1um, Dromo, tibi incumbit. DRo. Quid istuc negotii est, here . cui me imparem perficiendo existimas 3 ALEx. Tibi mox petendum est imum maris ABCD. DRo. Durum sane suscepturus sum negotium A LEx. Durius suscepit AEneas ad inferos descensurus. D Ro. Aquilam, here, noctuae comparas. Sed quid mihi in mandatis das Piscaturusne sum ALEx. Cum ad landum maris perveneris. DRO. Quantae est altitudinis ALEx. Triginta quatuor pedum ad amussim. Cum finquam J pe veneris ad fundum, obsignatum hujus tubi orificium e
dem demisitim aperias, ei prius supposito isto vasculo No B, cum stagnante Mercurio, cui orificium immergas. Dxo. Quid si miserum me balaena deglutiet ALEx A M. Degeneres animos, Dromo. timor arguit. Audentes sortuna juvat, timidosque repellit, & timidi nunquam stat ere tropaeum. DRo. Quid praeterea ALEX. Aperto tu-bi orificio, delapsoque Hydrargyro, diligenter observes, siqua sit illius pars adhuc pendula in inseriore parte tubi supra stagnantem Mercurium , & quota. Ad haec, solicite cures , tubi orificium B extra stagnantem Hydrargyrum paululum efferre. D x o. In quem finem 3 ALEx. Ut videas . an pendeat in inseriore parte tubi Hydrargyrus. DRo.
Nunquid aliud me vis ALEx. Est & aliud, Dromo . quod pene mihi exciderat. DRo. Effare. ALEx. Tibi superiundum maris A B C D consistenti. demissuri sumus Ba- roscopium F Ε C, ex aquae superficie K LM. DRo. Cui usui A L E X. Ut quam subit mutationem cylindrus Mercurialis , sedulo notetur. DRo. Ecquid aliud , here . Priun
97쪽
L I E R et L DrALocus V priusquam uriner ALEx. Quae in mandatis dedi, haec tuae fidei&curae committo. DRo. Dabo operam sedulo. Valete. Quam facilis descensus Abyssi l Sed revocare gradum , superastiue euadere ad auras, hoc opus, hic labor es. iamjam me invadent mugiles, & gobii, lupique rapaces , dc marinae vulpes. o ter ribiles visu formael Quanta monstrorum corona circundor linam mihi ab isto cane marino timeo' Aufugiunt. Gaudeo valde. Ad fundum iam penetravi. Aperio iubi orificium B. Totus quidem Hydrargyrus ex Had G usque delapsus est. E- numerabo quot digiti suspendantur. Undetriginta sane intec
98쪽
G,& superficiem stagnantis Mercurii N O. Sustollo tubi orifi cium B extra stagnantem Hydrargyrum. Mirum est i Adhuc suspenditur Hydrargyrus. Bene habet. Intueri volo Baro scopium F E C. Quid ego video ξ Equidem sic obstupesco, ut nesciam, vigilemne, an somniem. Quid hoc rei est 3 Mercurius duplo altior solito. Enumerabo quot plures viginti novem digitis suspendantur. Inter E & F alios viginti novem invenio. Opus jam exegi. R evoco gradum. Quam facile subvehor ad maris summum K L M l ALEx. Salve, Dromo ab inseris. Quid istic vidi ili 3 D R o. Admiranda quidem. ALEX. Propere narra. DRo. Paucis id exequar. Aperto rubi orificio B, defluxit Hydrargyrus ad G, ibique pendulus quievit. Extuli etiam idem orificium ex stagnante Mercurio ; nihilominus pendulus mansit. Altitudinem cylindri Mercurialis in Bami copio inveni quinquaginta octo digitorum. FRAN Nihilne aquae ponderis . humeris, capitive incumbentis sensistit DLo. Ecquid tu jam sentis 3 FRANc. Nihil sane. DRo. Nec ego subter aquam. C o RN. Egregium quidem testimonium , quod elementa non gravitent in suis locis. Sed quaeso, mi Dromo, dic serio, nihilne ponderis sensisti λ DRo. Quid adco incredulus es 3 Nisi mihi credas, tu ipse periculum facito. CORREgo Mpenumero id audivi, Dromo, sed tu primus omnem jam nunc mihi ademisti scrupulum. DRo. Mihi in omnibus credo semper, tanquam Apollini, nam meis, ejus dicta veriora non sunt. CORN. Sed qui, Dromo, permanere absque aeris hausta identidem attracto potuistit D sto. Amphibium sum.
XIV. FRANC. Tempus jam admonet, ut horum quatuor phaenomenon causas perscrutemur, quas tuae curae, Alexander, investigandas mandamus & committimus. ALLx. Nihilla iis indagandis difficultatis video, quod ex jam dictis percipi non potest. Quod ad primum attinet, dico Hydrargyrum inter G, & supersiciem stagnantis Mercurii N O ideo suspendi, quia gravitate & pondere obsidentis aquae sustentatur. Quod
99쪽
ad secundum attinet, dico id evenire aequi pondii acquirendi caus1.uIdest , subsidit Hydrargyrus ad punctum G , quoniam
eo in loco, cum incumbente aqua, in aequilibrio constituitur. Probo essicaciter. Hydrargyrus est aqua quatuordecies gravior : ergo in Libra Poturali, qualis est tubus HGB, cadem quatuordecies deprellior esse debet. FRAN. Quid hoc sibi vult tALEx. Idest, si aquae altitudo inter superficiem Κ LM,& maris fundum ABC D, siit triginta quatuor pedum, Oportet Hydrargyri altitudinem, inter superficiem stagnantis Hydrargyri, N O. & punctum G, undetriginta esse digitorum. FRAN. Mysterium sane, quod vixdum capio. ALEX. An verbo dicam FRANC. Dicas. ALEx. Undetriginta digiti, in triginta quatuor pedibus, quatuordecies continentur. lamne capis 3 FRAN. Propemodum. ALER Vel, quod codem recidit, intercapedinem inter G, & superficiem stagnantis Hydrargyri N O, qu tuordecies reperies, inter maris imum AB C D, ejusque summum KLM. F R A N C. Tam mihi de istius rei veritate nunc persuadetur , quam certo scio duo & tria cile quinque. Lapide caecior fuerit, qui huic demonstrationi non astipulatus fuerit. ΑLgx. Probabile est ratiocinium.
XV. ALLx. Tertium tantum non animo em uxerat. FRAN.
Dixit, ni fallor, Dromo, sublato tubi orificio B , ex stagnante Hydrargyro N O, totum Hydrargyrum in inseriore rubi parte
Pendulum quievisse, eo non obstante. ALEx. Probe meministi. Hoc phaenomenon, haud dubie contingere existimo, ob Vim & partium aquae pressuram, quibus tubi orificium ita ob-ssidetur, ut ne vel minima Mercurii particula decidere possit. In hujus rei fidem sit hoc experimentum. FRANC. Quodnam δε ex. Esectione septima hujus dialogi , quod huc deserendum tibi Dromo, mando α committo. DRo. Absque mora siet. Non mansi here. At s x. Bene habet. Constituatur super mensam. D sto. Constitui. Aiε x. In hunc modum, periculum DCio, sublevando nimirum tubum H D X cousque, donec ori-I a scium
100쪽
ficium X plene extra superficiem stagnantis Mercurii AB emerserit. Quid jam vides Francisce Z FRANG Duos illos M ercurii digitos B D adhuc pendulos esse , ut prius. ALEX. Ethoe fit, tametsi tubi orificium , e sola aqua obsideatur. Invictissime probat hoc experimentum , partes aquae inferiores, magis premi, & majorem compressionem pati , quam partes superiores ι & ex consequenti, easdem majori vi & potentiae subesse , ad corpora propellenda, & urgenda. In majorem hujus rei fidem, attollamus leniter tubi orificium peta quam , versus H; & videbimus duos illos Hydrargyri digitos gradatim effluere;. idque juxta ascensus proportionem. quod certo est indicio, aquam prope summum H , non tantae subesse vi & compressioni, quantae subest aquae imum, prope AB. Demonstrat iridem aquam , sicuti aerem, quaquaversum, & ad omnes partes aequaliter premere & urgere, vimque suam, non minus sursum , quam deorsiim ex
X V I. ALs x. Ultimum , est phaenomenon Baro scopii; cujus cylindrus Mercurialis, duplo altior est subter aquam , quam supra. Nam supra, est undetriginta solummodo digito
rum; subier Vero quinquaginta octo. COR. Caveamus quaesone nos commentis luserit Dromo, nam ille solus est, qui haec phaenomena asserit. ALEx. Quid tu Dromo 3 DRO. Mene incusat 3 Ai Ex. Subveretur tantum, ne parum oculatus fueris. Non enim in nequitiam tuam, sed in imperitiam duntaxat. Culpam confert, cujus te insimulare videtur. DRO. Oculis,
here, potius qu&m auribus fides est adhibenda. N ihil quidem ego as rui, nisi quod hisce oculis egomet vidi, domine. ALS Hujus mutationis causa indubie est gravitas & ponderositas incumbentis aquae, quae esticit, ut ex puncto E usitata altitudine, ad punctum F, quod est duplo altius, ascendat Hydrargyrus. In hujus rei fidem. 1 sundo maris Baro scopium sustollamus, Ichaud dubiet videbimus, non plures viginti novem digitis si