장음표시 사용
131쪽
num ex epistomio emitat. Nihilominus sciendum est, quod indubio verum est, si cadus illius seret utitudinis inter latera, ut columnam Vini quadraginta circiter pedes altam contineret, tum absque aere superne ingrediente, liquor seu vinum ex Epistomio efflueret. F R A N c. Id non satis intelligo. A LEX. Verissimum tamen. F R A N c. Totum ne vinum emueret A L E x. Nequaquam. F R A N C. Quota igitur pars Z ALEx. Sex tantum circiter pedes.IF R A N c. Nysterium narras. ALEX. Alias tibi rem omnem cognitam faciam. F R A N c . Bene habet. ALEx. Nunquid aliud est dicendum, nam appetit Vespera. Dice, aratra jugo referunt suspeUa juvenci
ει Sol cresentes decedens duplicaι umb as.
FR AN c. Nihil praeter unum. ALEκ. Quid istue rei est F R AN c. Hota circiter decima, Philippi Bibliopolae tabe nam ingresso, incidit in manus libellus quidam noviter editus. ALEx. Quisnam 3 FR AN c. Scies. ALEx. Ecquid novi habet ὶ F R A N c. Novitius est. ALE x. Quin tu uno verbo dic, quisnam sit F α A N c. Medicinae ac Philosophiae Prosessor. ALEx. Non satisfacis. F R A N c. Ge. D. ALEx. Nondum te capio. F R A N c. De Vacuo, se Attractio. n . ALEx. Habesne t F R A N c. Maxime. ALEx. Cedo. FRANGHem. ALEx. Quid hic sibi vult 3 FR AN c. Tuis principiis e diametro adverIatur. ALEx. Videtur ita. FR AN c. Utvereor i ALEx. Quid λ FRAN c. Ne principia & sundamenta nostra, ruinam trahant. ALEx. Absit.
F R A N c. Tibi consulo, ut nostrae doctrinae sedulo prospicias. ALEY. Quid periculi F R A N c. Non exiguum. ALEx. Quid mihi faciendum censes 3 F R A N c. In diem crastinum, libellum perpende , ac refutationem, si Opi sit, suscipe. ALEx. De eo, sententiam & opinionem. se quente luce, propitio numine, seram. Ecquid aliud super.
132쪽
est perficiendum F R A N c Cometen tibi speculandum est
ALEx. Opportune mones. Cui nam istuc negotii mandabimus, nam non multis abhinc noctibus. ob nocturni aeris him ditatem, & frigiditatem, ad ultimam tantum non valetudinem redactus sui. FRAN c. Cui nam itaque, nisi Cornelio A L E x. Nemini magis idoneo. Demiror sane quid obtigerit Dromoni, qui per duas integras horas jam absuit F RA N c. Inani spe eum lactasti. ALEx. Turpe putat diu emansisse, & vacuum rediisse. Sedulo cures. mi Corneli, Cometae hac nocte speculationem. CORN. Dictum puta. Athletice Valete.
Sextum Barosccpii phaenomeηση proponitur. Hi ejus causa se ratio explicatur, meusivitque doctrina in libellori ratus 9 Attractione examinatur. Personae colloquentes Cornelius. lexaader. Francisus. mramo ramulus. I. CORN. Opto vobis hoc mane summam selicitatem ALEx. Nosque tibi vicissim conduplicatum optamuS, quicquid nobis optas. Sed quid sibi vult, quod nos tam multo mane accesseris. CORN. Negotium, hoc nocti S, ex animi sententia cessiti Imo opinione multo melius. F R A N C. Id ex te audire valde gestimus. CORN. Hora circiter septima, quam hinc discessi, subinde ac saepius egrediens , coelum crebris nubeculis, sed errabundis . opertum conspexi. Acoeni , samulum exploratum misi, qui reversuS, Omnes, inquit, jam dissugese. &sudum est coelum. Dicto citius in hortiun erumpens, lucidam illam maculam, quam coelis , elapsa nocte conspicatus est Franciscus, hilce oculis vi-
133쪽
di. Primo obtutu . putavi me ex fixis unam sub nubicula conspexisse ; ita enim temere intuenti videbatur. Nec ab ea sententia dimoveri potueram. quoad relescopio instructus, rem ipsam explorasiem Post, ubi id Cometen esse
compertus sum. Quadrantem Astronomicum momento inis struxi, ejusque summam altitudinem, maxima cura & diligentia , praestolatus sui: Hoc enim temporis, ad Meridiem tantum accedebat. ALEX. Habeo gnatiam, quod istuc negotium tibi cordi fuerit. CORN. Hora itaque nona elapSa, in ipso Meridie versantem, deprehendi. Tum inspecto Quadrante , altitudinem ejus, examussim observavi, quam undetriginta graduum, eum quadraginta quinque minutis, repperi. ALEx. Rem miram narras, & pene incredibilem. CORN. Quid ita ALEX. Septimus hic tantum dies est, quam in Navi essulsit, ubi vix illi ultra quatuor meridianae altitudinis gradus fuere. adeo depressus,& humilis serebatur nunc vero viginti novem & amplius FRANc. Ocissime provehitur. 'ALEx. Sed in quo conspectus est Asterismo 3
COR n. In Fluvio. ALEX. Quot CORN Eridano. A-LEx. Nullamne promisit barbam i Conii. Prorsus esiui. sit circumrasus. ALEx. Caudamiae habuit C ο κ dit. Ne vel ejus vestigium. ALEx. Putas eum , Eridanum tuto tra- naturum . C o R N. Quid periculi ALEx. Igneus est totus . & sic extinguetur sorte. C ORN. Ludis. Sed utinam extingueretur: In picatum certe est omen. ALEx. Quid
vulgus jam de Comete 3 COR N. Quem ego vidi. vidit quidem. ALEx. Creduntne maculam, Cometen esse λ COR N. Nequaquam. ALEM Cur non λ C o R n. Crinitus non est.
FRAN c. Id accidit, splendente vagi Luna. C o R N. Sic est. ALEx Inscribantur Ephemeridi, Francisce, memoriae causa, haec verba. FRAN c. Enuncia. AL LX. Die Veneni, paulo post horam nonam vespertinam, decimo Kalendas Dηuarias, Anni e In Ioc L xl v. repellus est Cometes in Eridano, ibidem
134쪽
habeas meridianae altitudinis, viginti novem gradus, cum quadraginta quinque minutis. F R A N c. Factum.
II. ALEx. Miror sane, quid acciderit Dromoni, qui
totam hanc noctem in urbe moratus est. Quam timeo ne
quid infamiae secum nobis apportet. FRAN c. Ecce lupus in fabula. ALEx. Heus bone vir, curasti probe: tu quidem frugi R expeditus es famulus. Nonne heri dimissus, momento temporis te reversurum recepisti Probe sane domini tui
negotia curas. Ubinam tota hac nocte cunctatus es cessa. tor 3 D R o. Profecto, here, crede mihi, totam sere peragravi urbem, nec usquam Sempronii aenopolae aedes mihi apparuere. Perveni quidem ad Franciscanorum, ac caprificum accessi, nusquam tamen, tametsi intentiis mis oculis, nusquam non, circumspexi, Bacchum, 8c tabulam pensilem videre quivi. ALEX. Cur igitur reversus non eS, ut honestum & probum decuit famulum D R o. Ego novitatis ergo, here, inter alios Cometae ortum operiebar, quod tibi pergratum sere existimavi ue alioquin in nisce aedibus ante octavam praesto fuissem. A L E x. Tune etiam Cometarum videndi avidus, qui vix, ac ne vix quidem, quid si ante pedes. nedum in coelis, nosti. Ne sutor ultra crepidam. DRo. Sum, here, aliquantulum disciplinae capax. Nam optime novi, quid videam, audiam, tangam, bibam, aut edam . A I. Ex Haec cuncta, & multa alia, Dromo, norunt ipse
belluae. DRo. Sed ego insuper aliquid aliud. ALEx. Quidnam 3 DRO. Possum discurrere, ut probe nosti, here, dum Tripodes proponerem. Imo, quod magis multo est, desiit ris divinare possum. ALIX. Unde haustam illam habes scientiam 3 DRo. Ex quo hinc discessi, multa didici, here, ALEx. Dic DLO. E laps i nocte, homunculus quidam, professione Astrologus, literis Graecis, atque Latinis juxta, atque doctissime eruditus, populo concionabatur ue quem admirabundus suspiciebat. Accuratissime ope baculi, quem dextra
135쪽
Lia Ex I. DIALocus VII. Iostenebat, Planetarum omnium domicilia nobis commonstravit. Ad haec, ortum & occasum planetarum, ope cuj usidam artefacti, quod laeva tenebat. ALYx. Cujusnam3 DEO
Vix quidem scio, quo nomine id insigniam, here, sed variis instructum circellis, vel digiti impulsu, quoties libebat,
circumserebatur. Post haec, ecce, inquit, coeli Asteris. mos, quos certo & vario ordine, a Summo Artifice , per Expansum disponi videtis. Hinc Varia animantium genera, Volucrum puta, pisciumque, & id genus aliorum deniquo
monstrorum, Lituo nobis commonstravit ue quorum ne vel unum, here, ego videre poteram. Dein, ad Boream conversus, eccum , inquit, ipsum mundi polum, quod est veluti punctum cui tamen tota haec stupenda sabrica innititur,
circa quem Erichthonim, Persem, Ana omeda, Cassiopeia, Cepheus, ,cturus, & ipsum denique Tlauserum , circumrotantur.
A L E x. Quid turba DRo. Desigebat quidem in collum oculos, sed ullius animalis, ne vel vestigium conspexit ea. Dum haec gerebantur. sortesertuna, delapsa est caelis stella, quae in longum porrecta, ab uno coeli extremo transvolavit in aliud: Quam stupente populo, non, inquit, est illa e stellarum numero, quas in coelo infixas jam nunc conspicitis. Credite mihi, siqua ex iis decideret, nobis omnibus formidinem incuteret. Unum incredibile dictu, quod admirati suimus omnes, subdidit. Videtisne, inquit, minutissimas stellarum illas, quas acie oculi vix assequi potestis, ex iis
nulla est, quae terram universam magnitudine non adaequat. Et nescio quoties Solem toto mundo majorem, millies, ni fallor, praedicaverit. ALEx. Erras, Dromo. Tena dixit. DRo. Vel ira, vel emundo. Seditane est, here ALEX.Hjunt quidem Solem, majorem esse Terra. DRo. Quid vis, here, facilius credam quam hoc. Inter haec, prolato e pera Telesviolo, quod in Lunam direxit. quam stupenda, & admiranda, inquit, jamnunc videami Lunam adinstar montis,
136쪽
variis monticulis, & valleculis asperam & scabram. ALEx. Eequid aliud se vidisse dixit DR o. Multa quidem alia recensuit, quae si enarrarem, singere me putares, cui nunquam, here . insueveram. Tandem ad Meridiem conversus, intuemini, inquit, Cometen cujus videndi ergo, huc loci venistis Vulgus nonnihil avidum, e vestigio circumspiciens , nihil prorsus, quod vel Cometen referret, videre poterat. Nihilominus institit, quid, inquit, an non conspicamini quod in Fluvio videtis Z Cum etiam turba aviditate cognoscendi instaret, nonne, inquit, videtis illic Cometen 3 Cum negarent se videre, atque ille jussisset, oculos intenderent, ac subinde locum commonstraret, tandem ego, ne parum Viderer oculatus, assirmavi me quoque videre. ALE x. Quidὶ D R o. Conspexi lucidam quandam stellam, in coelis Neridiem versus, caeteris sane multum dissimilem: quia tamen ex ea, neque barba, neque cauda esiuist, plene persuaderi non poteram. Tum, ne miremini, inquit, boni viri, Cometen ilium imberbem esie: Si enim mihi liberet, rei tam prodigiosae causam vobis ostendere, ingenti formidine corriperemini. Adhaec, sciscitantibus multis . quid Cometes potissimzim imberbis portenderet, tandem. inquit, invitus ego in hanc arenam descendo; nam vobis minime expediet cuncta praescire . quae postmodum sutura praevideo. Quo magis renuere videbatur, eo magis institit turba, rerum novarum avida. Et ego ipse omnium avidissimus . non defui Tum quod felix faustumque si, inquit, scitote tremenda illa spectacula, nusquam gentium apparere , ubi non brevi. gravissima consequantur mala; imprimi; bella. imo horrida bella ue varii tumultus, populique seditiones, potissimum religionis ergo. Morbi omne genus infestissimi, ante omnia pestiferi . item fames . annonae caritas, & smilia, ut credas Pandoram, de qu i fabulantur Po ta , pixi di suae operculum dempsisse, ut morborum cohors
137쪽
terris incumberet. Sed, ut ordine singula vobis aperiam , sciendum est. inquit, Cometen ictum, in illa coeli plaga,
ubi fundatur Navis, primum emicuisse. Bellum timeo navale. Non μῆον,-- μορν- Inter quos dicetis Disertis id assirmarem verbis, nisi vobis jam subolere certo scirem. Relicta Naυi. ad Sixum recta progreditur. Hic Si tu ingens est canis, & admodum tremendus. Caveant sibi sortissimi, audacissimique mortales, quibus summa imminere video pericula. Inde ad Leporem , quem elapsa noctes estinans est assecutus. Prospiciant sibi homines ignavissimi, ac timidissimi. Inde sub Orionis pedibus, ad Fluviam subre-
Psit tranaturus. Summas video tempestates, terra marique
concitandas, & quod brevi eveniet. imbrium & pluviarum agmina, ad eluviones usque. Iam tandem, rarum illud spectaculum in ipso Fluvio videtis. Et Tybrim multo spumantem sanguine cerno. Non hic cessaturus est, inquit, donec ipsam Baianam , monstrum illud immane invaserit, quam recta petit. Quam timeo magnanimis maritimis ducibus . heroibus. & imperatoribus, quos mari obruendos esse video. Postquam horrendas has cecinit ambages, ille Cometes , inquit, quantum conjectura assequi possum, quem oculis vestris jamnunc videtis, quemque ego etiam Telesiopioli hujus beneficio, ardentem ad instar montis
clari isi me cerno , istaec omnia. pluraque alia prasigit. Tum turbae corona circumsistens aliquantulum avida. ait, sed
quid hoc sibi vult Magister, quod imberbis essiilgeat. At
ille, inauspicatis imum quidem omen. Quibus, inquit
I lle aliquantisper demoratus, ac nescius, ut opinor, quid regereret, tandem inquit, caveant sibi tonsores. Subridens suaviter vulgus, quare inquit iis timendum est 3 Ars, inquit, tonsoria cito exolebit, nam ad quinquaginta lustra sutura, juvenibus & adolescentibus, ne vel lanugo, nedum barba, excrescet, etiamsi sane in senectutem proveherentur.
138쪽
Quibus dictis, tantus inter turbam suboritur cachinnus. in omnes. here, risu emorituros jurares. Tum quo cujusque animus ferebat, alius alio , discedunt: Et ego huc fimia fabula, domum tibi reversus sima, here. ALEx. Disgnus quidem es, Dromo, ut sequente nocte invigiles III. AL et x. Res ipsajam hortari videtur, ut ad caeteris Baroscopii dissicultates proponendas, atque dissolvendas, quam primum accedatur. Quam itaque sextam dissicultatem proponendam esse censeo, haec est. Sumatur tubus , sex si ptemve pedum in altitudine, & trium , quatuorve digi-.torum in amplitudine. Hydrargyro ad oram summam us que impletus, more solito invertatur, ejusque orificium stagnanti Hydrargyro immergatur. Quibus exactis, subtractoque digito, integrum Mercurii cylindrum ad undetricosmum digitum, ut vulgo, defluere videbis. Dein alius sumatur tubus, sed multo angustior. & tenuior, breviorque, ita tamen, ut sit viginti novem digitis productior, quem
Mercurio pariter impleas, consuetoque more , inversum orificium stagnanti Mercurio immergas Tum, amoto diagito , Mercurium ad usitatum consistentiae terminum subsi- aere videbis. Ponamus jam Mercurii cylindrum amplioris tubi, viginti librarum esse. Certe reipsa multo plus inbi lance pendebit, quum non modo sit viginti novem digitorum in altitudine, sed&trium, quatuorve in crassitudine. Ponamus item, totum Hydrargyrum, qui angustiorem tu-bum , ad summum usque implet, decem uncias non excedere , quod perfacile fieri potest, modo tubi cavitas. cavitate fistulae , qui sugendae Nicotianae causa utimur. non sit amplior. FRANC. Quid si eisceretur tubus non capacioris
coitatis, quam ut capitis pilum admitteret, an ex eo, Mercurio impleto, &more consueto, inverso, ad usitatam tu Iam consistentiae metam, humor deflueret ALEx. Procul omni dubio. FRANC. Rem miram narras, quam tamen
139쪽
m n fore iacile credo. ALEx. Sed ut revertamur eo, unde abducti suimus, dico, illis suppositis, quae haud dubie, periculo facto, comperientur vera, ad hunc modum, quempiam argumentari posse. Si gravitate & pondere renitentis aeris, viginti Hydrargyridibrae in ampliori tubo susten-rentur ue tum multo validior seret ad decem uncias in angustiori, sustentandas: atqui ex illis decem, quae summo tenus, tubum implent, sex defluere sinit, quasi ad totidem sustentandas invalidus: quare valde probabile est, aliunde, quam ex aeris gravitate, & pondere, horum phaenomenon causam & rationem petendam esse. FRANC. In hoc sane tibi astipulor, nam negari non potest, quin iacillime decem attollam libras, si centum queam. I III. A L E x. Ut non levi huic dissicultati satisfiat, ad egregia illa experimenta, quibus Paulo ante feliciter usus sui, recurrendum est. Hisce enim proponendis . facilius, minorique cum labore, ad tanti mysterii profunditatem, si qua sit, pertingemus. Hude causa, tuo auxilio, in hiare exequendi, nobis opus est, Dromo. Tu itaque hinc abi, ac quamprimum ex Adriani ossicina huc deser: D R o. Quid, here, mihi tuo famulo expeditissimo, ac promptissimo in peras , quod non libentissime exequar 3 ALEx. Duos tu- hos xitreos, quinque circiter peces altos, quorum altersit trium quatuorve digitorum in Diametro ue alter quartae partis unius digiti solummodo. Ad haec, tantum Hydrar gyri, quantum iis implendis lassiciet. Postremo, duos e nostro cellario cados, aqua implendos. DRO. Nullumne alium humorem , here , praeter aquam & Hydrargyrum, ALEX. Alio jam nunc, Dromo, opus non est. Si oestando onere, defatigatus fueris, nonnihil falerni, corporis & animi refocillendi causa, tibi concedo. DRo. Bene ha-hetiHaec cuncta, priusquam tria commutaveris verba, hid Praesto erunt. FRANC. Quam vereor, ne debito diuti di
140쪽
in cellario maneat. ALEX. Locus is . illi tanquam Paradisus est. Sed eccum ipsum video venientem. Bene&probe curasti hoc negotium, Dromo. DRo. Ut soleo. FRANC. Quid hisce nunc faciendum est 3 ALEx. Ambo cadi ad sui mum vique, aqua impleantur. DRo. Feci. ALEx. Si per eorum sui is duo constituantur vascula, stagnantis Mercurii continendi causa. DRo. Alterumne super fundum ii jus , alterum super fundum illius ALEX. Prudenter dieiuna. DRo. Quid tubis iaciam 3 ALEx. Impleatur quinque Hydrargyro. DRo. Uterque, here, utrinque est ape tus. ALEx. Altero itaque singulorum extremo obthurat , infundatur Mercurius. DRo. Quid praeterea ALEX. Demittantur, & immergantur suo quisque Mercurio stagnanti . quem in vasculis contineri vides. DRO. Factuna. A LE x. Nihil jam superest , nisi ut tuborum orificia inferiora aperias, quae paulo ante obthurasti. DRo. Id etiam essectum dabo. F R A N C. Majoris claritatis causa, non ab re erit,sngulas illius experimenti particulas, paucis commonstr
re. ALEx. Paucissimis. Sit itaque N O P Q aster cadus aqua plenus ad altitudinem S F, quinquaginta sex digito.
rum. Sit item H L, tubus ille amplior, ex cujus aperto orificio L, deduxit Hydrargyrus ad punctum D, quod quatuor distat pollicibus a superficie stagnantis Mercurii ME. Vanculum super cadi fundum, stagnantem Mercurium continens, est MEL. Ex hujus descriptione, alterius descriptio satis innotescit. Quid jam vides Francisce FRAN c. Universum Hydrargyrum, qui rubum H L impleverat, ad punctum D subsedisse. ALEx. Quid ex altero vides cado FRAN c. Universum Hydrargyrum, qui tubum G R impi verat , ad punctum A subsedisse. ALEX. Nosti quanta sit utriusque altitudo FRANc Quatuor, ut opinor, digit tum. ALEx. Sic est. F R A N c. Sed quinam inde propotatam sultis dissicultatem t ALEx. Ad hunc modum perfaci-
