Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

te. Nam si quis diceret, si aquae foret pondus S gravitas, qui

bus viginti Mercurii librae sustentantur inter D, & superficiem MΕ. tantundem enim quatuor illos Mercurii digitos pendere supponost tum multo validior foret aqua, ad decem uncias inter B & G sustentandas: atqui ex illis decem, quae tubum ad orificium G usque impleverunt, sex desuere sitit. quasi ad totidem suspendendas invalida: quare verisimile est, quod aliunde , quam ex aquae pondere & gravitate, horum Phaenomenon causa & ratio petenda sit. Si quis, inquam, sic argumentaretur, nonne oculorum testimonio redargueretur F α A N C. Nihil uspiam hac tua demonstratione clarius & manifestius vidi. Mirum in modum id videre gestio. C OR N. Tametsi eadem videatur utriusque ratio ;nihilominus hic communem video dissicultatem, quae non iaci Ie, ut opinor, expediri potest. ALEx. Quamnam C o R N. Quae causa, cur non plures digiti tenuioris cylindri Mercurialis, quam crassioris, aquae gravitate suspendantur ZALEx. Causa phaenomeni est perquam evidens & manifesta punctum videlicet aequipondii, ratione cujus , Hydrargyrus subsidit solummodo, sive in Aqua, sue in Aere, extruatur experimentum. Hac de causa. parum reseri, sive tubus, quo in extruendis hisce experimentis, uteris, stamplior,tive angustior in diametro: nam cujuscunque cavitatis sit is oportet ad aequipondiipunctum defluat Mercuriusi quod respectu amplioris tubi est punctum D. & respectu tenuioris est punctii A. Nam cum Aqua sit Hydrargyro quatuordecies

levior . ut supra, Se lione nona , Dialogi quinii , hujus libri steridi; oportet Aquae summum sit stagnantis Mercurii sui mo, quatuordecies altius. Et prosecro. Aquae superficies

S F, suspensi Hydrargyri E D altitudinem toties superat uequum 4 in 16 quatuordecies reperiantur. Et e contrario,

quum Hydrargyrus sit Aqua quatuordecies gravior, oportechngulis ejus digitis sustentandis, Aquae quatuordecim digiti

142쪽

incumbant, quod in hisce experimentis admodum est manifestum: quum ad quatuor illos Mercurii digitos E D suspendendos, quinquaginta sex digiti aquae, inter ΜΕ puta, &S F interjiciantur. CORN. Sed qui haec praesenti instituto applicentur A L E X. Id nunc in propatulo est Nam, ut dicebam, parum refert, sive Baroscopii tubus si amplior,

sive angustior , modo servetur proportio secundum altitudinem , juxta Theorema tertium, initio. Hac de causa, cum Hydrargyrus si multis parasangis, Aere gravior. ideo ο- Portet sit multis parasangis in Ulia Naturali, eodem de-

Pressior, & humilior. Id est, quot unciis HydrargyruSest

143쪽

est aere spetifice seu naturaliter graVior, tot pedibus, vel cubitis, debeat eodem esse in varoscopio, depressior. Hoeest . ut supra dixi, si Aer sit quatuordecies millies Mercurio

levior . tum debeat cylindrus aerius, a quo suspenditur in Baroscopio cylindrus Mercurialis, eodem esse quatuordecies millies altior. Quemadmodum cylindrus aquae inter N Ε,&S F, est quatuordecies altior cylindro Mercuriali Ε Diquum hic sit pec ce,illo quatuordecies gravior. FRANc. Nihil quidem habeo, quo contradicam, usque adeo rei veritate convincitur intellectus. CORN. Ego etiam illius demonstrationis evidentia propemodum convincor, sed non penitus ι idque, ob multos, Variolaue scrupulos, qui me male habent, adversus novam vestram doctrinam, quam tanti penditis. A-Lrx. Minus reseri, si non Minuis teneariS. quem omnes, novitium vel teipsojudice commentum censent. COR .Facillime

tamen Baroscopii cuncta phenomena salvat. A L. Sed inepte. U. ALEx. Advertendum hic primo, si quatuordecim Aquae digitos. orificio H iniundas, Hydrargyri D Ε, unum digitum depriment. Si viginti octo, duos. Si quadraginta duos insundas, tres trudent deorsum. Si denique , quinquaginta sex insundantur, tum omnes quatuor, altiores non erunt extima superficie ΜΕ. Secundo, si, Hydrargyro se

extante, incumbentem aerem . qui amplioris tubi cavita- . tem replet, auseras; crassorem cylindrum ascendere vid

bis, viginti novem digitis, puncto D altilis. Tertio. s, aperto Aramine in puncto Q , ut inde tota cadi aqua emitat, evadet cylindrus quatuor digitis brevior, quam ante. Denique. sublato Atmosphaerae pondere, totus in vasculum pendulus Mercurius subsidet. FRAN c. Sed quid de Libello isto, quem tibi examinandum. pr die ante discessum tradidiὶ ALEY. Recepi quidem sententiam serre, nihilomimis vereor. FRAN c. Quid Z A L E x. Ne me vanitatis &arrogantiae insimulent nonnulli, qui illius viri erudit i miniscripta

144쪽

scripta expendenda suscipiam. FRAN c. Excusandus es. A-LEX. Quamobrem F R A N C . Non vanitatis, sed veritatis indagandae causa solummodo, te in arenam descendere contra virum tam doctum, atque eruditum putabunt omnes. ALEx. Laetarer. FRANC. Ordire itaque. ALEx. Invitus facio. FRANC. Ne amplius tergiverseriS. ALEx. Morem geram, sed coactus. CORN. Egomet etiam nudius Iertius in eundem fortuito incidi Libellum, quem apud Leonem venalem inveni, quemque dixit Bibliopola nuper e Belgia allatum sitisse. A L E x. Eo magis laetor, & lubentius hanc suscipio Provinciam, quod literatissimus ille vir, ejusque doctrina, hac in parte, vobis etiam innotescant. Libelli pigraphen video D Is QNI SITIO MATHEMATICA

GEMINA DE UACuo ET ATTRACTIONE, Auc-TORE ANTONIO DEu SINGIO.

UI. ALEx Ut distincto progrediamur ordine, utque solum praecipua, quae examine digna censeo non enim si tui omnia&singula eventilare expendam, sciendum est, non exiguam esse litem, inter quo sciam ex Anatomicorum peritissimis, utrum ces ante cordis Systole, recipiat id san guinem Sum an Tulsu solummodo λ Pecquetus Anatomiae callantissimus. iii Novis suis Experimentis Anatomicis, Fluida non Suictu . sed Tulsa duntaxat moVeri, pertinaciter, propugnat: & ex consequenti, nullam inesse Diastolae cordis virtutem attractivam, qua sanguinem recipiat ; Verum cessante stole , sanguinem in cordis cavitatem Impulsu

quodam intrudi. Ex parte adversa non desunt. qui non minus per inaciter propugnant. motum sanguinis in cordis cavitatem e it actione & Suctu tantummodo contingere. Hujus sententiae est eruditus Deus inglus in libello suo de Vacuo M

Attractione , qui VaritS conatur evincere argumentiS, non

modo Talo, sed & Sum Fluida moveri posse. In hoc praestando, multum sudat, ut Pecqueti ostendat experimenta, quibus,

145쪽

quibus, ad probandum Fluida mira solummodo moveri ,

utitur, sophismata. & fallacias esse. Imo, non hoc molliatur solum, verum etiam quζndam introducendo I thera, item a Natura, imminente Vacuitatis periculo. ad inania patiola implenda, compactum esse autumat, omnia Baros copii Phaenomena salvare annititur. Studet etiam eadem opera, praestantissinio illius Machinae, a quodam viro nobi- li Oitove Verico, Rei publicae Magdeburgensis Consule, recens excogitatae cuncta phaenomena salvare.

VII. ALEx. in disertando adversus Pecque tum, haec&sequentia jacit undamenta, videlicet, quod tacuitatem aliquam existere sive Coacervatam, sive Disseminatam, ab-1blute impossibile sit. Nam disertis docet verbis Pag. 37. Vacuum habendum pro Chimaera esse. Idem Pag. 73. asserit. Adhaec. AEtheris ponit existinatiam , quem ad Vacuitates evitandas necesiarium este supponie Dicit, insuper Acrem, nulla innata gravitate, Terrae, Aquarumve summas supersicies premere. Quis enim, inquit. nostrum, Aeris gravitatem humeris capitive incumbentem sentiat aut percipiat .. Unde, nec urinatoribus in imo maris commorantibus aquarum moles supereminens, ullum graVitatis nisum exercerei

deprehenditur. Aeri dein, virtutem illam Elasticam, seu rarefactivam , quam ei inesse multa egregia comprobant experimenta , simpliciter denegat. Unde partes Aeris inserio res. nulli superiorum partium ponderi subesse putat. Noxis sime, in Aeris condensatione, & rarefactione explicanda, opinatur ei rarescenti AEtherem asiluere, ne detur Vacuum i minatum, seseq; condensante eundem eruere. Hactenus praecipua Deusingit doctrinae iundamenta, hoc libello comprehensa, paucis vobis proposui , quae deincepς, atque ordine pro re nata examinabimus. FRAN. Videtur nobis adversari in Primis. ALEX. Quoniam casu in Libellum, cum hucusque processimus, incissimus, & quoniam ejus doctrinae Princi

146쪽

pia, non Pecqueto solum , sed & hujus doctrinae, quam

minc tradimus, principiis, e diametro opposita inveni mus ; imo Rationi, multisque admirandis Naturae operatio- nibus, ideo dum in hoc nostro opere perficiendo laboramus,

operam dabimus, quoad ejus fieri potest, Detangit placita

ad examen. Pro re nata, revocare.

VIII. ALEx. Primo itaque Pag s. inficiatursinplici. ter , Aerem ulla innata gravitate, Terrae, Aquarumve si perficies premere. Mus rario videtur haec. Uuoles aquae posita in arua, nos gravitat: Ergo moles aeris posita in aere, non gramitare. Id est, Nulla aquae marinae pars, aliam premit; proindeque nulla aeris, aliam premit pars; & consequenter. aqua marina, nullatenus premit fundum; neque elementum Aeris, Terram : lino multo minus, quum sit corpus aqua multo levius. Partes aquae, aliae aliaS non premunt, neque partes aeris; quoniam urinatores ad maris imum descendentes, nullam sentiunt aquae gravitatem humeris, capitive incumbentem; neque sentimus nos aeris gravitatem. CORN. Hoc argumentum semper maximi feci. ALEx Dei singit argumentum sic in ipsum retorqueri pose video: Videlicet , partes aquae sese mutuo premunt i & ex consequenti premunt fundum: Ergo partes aeris in se invicem ruunt, aliaeque alias premunt, urgentque; & consequenter, Te rae superficiem, & Aquae similiter, sua gravitate assiciunt. Patere videtur Antecedens ex Sectione octava , Dialogi primi , hujus libri. Item ex Semon eptima, Dialogi quinti. praecedentis,

ubi egregia quadam operatione, duos illos Hydrargyri digitos BD, gravitate aquae solummodo, superficiei Mercurii staonantis incumbentis. sustentari ostendi: Item quatuor illos Mercurii digitos K L f vide ibidem utramque figuran aquae pondere & gravitate, superficiei Hydrargyri stagnantis I K ineumbentis, suspendi demonstravi. CORN. Sed regeret serte Deusingius, supra dictas aquas non in suis loci sexisterea

147쪽

issere; M proinde mirum non esse, siquandam exerceant

gravitatem. Quod si autem mari insunderentur, earum par tes , nec se mutuo premerent, nec premerentur, quum totum Aquae elementum placide in suo loco, absque gravitatis nisu. quiescat. ALEx. Ut error hic radicitus averruniscetur, Videantur ea , de quibus Sectione decima rertia ejusdem

Dialogi, sermocinati suimus , ubi experti sumus in aqua marina, triginta quatuor pedibus prosunda, undetriginta Mercurii digitos, sola illius aquae gnavitate, & pondum . in tubo ibidem descripto, sustentari. DRO. Probe eg met, here, id commemini, quippe qui id temporis ad in-

seros descenderim, ut istaec experimenta accurarem. LEx. Quare luculenter mihi concludendum video, quod quae marinae partes , aliae alias urgeant, & premant, omnesque sumina gravitate fundo incumbant Indidem etiam insero , juxta ipsius Deusingit argumentum, partes aeris in se mutuo ruere, aliasque alias non spernendi vi & gravitate urgere, adeoque Terrae, Aquarumque summis, non exiguo pondere incumbere. Vulgari. tri loque argumento, quod nimirum nullam aquae gravitatem sentiant urinatoreS, nec nos gravitatem aeris, 1 peciatim italogo secundo , libri tertii, respondebimus. CORN. Sed retorti illius argumenti co nexio, minime mihi necessaria videtur; non enim irrest gabiIiter sequitur , ideo Aerem esse gravem, quia aqua est gravis. ALEX. Licet connexio sorte non sit indi lubi. Iis, nihilominus tum Antecedens, tum Consequens sunt vera. Verbi caus I, inter has propositiones, plumbum est grave e ergo luxum es grave, nulla est connexio necessaria, nisi omni corpori, gravitas esset innata & essentialis: ait men utraque pars est verissima, quum utrumque sit corpus suapte natura grave. CORN. Satis compertum habeo, Verbi gratia, lignum non secus ac plumbum, innatam gravi ea,tem habere , non tamen satis milii constare videtur Aerem. P a esse

148쪽

esse ponderosum, uti est aqua. ALYκ. Tametsi Actem

humeros prementem non sentias;'inde tamen rationabiliter colligi nequit, eum nullatenus ponderothm esse: Nam juxta talem discurrendi modum, colligerent urinatotes, a. quam marinam omni omnino gravitate & pondere destituatam esse, quod tamen experientiae, rationique refragatur. Denique, non desunt nonnulla eximia experimenta supra adducta, & posmac etiam adducenda, quae Aeris gravita. tem, extra omnem controversiae aleam, quam longissime ponent. IX ALEx. Pag. Π, in tertio Pecqueti argumento refutando, quo dilucide ponderis aequalitatem interrenitentem aerem, Baroscopiique cylindrum Mercurialem demonstrat, tria admiratur Deusngius, quae ex ejus experimento consequuntur. Primo. cur aer,corpus omnium levissimum, omniq; sere corpori, loco cedens,aequi pondium cum Baroscopii cylindro eslicere valeat, qui interdum ob molem & quantitatem , non eriguae est fravitatis & ponderis. Miratur secundo, quinam sieri possit, ut, si acus cuspide aperiatur soramen in vesica suilla, ut videre est apud Pecquetum, qu1 aeri ingressuro pateat aditus, Hydrargyri cylindrus, ejus Elaterio, viginti novem digitos intubo ascendat. Miratur denique, quomodo exacta cylindri altitudo. qui cum ex te no aere aequipondium ellicere dicitur, determinari ac definiri possit. undetriginta esse digitorum, cum interea nec tubi. nec vasculi inserioris amplitudo de terminetur. Quid multis 3 Demiratur quomodo externus aer, cum Hydrargyri cylindris, tam diversi ponderis, uti sunt angustioris &lioris tubi, cylindri, aequi pondium eisciat, quod ii serre videtur, duos puta cylindros Mercuriales, disparis quantitatis & molis, ejusdem posse esse later se ponderis, cimi snt ejusdem ponderis cum uno tertio, aere videlicet externo, qui iisdem aequiponderat. Ad primum dico,

149쪽

tametsi aet Aretinultd te tori quis desecto est, tametsi-que foret Hydrargyrus multo gravior . nullus tamen dubito, quin ad aequi pondium inter se reduci possent . ut sub finem Sectioηis nona, Dialogi te in patere potest. De secundo , verba factitri sumus, Sectione quarta, ct quinta, mi aD-ti primi. libri sexti', ubi abunde dissicultati satisfaciemus . Quod ad tertium attinet, patet responsio ex hoc Dialogo tertio. ubi luculenter ostendi, parum reserre, sive tubus sit amplior, sue angustior, quum juxta theorema Sectionis quam te , Dialogi primi, huius libri, multis experimentis dilueide comprobatum, Fluida sibi mutuo aectu onderent secundum altitudinem tantum. Nec necesse est inserioris vasculi, in quo continetur Hydrargyrus stagnans, amplitudinem& capacitatem determinare; quum ex Sectione octava, Dialogieertii, hQm libri, evidenter pateat. Vastulorum amplitudinem, angustiamve, nullam in hisce phaenomenis,& apparentiis mutationem efficere. X. ALEX. Pag. 18. n tantandem sinquit J premetur IDMartyrum in vase angustiori contentum , atque in latior ρE inquit J tantundemstremit minor aeris moles, atque moles

ad G mafor, incumbens sciuret majori superficiei. Haec ille , Resipondeo, cylindrum aeris, qui Hydrargyrum in vase latiore contentum premit, esse quidem graviorem cylindro aeris, qui Hydrargyro in angustiori vasculo contento in cumbit, in Libra nimirum A tificiali, non autem in libra Naturali. Ratio est, quoniam prior aeris cylindrus, juxta amplioris valculi capacitatem, quam in diametro sex digitorum esse suppono, oportet sit sex digitos cras ius. Posterior autem, juxta angustioris vasculi capacitatem, quam in diametro suppono tantum esse duorum digitorum , Oportet sit duos solummodo digitos crassus; unde magni in gravitatis discrimen oritur . si videlicet in Libra istis elati, seu pari lanciuiis ponderentur , cum procul omni dubio.. P s crassiori

150쪽

crassor . mitis libris, renuiore foret gravior C o Idinon susiicienter assequor, i que tuam mentem capi , quomodo circumsusus hic aer, bilanci ponderandus imponi, Queat: neque video quam gravitatem, huic vel illi cylindro aeris, assignare possis. Esto, auc po Merosus sit ι qui

tamen certam, vel determinatam gravitatem, huic vel illi ejus moli assignabist ALEx. Fateor quidem, rebuS ut sic stantibus. prorsus impossibile esse, Aerem, aut quamlibet ejus partem, ope bilancis, veluti plumbum vel argentum ponderare: nil, dominus, posito quod totus Unia versi aer, duobus illis cylindris exceptis, divinitus in nihilum redigeretur , quin perfacile seret id essicere . parum dubito: huic enim, haec lanx, illi illa, expendendi causa, citra dissicultatem supponi posset. Verbi causa, licet nequeat ullus, bilancis ope, m imo maris existens, vel aliquam aquae portionem ibidem ponderare . facile tamen hoc faceret, modo tota caelitus destrueretur. partibus illis solummodo exceptis, quas librare illi animus est. Certam ac determinatam alicujus cylindri aerii gravitatem, Mpondus definire, opus facillimum puto. Tentandi causa, assignet mihi aliquis, cylindri aerei cujusvis dimensioness& ego vicissim illi, certum pondus ejusdem cylindri, & determinatam gravitatem. vel ad granum assignabo. C OR N. Bene habet. Cylindri aerii quantitatem. cujus definitum pondus, tu milii determinabis. pono sex esse digitorum in altitudine, & sex etiam in latitudine, sive crassitie. ALEx Effer apertius. ConN. Suppono dari columnam aeris, a Terrae superficie, ad Atmosphaerae siunmum usque extensam, cujus basis est in diametro sex digitorum. ALEX. Dico cylindrum acrium illius mensurae, ejusdem esse ponderis& gravitatis, cujus est columna Hydrargyri , viginti ii veni d gitorum in stitudine, sexque in crassitudine. CORN.

Quot libras opinaris ratem cylindrum pendere t ALFx., E Ultra

SEARCH

MENU NAVIGATION