Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

mbo inverso, ejusque orificio stagnanti Mercurio immerso . Hydrargyrus non ad undetrigesimum, ut vulgo consuevit, scd ad vicesimum septimum circiter diguum defluxit, ibidemque, finitis nonnullis vibrationibus requievit. FRANC. Qui tam ἀκυς - & conquisite quantitatem dimensus es 3 ALEX. Cae-mento astigebatur tu oblamga chartula, variis lineolis, spatio lisque divisa, ac siibdivisa. dimetiendi causa. FRAN c. Ba roscopii cylindrum in montis vertice, quam hic Glasu duobus digitis, breviorem esse, asseris 3 ALEx. Imo. FRAN c. Insigne quidem ac notabile discrimen. ALEx. Et ne quid in hoc tentamento lateret fallaciae, non bis terve, sed quater & quinquies hoc idem iteravim is experimentum. quod semper codetrirecidere invenimus. CoR N. Alii ne id temporis ibidem praesto suere ALEX. Nonnulli. Aderant enim spectatores viri duo illustres , ac ob Philosophiae , Mathesiosque

non vulgarem peritiam, atque scientiam multum quidem honorandi , D. Iacobin Carmicha lectu es , D. Fausidiis , rerum

insuper naturalium causis cruendis , ac feliciter indagandis , paucis secundi. Postridie , non procul ipsius montis radicibus , idem experimentum tentavi, ubi diversam repperi Hydrargyri altitudinem , duodetriginta nempe digitorum. Tandem in insigni illo oppidula, cui Lanarco nomen, quod1 montis Mintoci ima parte P sex vel septem passuum millibus abesse existimo, periculum laci, ubi tertiam comperi Hydrargyri

altitudinem, a caeteris diversiam, viginti Ocho flare digitorum cum semisse. FRAN. An iterum atqtie iterum haec tentasti 3AI L. Prorsus. FRAN. Aliumne, eademmet illa phaenomena, si perinde ac tu faceret periculum,inventurum existimas ALE. Quantum ad rem ipsam nihil sane percipiet discriniimis. FRANe. Sed multo accuratius rut opinorJ periculum secisses, si ad montis radices rubum Hydrargyro implevisses, indequc ad summum usque, Baroscopium manu portans ascendisses, ut de Pascha sertur, qui cum hoc eodem experimento, Lepo de Dom- 4s R cenderit:

162쪽

cenderit: sic enim dum sensim & gradatim ascenderes, Hydrargyrum gradatim & paulatim, servata proportione, sublidere

videres. AI. X. Verum quidem id censeo quod mones, si modo eousque inconcussum, nec agitatum portari posset Baro scopium. Atqui, cum ob montis praerupta, asperitatemque ianemo tacito pede, suspensoque gradu ascendere queat , unde multa corporis Baros copiique agitatio fieri non potest, qui in humilius ac depressius debito, agitatus concussusque Merct rius . isque perpetim deorsum nitens,defluat & subsidat, uti certa comperi experientia.

IV. ALEX. Ut difficultati initio propositae satisfiat, pristantissimi hujus phaenomeni causam & rationem, nullam aliam esse posse assero , quam majorem Atmosphaerae gravita tem , apud montium radices, quam super verticem dc juga Major enim aeris moles, procul omni dubio, mihi hic, quam super editissimi alicujus montis verticem existenti incumbit. iQua de causa, non dubito, quin si quis Ope boni angeli, ad mediam usque aeris regionem, cum hoc experimento portaret usi totum sere Mercurium defluere videret:& si absque casu deorsum reser retur, eundem Mercurium denuo ascendere etiam conspiceret. Et ne magis speciosa haec, quam vera videantur, enitar quantum fieri potest, vobis de hujus rei veritate satisfacere, proferendo nimirum nonnulla experimenta, ratione .certaque experientia, supra mulitim comprobata, quae indubitanter, non exiguam huic doctrinae lucemsamerabunt. Quamobrem, si Baroscopium cum Mercurio pendulo , ad fundum eadi aqua repleti leniter demittas , cujus aquae. altitudinem quadraginta duorum circiter digitorum esse suppono, tum trium digitorum mutationem invenies. Hoc est, Hydrargyri cylindrus, qui ante demersum , viginti novcm in altitudine digitorum crat, post demersum , tribus digitis, altior evadet. Quid si tantae mutationis causam ex vobis sciscitarer, quid rem

sponsi daretur Vel, quid praeter hoc unum dici posseti Nis

mirum

163쪽

miram,ideo altiorem evadere Hydrargyri cylindrum in Baroscopio, quia Mercurius stagnans, tubi orificium communiens. incumbentis aquae pondere & gravitate sortius graviusque premitur & urgetur. Ponamus item a fundo cadi idem sustolli Baroscopium . tum Hydrargyri cylindrum ad prist i num consistentiae terminum subsedisse videbis. Haec jam ad praesens institutum applicemus,& videbimus quam luculenter, hanc meam sententiam declarent. Dico itaq; quo altius ascendis montem, assumpto tecum Baroscopioso humilius & depressius Hydrargyrum subsidere; idque quoniam super juga & montium cacumina, est multo minus aeris, qui stagnanti Mercurio incumbit, quam prope eorundem ima & radices: quemadmodum , longe minus aqua pondus prope cadi summum, quam imum:& e converso, quo magis de monte descenditur, eo magis Ba roscopii Hydrargyrum assurgere & ascendere ; idque , ob majorem aeris profunditatem , qui jam gravius premit stagnantem Mercurium: prout , eo altius ascendit in Baro scopio Hydrargyrus, quo propius cadi fundum, descendendo accedit. FRAN. Rem quidem clarissime demonstrat hoc novum experimentum; sed scias velim, me prius de eo audiviste. Acs. Quid tu narras 3 FRAN. Imo, ad eandem conclusionem illustrandam, ideminet adductum vidi experimentum in libello quodam nuper excuso , cui epigraphe, Philosophia Expemnentalis, lingua

vulgari. Quam vereor, ne nimis trita tua feceris experimenta, prius nonnullis,quam omnibus. A L. Nolo dicere tamen, quod

vulgo dici solet, mazam pinsuit a mepisam. Sed progrediamur.

. V. ALE. Secundum tentamentum hoc erit. Assumat sibi Ba- roscopium urinatorum quispiam, ut Dromonis constat experientia, sectione decima tertia, Dialogi quinti, libri primi, qui ad

maris imum,mercium. naviumve sustollendi causa descendunt

suppono maris.altitudinem triginta quatuor pedum esseJ&inter descendendum videbit , Hydrargyrum paulatim & suc- .cessive eo usque ascendere, donec quinquagessimum octavum

164쪽

digitum attigerit, quod examussim eveniet, cum ad fundum perventum est. lam quaero, quid causae, cur in fundo maris ad triginta quatitor pedum altitudinem dimens, duplo altior sit Baroscopii cylindrus M ercurialis, quam in summo, seu in aperto aere Quid quaeso, ad hoc responderi posset, nisi mecum dicas, ideo hoc evenire phaenomenon, quia duplo major gravitas stagnanti Mercurio incumbit subter aquam , quam desuperii aere. Quod si urinator denuo ascendat, & portando suum P roscopium, summum petat, tum quo propius superficiem pervenitur, eo humilius Mercurium sublidere videbit: tandem- ω, cum emerserit,liquorem in pristino suo statu constitutum et iet. Nobili hoc experimento firmius stabilitur supra posita sententia;quod nimirum in montium cacuminibus, brevior

'it Hydrargyri cylindrus. quam apud radices ; idque, propter

multo breviores aeris columnas in uno loco, qui in in alio: sicuti est aquei cylindri altitudo multo minor prope summum .. quam imum: quo enim sunt aquei, vel aerei cylindri brevi res, eo leviores; & contra, quo longiores. eo graviores'. o proinde oportet minus suspendatur Hydrargyri inBaro scopio, cum in ali unasubvehitur, 3m in vallibus. Nec quicquam adversus hanc sententiam objici potest, quod non pari jure contra manifestissimam illam urinatoris experientiam militat ; ubi sole meridiano clarius est,aquae pondus stagnanti Mercurio incumbens , unicam solamque esse causam ascendentis in tubo Hydrargyri, dum ad fundum maris Baro scopium demittitur: VI. ALE. Secundum experimentum, quoniam uni non sistis cresitur . a me tactum est in loco, viginti sere passuum millibus 1 priori dissito, in Annandia nimirum, quae prope limites hujus regni Australes sita est. In superiori hujus provinciae

parte, prope montium radices, fluviique Annandi ortum, unde nomen sortita est regio,situs est insignis ille vicus, cui Mau- feto nomen, ob hoc imprimis celebris, quod non multis retro

annis, sons omnium hujus regni, plerisque morbis curandis

165쪽

essicacissimus, ibidem repertus sit. Proxime vicum, E parte Dorcali est solum accitve, qua ad locum saris edit uni recta a Leenditur, cunis summus vertex. quinquaginta circiter passus, ad perpendiculum intellige, vicum supereminet. Hic, quinto Kalendas Sextile is, anni claric Lxv. Bar copii rubum Hy- drargyro implevi , coram multis clarissimis ac erudit illimis spectatoribus. qui eousque illius videndi causa ascenderant. Postquam id factum est, & more solito inversus est tubus, sta. gnantique Mercurio immersum est ejus orificium: Postquamuciamdelapsus Hydrargyrus placide in suo conquievit loco non plures viginti septem digitis extantes inveni. Tum e clarissimis illis viris, qui praesto fuere, novitate rei, utpote ita non antea visae, nonnihil delectatis, multa super causi & ratione tam stupendi phaenomeni disputata sunt. Sed ubi parum inter coseonvenerat, sublato Baros copio, recta ad vicum, de colliS vc lice descendi, quo ubi deventum est, Hydrargyrum, unitas fere

pollicis quadrante, quam in collis jugo altioron inveni. id

mutationis evenit,ob majorem aeris gravitatem inferne, quam superne. Coll. Haec parum sibi consentanea videntur: qui enim

fieri potest, ut Hydrargyri cylindrus,in istius monticuli, quam Tinroci vertice, qui multis passibus, co altior est, humilior &depressior existat ξ Qtio enim minoris altitudinis est locus, in

cujus summitate extruitur Baroscopiuna, eo plurium pollicum est cylindrus Mercurialis; & vice versa quo majoris est altit dinis, eo pauciorum. ALEx. Perticile hac in re tibi satisfaciam; nam licet non admodum editus sit monticulus il se, situm tamen in locis editioribus & montanis habet, quae loca maritima altitudine to e superant. In hujus rei fidam in Aonandus amnis, qui non procul supra vicum, originem habet , quique ex eOdem colle manans, e quo Gutta, qui in mare Deucalidonium,&Tueda, qui in mare Scoticum effunditur, per Anxaudiam, quam prope mediam dispescit, iuxta Solsaeum in mare Hibernicum, continua di non interrupta declivitate, per triginta iere passe

166쪽

suum millia, decurrit. Inde comprobatur id, quod sectione secunda, Malogi tertii, Libri primi, a me dictum est , quod

nempe non eandem ubivis locorum servet Hydrargyri cylindrus altitudinem; quum testetur jam experientia, cum in locis montanis & ali ioribus, quam in vallibus, locisque maritimis, multo esse breviorem. VII. A L E x. Tertium seci experimentum die Saturni; se to Idus Septembreis, anni cla I ac I xv , in hujus civitatis templo cathedrali. in ejus meditullio, quatuor validissimae extri ctae sunt columnae, quibus pyramis lapidea, omnium hujus regni editissima suffulcitur. Abinfima parte, ad supremam, ubi turbinato desii nil fastigio, sacillimus patet ascensus, & inde ad imum denuo lacillimus descensus, quippe ob arcuatam structuram , tota intus concava. Unus itaque in suprema parte constitutus, laniculum ad pyramidis profunditatem, dimensum, cui alter in parte infima Baroscophiman nexuit, demi sit ; prius notata ad amussim Hydrargyri altitudine. Tum opeiuniculi caute lenteque ad ipsum fastigium attrahitur, quo cum

pertractum suisset, summa cura observata est cylindri Me curialis altitudo. Quibui peractis, ejusdem laniculi adminiculo, inde sensim, lentoque passu, ad ipsam pyramidis basin denuo demittitur, ubi iterum altitudo notata est. Quod cum saepius factum sussiet, amplius tum temporis experiri desitum est. Proximis exinde diebus, idem eodem modo experimentum,

ibidem iteravimus; verum nihil novi, quod non prius, deprehensum est. Quod ad pyramidis fastigium, quousque alcenderit Baroscopium, attinet; scitote id ab ima basi, centum Scoctoginta sex pedibus, quam exacti sti me, distare Uantaenina fuit funiculi longitudo, cui annexum fuit Baro scopium. Mensura, qua in hoc , uti omnibus aliis id genus experimentis usus sum, habetur sectionesecunda , Dialogi tertii, libra primi. Quod ad discrimen altitudinis Hydrargyri spectat , sciendum est. Mercurialem cylindrum, attracto ad summum pyramidis sa-stigium

167쪽

stigium Baro scopio, ut accuratissime notavi, ex triginta duabus unius digiti partibus, quinque subsedisse: inde vero ad imum usque reverso, ad pristinam Die altitudinem ascendisse. Dixi fere, quoniam procul omni dubio, Hydrargyrus, Obsitam puta gravitatem , inter ascendendum, plus stibsidit, quam inter descendendum, in tubo ascendero potest. Huic experimento multum tribuo , quippe, quod mille aliis certius puto,

quibus, dum montem alcendunt, vel inde descendunt, ut untur. Nam inter ascendendum, oppido quan .agitatur, concutiturque Baro scopium, quod essicit, ut humilius & depres sius debito, subsidat Hydrargyri cylindruS. Ideminet ulter descendendum accidit detrimentum: nam, dum ob montis inaequalitateS, partiumque asperitates, non placido & aequabili progredimur gradu , evenit, ut, nobis multum agitatis, Ba- roscopium quod manu portatur , nobiscum itidem multum agitetur. Sed dum funiculo in locum aliquem editiorem recta sursum attrahitur, nulla est ejus agitatio vel concussus , idcirco, Hydrargyrus connaturali suo modo subsidit, juxta videlicet decrescentem aeris gravitatem , quae magis magisque prout ascenditur, diminuitur. FRANC. Innuere videris, quod inter descendendum, certissimus sit observandi modus: nam

dum sustollitur Baroscopium vel ope laniculi , unde non multus concustas, tamen quadan tenus saltem deprcst iis debito, subsidit Hydrargyrus. ALEX. Id quidem certissimum

est, nisi summa adhibeatur cura, ne concutiatur tubus. Dum vero deorsum sertur nihil est periculi, ut altius aequo ascendat Hydrargyrus. Potius timendum, est , ne non eousque asiacendat, quo ascendere debeat. F R AN c. Sic tamen utrobique est errandi periculum. Λ Lax. Minus tamen dum deorsum, qua sursum fertur Baroscopham. Nam ascendendo, autumarer aliquis Hydrargyrum sui gravitate solitur subsidere quod de ejus in tubo ascensu, dum Baroscopium deorsum fer- tur, nullatenus dici potest. Hincia maximo errore revincet

168쪽

di su ni nonnulli, qui viX, imo ne vix quidem persuaderi pos sunt, quod haec phaenomena, sive sursum; sive deorsum se ratur Baroscopium, evenire possint. VIII. ALEx. Ultimum feci experimentum , Kalendis Septembribus, die Saturni, anni C II I c I xvi, super verticem illius montis, cui nomen svulgoJ secturi sedes, ob id imprimis celebris, quod celeberrimae civitati Edino. ob vicinitatem immineat. Hic, Mercurialis cylindri altitudinem repperi viginti octo digitorum, cum quadrante ; apud radices autem viginti novem. EX hujuscemodi experimentis, multae, variaeque quaestiones, non parvi momenti oriuntur, &exiisse dem quam plurima etiam deduci possunt , -- , quae nonnulla Naturae secreta hactenus inaudita patefacient. Primo ita

que quaeri potest, an supra dicta experimenta, viam nobis aperire possint, qua exactam acris altitudinem & profunditatem cognoscamus 3 Id est, an ex illis experimentis scire possimus , quot Terrae superficiem inter, Aerisque summum , passuum millia, stadia, pastus, vel cubita interjiciantur 3 FRAN. Res certe scitu dignissima, quam avidissime scire cupio. ALEx: Non valde dubito, quin ex iisdemmet experimentis , ad rudem quandam ejusce rei cognitionem, pervenire possimus. Nam posito, quod Hydrargyri altitudo apud montis radices, vigi ti octo sit digitorum , & super verticem, viginti tantum lax , tum inserendum videtur, Aeris profunditatem, quatuordecim passuum millia non excedere. Nam si duos subsidat digitos Hydrargyrus, dum unum ascendendo pertransiit milliare B roscopium, quod montis altitudinem suppono, tum duobus milliariis pertransitis, quatuor subsiderent ι & tribus pertra si iis, subsiderent sex, & ita deinceps , donec nihil plus sit Hydrargyri, quod defluat, quo in loco, nihil plus sit aeris, neces.sum est: qui si esset, aliquid Hydrargyri sustentaret. FRAN. Recie quidem philosophari videris: idcirco, nobis ostendas velim, exactam Aeris altitudinem, quam ex supra dictis tentamentis,

169쪽

nem definirem, quo exploratiorem Tiutoci altitudinem haberem , quam inventu satis dissicilem puto. Utcunque, paucis verbis cnarrabo, quantum in ejus altitudine investig nda, non hic modo, Quadrantis Astronomici auxilio, verum Lanarcietiam, sex septemve passuum millibus, ab radicibus distantis, desudaverim.Primo itaque hic non semel, sed is pe extructo quadrante, tantoci verticem contemplatus sum, qui licet ultra viginti passuum millia, & amplius Glascua distet, nihilominus supra Horizontem, septemdecim minuta extare videbatur FRA. Eximiae quidem altitudinis mons. ALE . Dein, facto, juXta regulas trigonometricas, certo calculo, semidiametrum inveni ut i ad Ioo, plus minus: ideoque intuli, si inter montis radices& Glascuam, centies mille passuum interstitium intercederet, tantoci verticem. hoc loco, centum passibus, altiorem esse debere. Sed quum intercapedo. sit tantum illius mensurae semis,

quinquaginta videlicet passuum millia , conclusi montis verticem, Gloriae fluvii sit perficie , hoc in loco , quingentis solummodo passibus, altiorem esse. FR AN. Quinquaginta millia pasta suum , quinquaginta conficiunt milliaria: atqui inter Tinibet cacumen, seu potius ejus radices, & Gtiscuam, viginti tantum milliaria ais interponi. ALEx. Militare Scoticum in hac, uti inplorisque hujus regni Provinciis, non pauciores quam bis mille & quingentos palliis continere existimo , si accurata & cxacta mensura dimetiamur. FRAN. Quam intelligis 3 ALEX. Illam, quae habet ursectione secunda, Dialogi terti', libri primi , ubi longitudinem trium digitorum exhibui, quorum duodecim. pedem faciunt; quinque autem pedes palliam. FRAN. Vis ergo juxta illam mensuram, milliare Scoticum, bis mille & quingentos passus continere, seu pedes Iaboo. AL s. Sic est. Apud Lauarcum postea,& nonnulla alia loca monti vicina, certam ejus altitudinem invenire, summa cura, annisus sum. Quibus lactis, cunctisque observationibus, diversis in locis habitis,in-

170쪽

ter se collatis, definitam illam quingentorum passuum altitudinem ei assignare coactus fui. FRAN c. Non longe ab exacta Timoci summitate abesse videris. ALEX. Vulgus tamen illam mulio majorem esse opinatur. FRAN .Quanto, juxta tuum computandi modum, templi cathedralis pyramidis vertice altior est 3 ALE. Posito, quod juxta Glottae ripam apud pontem, ese trueretur turris, duodecies illa pyramide altior, nihilominus tantoci vertex , ei centum pedibus su per emineret. F κAN. Ce s ssima lane soret illa turris, cujus fastigium, set e nubes penetraret. ALEX. Ea altior tamen foret tantoci apex. IX. ALEX. Ex supradictis observationibus ,&quae feci experimentis, quaestioni tuae,ite mi FrancisceJ propositae quoia ejus fieri potest, satisfacere conabor. Haud inficior rem satis dis item esse, Aeris profunditatem & altitudinem, vel rudi

Minerva, nedum ακοβως determinare. nihilominus, quantum.

ex illis experimentis sciri possit, non gravabor id in medium

coram vobis proferre. Hac de causa, in memoriam revocemus, quod Hydrargyri altitudo, hoc in loco, ut plurimum, siet viginti novem digitorum, in Tintoci autem vertice,viginti solummodo septem. Deinde, ut nuper dixi, quod ejusdem montis altitudo sit passuum quingentorum. Quibus suppolitis. d co juxta R egulam Trium. si a. dent boo. quid dabunt 293 R espondetur, 7 a So. Hoc est, si ascendendo boo passus, duo Hydrargyri digiti subsidant, quot ascendas oportet, priusquar lotus Hydrargyri cylindrus, qui est 29, subsidat Sic re lolvi tur, septies mille ducenti quinquaginta passus sunt pertranseundi, quae est determinata Aeris hoc in loco altitudo. Ex tertio experimento, cui plus fido, quum exactam pyramidis altitudinem noverim,eandem conclusionem stabilite annitar. Ex secundo nihil inseram, quippe in locis montanis facto, ubi dirusicile admodum est determinare, quot passibus vel pedibus loca maritima,hic vel ille monticulus, qui ab iisdem multis distat milliaribus, superemineat. Idcirco ex tertio, quod super pyra' dis

SEARCH

MENU NAVIGATION