장음표시 사용
71쪽
Hydrargyrum in tubo reclinato, ad verticem pellat. Inde ratio, Corneli, adversus Itinicia vin manifestissima. Nam, inquit tu , ideo Hydrargyrus ascendit, quia, ejus pondere per tubireclinationem diminuto , Funiculus seipsum contrahit, atque sic Hydrargyrum sursum trahit. lam si id rationi consentaneum esset, deberet Hydrargyrus ascendere , ut primum incipio tuisbum reclinare : atqui nullus contingit motus Hydrargyri ab uno tubi extremo ad alteru,nisi plus quam situm horizontalem habeat. Certe, non prius incipio reclinare tubum . quam diminui incipit Hydrargyri pondus,qui jam tubi ipsius lateri innititur, nihilominus funiculus non se contrahit, nec Hydrargyrum sursum trahit. Cost. Paucis respondeo, hoc evenire, id est Hydrargyrum non ascendere, quia parti digiti, quae tubi orificium Obthurat, pertinaciter adhaeret, tametsi multa vi conetur Funiculus sese contrahere , & per consequens , Hydrargyrum post se trahere. Et ideo pertinaciter adhaeret , ne detur V
cuum quum aliud ibi nihil sit . quod loco Hydrargyri ascendentis succedere possit. ALEX. Haec mox ratio examen subibit. V. ALLx. Ut ad institutum perveniam, sciendum cst, quaedam alia contigisse phaenomena, dum supra dictum tentarem experimentum, quae, quoniam a praesenti negotio aliena non sun idcirco, in medium afferre minime gravabor. Ubi primum itaque compertus sum, nullum Hydrargyri ascensum, quo dixi modo, tubum reclinando evenisse, cum magis magisque reclinare caepi, imo eousque donec Horizontalis fere exstiterit. Sed postquam ita, & aliquanto amplius reclinatus est, statim non absque impetu, ab uno tubi extremo ad alterum, celeriter desertur Hydrargyrus , vacuitate in opposito tubi extremo . jam extante. Imo interdum tanto impetu a tubi orificio, quod digito obthurabatur, ad alterum extremum delatus est , praesertim tubo celeriuscule reclinato,ut parum abfuerit, quin tubi extremitatem hermetice obsignatam,disruperit. Inquiramus jam Corneli quidnam possit esse in causa, cur, tubo aliquanto amplius, quam Horizontaliter sito, tanto impetu deseratur
72쪽
Lia RI I. DIALocus IV. 3 si Mercurius : vel, ut verbo dicam, quaenam sit causa, cur tubo sic constituto, dissolvatur ille nexus, quo Hydrargyrus, ut ais,
digito adhaeret 8 Vel dicendum est Hydrargyrum sua sponte ita deferri; vel ope uiculi trahi. Prius non dices, nisi tibi ipsi
contradicas. Posterius dicatur oportet. Bene habet. Dimolvitur itaque ille nexus, Funiculi vi, sese contrahere nitentis. Sed
cur potius nunc, quam alias 3 Quia multum, inquis, diminuitur jam Hydrargyri pondus , ob tubi reclinationem ; idcirco dissolvitur ille nexus, inter Hydrargyrum & digitum. Contrarvel vacuum dari necesse est, soluto nexu,vel alius succedit Funiculus. Succedit, inquis, alius. Esto. Ponamus jam tubum iterum elevari, & per consequens Hydrargyrum, digitum versus denuo deferri. Peribit jam ille Funiculus, & succedet prior. Ponamus secundo, tubum iterum reclinari,ium certe peribit hic.& ille alter succedet denuo. Sed quamobrem nugis refellendis immorarer Ex animi sententia dico, non plus hic dissicultatis esse, quam in hac quaestione decidenda , quam ob rationem e-Venit, ut verbi causa , globulus intra tubi cavitatem positus, juxta ejus reclinationem, modo in hanc, modo in illam extremitatem deseratur Cert E aliud planE nihil potest esse in cau- a , quam nuda gravitas ipsius globuli. Eodem prorsus modo philosophandum puto de Hydrargyro, qui pro tubi reclinatione, ultro citroque desertur. At dicas,si utrobique eadem sit ratio, cur itaque tanto impetu, ab uno tubi extremo ad alterum desertur Mercurius; maxime, cum tubus celeriuscule reclinatur 3 Respondeo hoc evenire, quoniam parum vel nihil eris in illo spatio existit, qui ejus cursui obstet; quod secus
contingit, cum aerem subintrare, & vacuitatem expellere tanimus. Dixi parum mel nihil aeris in illa spatio existere; quoniam, Cum mutat locum vacuitas, nullae aeris percipiuntur bullae . ab uno tubi extremo, ad alterum transire,quas aliis licet cernere, ditu aeri patefacto. Videtur hoc evincere, quod in Vacuo. Vel
in spatio aliquo. ubi nulla est medii resistentia, corpora semet pxQpulsa pernicissime moverentur. VI. ALE L.
73쪽
VI. ALEx. In hisce Naturae operationibus peragendis,aliud quidem phaenomenon scitu dignum mihi occurrit, nam dum in illo tubi extremo, quod suit digito ob thuranti proximum, exis steret Vacuitas, non absque dolore, carnem atq; cutem, quantum nimirum tubi orificium operiebat, intra tubum intrudi sensi, perinde ac si Cucurbitulae ope attractum fuisset: vel potius eo modo quo pueruli, sugendo claviculae cavitatem, efficiunt, ut arcte labio adhaereat. Co RN. Nili te antevertercm, dicerem hoc non spernendum esse argumentum pro mea, de Funiculo sententia statuminanda: nam aliud plane nihil conciapi potest, quod introrsum carnem atque cutem fugeret, sublato funiculo;qui quidem inter digitum, cui ob metum Vacui pertinaciter adhaeret, & ex altera parte Hydrargy rum, cui pariter adhaeret, multum distentus, carnem quae tubi orificium occludit, vehementer introrsum fugit, & attrahit. ALEX. Tametsi nonnulla adversus tuam sententiam jam adduxi, quae illi qua- dantenus refellendae sufficerent ; nihilominus canere receptui non recusarem, neque Veritatem agnoscere renuerem, si vel probabiliter mihi tantum duo, quae tanquam certa supponis, ostenderes, Prius, Naturam penitus a Vacuo abhorrere. P sterius, Funisuli existentiam. FFAN. Sed quam super hac re sententiam propriam habes afferendam, obnixe rogo, ut proseratur. ALεx. Si supradicti phaenomeni causam investigemus. eandem illam inveniemus, quam existimo illius rei causam csse, dum nempe cutis & caro animalis in Cucurbitulam intruditur. Licet enim egrcgia in philosophia naturali, nonnullis Physiologis haeresis videatur, animantis carnem & cutem, ita Cucurbitulam debito modo applicatam, gravitate & pondere . circumfusi aeris in trudi, nihil tamen ccrtius esse puto, ut infra clarissime patebit, exsectione decimά, Dialogi primi,libri quarti. Satis compertum habeo, hujus praestantissimi effectus causam& rationem, secundum nonnullos, a metu vacui peti. Sed miniamo Vereor, quin hoc egregiam esse fallaciam ibidem demonstrem. Dico itaque carnem & cutem digiti, quae tubi orificium obthu-
74쪽
thurant. introrsum pondere & compressone aeris, idem-met orificium circumsistentis, pelli & intrudi. FRAN c. Noveram quidem te hoc dicturum, idque juxta principia te hactenus posita: Sed modum mihi explices velim, quo
id seri autumas. De reipsa enim indubius sum, verum m dum solummodo cognoscere discupio. ALEx. Quantum mihi videtur . existimo, dum digitus obthurat orificium, dumque in ea tubi parte existit Vacuitas. quae digito est proxima. circumfusum aerem, qui tubi orificium, itemque digitum ambit, quique omnes humani corporis partes semper& perpetuo premit. tantum carnis digiti, intra tubiorificium intrudere, quantum suo Elaterio & vi in trudere potest. CORN. Mirum sanet Sed ponamus digitum, ii hique oriscium deorsum spectare. ALrx. Quid tum post- eat COR N. Tum sane, quod est deridiculum, sequeretur aerem, quod tu corpus grave consti tuis, sursum urgere,
non miniis quam deorsum. ALEx. Istac re nihil verius, ut supta Sectione septima, viatori primi, ostendi. CORN. Sed cur potius nunc carnem in trudi sentio, quam alias, ruando nimirum tubus nudo aere repletur HLEx Dum igitum tubi orificio, nudo aere repleti, applicas, caro introdi nequit ue idque, quoniam aer intra tubum, tantum
valet extrudendo, quantum valet acr extra tubum. intrudendo Atqui longe ali ter se res habet in supra dicto casu,
quoniam in parte tubi, quae est vicina orificio, extante Vacuitate, perfacile est externo acri carnem intrudere ; cum
nihil , vel parum aeris ibidem existat, qui pari vi & pondere , eandem carnem extrudat. Sed tempus jam admonet, ut omni nos tandem exsolvamus hodierno labore. --
cidit sol, appetitque vespera. Cutis, negotiisque cunctis soluti, totam hanc noctem quietem sumamus ; nam nobis hic dies selicissime illuxit. FRANC. Nunquid de Comete ante discessum Z sit. E x. Probe admone , nam mihi se F exci
75쪽
exciderat. Cui itaque hac nocte vigilandum est 3 FLAN e Cornelio, nam elapsa nocte tota insomnis sui. ALEx. R tum esto. . CORN. Faciam sedulo. Ualete.
uartum Zarescopii phaenomeηon propenitur, ejusique causa, se ratio explicatur. Personae Colloquentes. Cornelius. θυηder. Franciscu3. mromo ramulus.
I. CORN. In hisce aed ibus Alexandrum & Franciscum habitare opinor. Pulsabo ostium. Nemon' huc prodit ALEx. Quis tam multo mane nostras pulsat sores Z Co1NE L Quamprimum aperite mihi hoc ostium aliquis. FR A N c. Cornelius est indubie . Vox hominem sonat . ALEx. Heus, heus Dromo, ocius surge. Heus surciser, mene jamdudum clamore raucum audis D R o. Quis me nominat A L E x. Nisi actutum, mastigia, surgas , ego istum somnum fuste tibi excutiam. DRO. Mirum lVix hujus jussis, decem expediti famuli secerint satis
ALEx. Non te nunc mussitantem audio, nequam. DRO
Submissi voce, precationem matutinam perago. ut sa stus, felixque illuceat hic mihi dies. ALEX. Precationem. opinor, Dominicam praepostere. Quid cessas Cornelio sores reserare , qui semihoram te praestolatus est. DRo. Accurram, & provisam quisnam sit. Ecquis ante ostium me praestolatur λ COR N. Quousque tandem cunctaberis cessator DRo. Quid vis faciam 3 Coae N. Fac ἀ-ne. ut illico pateant milia fores DRo. Demiror sane, quis tam arcte ostio pessulum obdiderit, ut extrahi nequeat. nequidem licet totis viribus adnitor. CORN. Quam gravate hunc nebulonem cuncta sacere videol Tu perinde . omnium
76쪽
mnium bipedum nequisi me in hoc ostio recludendo sudas, ac si catenis ferreis, & trabibus obditum sui siet. DRo. Miserum mel vereor ne illud gravius Cornelius ti Ierit, neve aliorsum, atque ego seci, acceperit, quod non citius intromisius suerit. CORN. Sati, mirari nequeo, servo servus quid praestet, nebuloni, frugi famulus quid intersit. DRo. Quanta pertinacia obnititur mihi penulus. C o R N. Nec mirum, Dromo , nam nulla est tam facilis res, quin disicilis siet, quam invitus facias. DRO. Labor in probus omnia vincit. Jam demum sudabundus extraxi. C o α N. Etiam sententias loquitur carnisex t Crede mihi, Dromo, si in te mihi, perinde atque tuo domino jus esset,
verberibus caesum, in pistrinum dederem usque ad necem, ea lege, atque omine, ut, si te inde eximerem, ego pro te molerem. DRO. Bona verba, quaeso. Ah nescis qui vix sim. Si ego semel tibi, intus & in cute notus essem, quamplurimi me saceres ; neque hercule injuria, nam quis me fa mulus in mandatis exequendis promptior & expeditior Ad nutum fulgure velocior sum. Adhaec, accedunt mi e iam , quod nemo citius me, plures scribere possit versus: invideat quod & Hermogeηes, ego cantem. Et ut in pauca conseram, ob eximiam fidem de taciturnitatem, quas in me semper sitas esse scias, sum in paucissimis: Verbo, solus egomet mei mei similis. Tu interea intro ibis, dum ego seres
occludam. Hei mihi quid iaciami quid agami quid clamem laut querar Z O coelum, solum, salum i Dispeream nisi vitam habeam mi serrimam. Ecquis me hodie infortunatior Discrucior animi, membraque prae ira contremiscunt. Pectore consistere nihil consilii quicquam potest, quinam ex hac servitute me expediam. Vixdum me noctu, somno gra. vatum . placidum habuit cubile, qui interdiu labore & sudore usque adeo totus consectus sum, ut ne vel otium scal-Pendo capiti suppetat: vixque dulcis & alx quies me nunc. FΣ oppressit,
77쪽
D Loco Ru Moppressit. cum inopinato e pergefactus sum. Heus . heus intonat, ni actutum surgas, ego te fuste suscitabo. Vae tibi,
tuisque minis, quas non pluris, quam ventris crepitums cio. A multo mane. ad multam vesperam , in tricas, apinasque, nescio quas, incumbunt. Hoc quidem parvi deputarem . nisi totam noctem, pariter atque diem invigilandum esset. Utcunque, Dromo, hanc tuam sortunam, aequi bonique consulas velim. Tibi, tot tamque variis calamitatibus obruto, unico est solamini, quod noctes atque dies in cellarium pateat aditus, quo me propere conseram, ut aegrotum
animum, una tantum falerni guttulare cillem Nectare quidem suavius. Euge. Ambrosiam sapit. Quam vellem congerronem hic praesto esse, cui suaviter adbiberem. Tibi itaque, mi Dromo, hac secunda vice, plurimam sal rem propino. Iam sat est. Quidὶ Bis tantum 'Tria sunt omnia. Hic tertius cyathus est. qui omnem ex pectore e pellet dolorem ac regritudinem. Quam stimuleum jam nunc propria Minerva meditor argumentum. cui illos phialosophastros solvendo impares haud dubie scio. Nunqualm
tam mane egredior, neque tam Vesperi domum revertor,
quin illos de Aere & Aqua cantitantes ostendam. Pulchra quidem sunt haec, sed nihil ad hoc nostrum. Quorsum Atiaris, & Aquae vis, potentia & virtusὶ In graecas Kalenda;
aerem haurirem, aquam potarem, antequam me animosiorem invenirem. Disceptare si velint, thema aliquod utile suaveque deligant, quod nobis volupe , quodque , exacto opere . ventri saturando conducibile foret. Nihi I est hoc, Dromo, tuo salerno dignius, vel quod ametur, vel de quo dubium instituatur. Perii. Quanto hujus rei .spes est minor, tanto magis amo. Nisi mea memet fallat opinio , puto hoc argumentum multo vindice dignius, quovis antehac inter eos audito. Et profecto quanto magis magisque cogito, tanto id pluris facio, ac minoris eorum ratiori
78쪽
nes pendo Si iis id proponam, omnes mihi invidebunt.
clanculumque mordebunt. Quid, inquient, Suscum emine/ va, aut quid graculo cum Hibit Ego tamen socci pendam. Sed tamen mihi emolumento erit: metuent me omnes postea, & sorte merito. Hoc ordine itaque mihi disceptandum video. Nectar est suavius sterno. Nihil eri suadius nectare, ergo
Nihil est suavius falerno.Quantum sum mutatus ab illot Dolore, metu, ira modo agitabar insanus. Liberiorem animum, quam jamnunc, hactenus nusquam habui. Vetus dictiun verum puto, V
num moderateiumptum acuit in entum, Addi volo, quod verius puto , morsu animi medicina . Mihi jam immortalitas
parta est, si nulla huic aegritudo gaudio intercesierit. Intrabo heri cubiculum, ut, nunquid velit, sciam Here mnia facta sunt ut imperasti. ALEx. Sed quid, verbero, obtigit Cornelio, quem cunctantem video. DRo. Mox aderit. ALEx. Heus , Dromo, quid te hilariorem solito video ὶ D sto. Mene 3 ALEx. Cave ne in cellarium injustis introiveris. Quod si certo scirem, facerem, ut hujus diei, locique, meique semper memineris, neque ex istoc loco transversum digitum excederes , donec ambo defessi essemus, ego verberando, tu vapulando. DRo. Perii
hercule. Injeci scrupulum homini. ALEX. Quid Hoc- ne audis 3 Ubivis facilius passus sim, quam in hac re me deludi. D sto. Dispeream, here, si A LEx. Au, st. Sat scio quid ducturus es. CORN. Ambo salvete plurimum. ALLX. Tu quoque plurimum sis salvus, Corneli. DRO. Nisi hic opportune venisset, herus me haud dubie pessum dedisset. Bene accedit. In portu jam navigo. CORN. ando rure reversus est stigmatias iste 3 ALEx. Heri tantum,
79쪽
licet triduum abhinc prosectus fuerit. C o a N. Ego hominem nequiorem, neminem Vidi, quam Dromonem. Multa pluvia ad cutem usque delibutus, eum ante fores semihoram oppertus sui. Videbatur quidem sestinare. sed testudine tardior incessit. Nullus dubito, quin ex composito id fecerit, nam malis gaudet alienis. . DRO. Indubio adhuc est vita. Pereo funditus. Haud auspicato huc appulit. A I. EX AND. Tu homo improbe & ignave, quem
neque pudor commoVet, neque commonet , abi hinc ἐς κρυ α & te nunc postremum videam. Cox N. Mer tus cs, Dromo, ut memor esset tu QAntiquum sane obtines. Utcunque Alexander, etiam atque etiam abs te peto, ut
huic. hujus , mea causa, delicti gratiam facias. ALEx Concede ad dextram, bone vir. Quid aist DRo. Resipisco. ALEx. Qui scianat DRO. Conabor manibus pedibusque, noctes diesque tibi prodesse Iino, capitis perici Ium non effugiam, dum tibi prosim ue & in quovis tibi loco
paratus ero; tibi me dedoue quidVis oneri S impone. atque
impera, ut potero seram. Quod pollicitus semel sum, ves
in ut ex Tripode invenies. ALEx. Fidem ne tibi h bino x Diuo. Fidem habe, here, nam os totum lacrymis. oppletum esse vides: non ex Apolline vertim verbum meo dicto uspiam audisti. ALEX. Percussit mihi animum . . Te in pristinam, Dromo, gratiam recipio. Ecquid novi nobis portas de Comete, Cornelii Cost N. Nihil equidem ; nam per totam hanc noctem, adeo coelum densissimis nubibus obsuscatum suit, ut ne vel stellula avide intimenti apparuerit. ALEX. AEquo animo est serendum. quod nulla arte corrigi potest. Sequente nocte, cum sudum est caelum. spartamquam ornandam nactus es, hanc orna: nunc ad institutum regrediamur. Σ. ALEx. Quarta dissicultas Proponenda, ac enodanda haec est. Unde eveniat, ut licet tubus Hydrargyro plenus ν
80쪽
plenus, decies, imo vicies, usta a mensu a foret altior , Mercurii nihilominus defluxus, ad vicesimum nonum digitum, semper & perpetuo terminetur 3 Ut verbo dicam,
tametsi tubi altitudo, mediam exaequaret Acris regionem,
subsidet tamen Mercurius, ad silpra dictum terminum. Hinc alia suboritur dissicultas , videlicet, si tubus undetriginta digitis sit brevior, nullus omnino continget Hydrargyri deiluxus. Sat praesentisco, quid ad hoc phaenomenon salvandum dicturus sit Cornelius. Nam aliud plane nihil eum semper habere video, nisi Furicu quo omnes hasce dissicultates dis lolutum iri autumat. FRANC. Quam
maxima quidem scire aveo, quo pacto septa dictam dissicultatem. sui Funiculi ope enucleat. periculum iaciat, sitioi, Alexander, videatur ue nam haud invitus in arenam descendet. ALEx. Super hisce dissicultatibus propositis, Corneli, tuam audire sententiam primum percupimus. CORN. Malim te, qui cum aetate, tum rerum usu prior es, tuam sententiam serre. Nihilominus. quandoquidem me priorem compellare non dedignatus es , quid mihi de hac re dicendum videatur, paucis expediam. Existimo itaque Mercurium, e tubi vertice quantumvis alti delabentem. rixam ei relinquere superficiem sitam extimam sive supremam . eamque suo pondere extendere , & extenuare , donec facilius si aliam superficiem similiter relinquere, quam priorem illam ulterius e tendere. Secundam itaque relinquit, eamque eodem modo descendendo extendit, donec facilius si tertiam adhuc separari, quam illam secundam extendere ulterius: Et sic deinceps, donec tandem vires amplius non habeat, superficies se separandi & extendendi ; nempe donec pe veniat ad altitudinem viginti novem digitorum ubi quie