Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

est illa, qua corpora nostra, & corpora quaevis alia vicina urget premitque, licetid non sentia naus. Hoc οξοτωπν, imo quam maxime a veritate alienum videri non inscior, si dicerem amplius quidem nihil requiri, ad cylindrum Hydrargyri, viginti novem digitorum in altitudine, & trium quatuorve in crassitudine, sustentandum , quana nudam illam aeris compressionem, atque gravitatem, quae palmam, cxpansa manu. premit & assicit, quae quidem sensui, pluma levi drest. Nihilominus, nullum sane dogma totius philosophiae Naturalis certius esse repulo & censeo, ut dilucidissime evincere conabor, cum semel ad quaestionem illam & d ilicultatem dissolvendam de latum fuerit, Dialogo secundo, libri tertii , quaenam videlicet sit causa, cur animalia, incredibilem illam aeris gravitatem , cui perpetuo subsunt, non sentiant& percipiant Z FRAN. Sed ut videtur Idifficultatem propositam non attigisti, nam adhuc restat inquirendum, cur potius usitata cylindri altitudo sit undetriginta digitorum, quam alterius cujusvis mensurae. A g. Paulo ante, ejus rei rationem & causam innui .

cum dicerem id evenire, quia Aeris & Atmosphaerae altitudo est passuum 6867. Unde, si divina provident:a, Atmosphaerae altitudo minor evaderet, minor itidem foret Hydrargyri in Baros copio suspensi altitudo. Et e contrario, si cadcm providenta aeris profunditas & altitudo augeretur , altior etiam evaderet, servat aproportione, Hydrargyri cylindrus . nam juxta theorema , quod habetur sictisne quarta , Dialogi primi, aequi ponderant sibi mutuo fluida secundum altitudinem solummodo Neque id absque ratione dictum puta , quoniam cum aer sit multis sane paras angis, Hydrargyro levior, ut infra ostendam , fieri non potest, quin, ad constituendum aequi-pondium, Aeris altitudo, Hydrargyri altitudine, multis stadiis& milliaribus altior & profundior esse deberet. Nam qua proportione Aeris altitudo & profunditas augetur , eadem proportione, ejus gravitatem & pondetositatem hic auctum iri

62쪽

opinor. Quod si eo altitudinis Atmosphaera proveheretur, ut orbitam lunarem adaequar , nullus dubito, quin in Baros copio Hydrargyri cylindrus, multos digitos ascenderet,& usitata mensura foret mulio, altior. Ecce mysterium, Fingamus aerem esse corpus sua natu ra quatuordecies millies. H ydrargy- ro levius, quod sorte demonstrare non est admodum dissicile,

tum dico, si Hydrargyri altitudo sit viginti novem digit

rum. cylindrum aereum, quo sustentatur, totieS debere supe- .rare Hydrargyri altitudinem, quoties I OOO. superant 29.

II. Co g N. Sed qui fieri potest, ut Hydrargyri cylindrus,cylindro aerio suspendatur, quando tubi orificium, nullostagnante Mercurio munitur , sed in aperto aere est pendulum 3 Hoc invictissimum est illud argumentum pro Funiculo, cujus paulo ante, sub calce sectionis septimae, memini arrepta ansa ex tuo ipsius argumento. N am si tubi orificium in aperto aere sit pendulum, nec stagnanti Mercurio immersum, cujus superficiei,cyl ndri aerei basis innitatur, vere dici non potest , quod ille Hydrargyri cylindrus cylindro aerio sustineatur. Quare solum- modo restat mea sententia) ad hoc phaenomenon salvandum, ut dicamus Hydrargyrum ope Funiculi, inter ejus verticem , ct tubi verticem intus coextensi, verbi causa inter A & B, suspendi. ALEX. Aliorsum, ad quam niculum est recurrendum, nisi summa urgeat necessitas: atqui mi Corneli in nulla necessitate premimur, in hoc phaenomeno salvando, ut eo recurramus , quum aliunde ratio & causa pateat. Idcirco, dico hujus phaenomeni causam pGendam esse ex natura aeris corporis fluidi, qui non deorsum solum, ut alia corpora gravia, sed fur sum etiam,imo,& quaquaversum corpora Vicina premit & ur get, idque,quod est admiratione dignum, aequali vi & pondere. lnde, tametsi immersum tubi orificium, ex stagnanti Hydrargyro leniter, lenteque in apertum aerem sustollos, modo tubi cavitas angusta sit, totus tamen Hydrargyrus suspenditur , cum interea nihil sit praeter purum putum acrem,

63쪽

qui apertum tubi orificium obthuret, & Hydrargyri gravita item sustentet. Hac de causa linendum est mihi, Hydrargyri

cylindrum, non semper, & in omni casu, cylindro aerio ex Atmosphaera usque descendente, sui sustentandi causa egere. . ut etiam manifestum est, dum extruitur Baro scopium sub tecto aedificii, undiquaque superno occlusio , per quod aer superne incumbens . rinquit impulsum aliquem transmittere.

Verum, hisce non obstantibus, absque absurdo dici potest. Petiam hoc in casu, Baro scopii cylindrum, virtute cylindri aerei sustentati: nam dum modo supra memorato pendet in tubo Hydrargyrus, id est, sive Baroscopium sub tecto exsestat, sive tu, orificium in apertum aerem sublatum , sit pendulum , ideo revera pendet, atque.eam usitatam servat alibtudinem, quia elementum aeris , tantae est profunditatis &altitudinis ue atque etiam, quia cylindri aerii ex Atmosphaera usque ad Terrae superficiem coextensi , tantum habent altitudinis; & per consequens, eo pondere & gravitate , inferiorem acrem premunt, cuiuS virtute , illam Elaterii mensuram

obtinet & acquirit aer hic infernus , ut Hydrargyri cylindrum, absque stagnantis Hydrargyri auxilio sustinere valeat. In hujus rei fidem dico, si eo instante , quo lic sustentatur

Hydrargyrus, altitudo aeris divinitus minueretur, nondum bito quin actutum minueretur itidem Hydrargyri altitudo; adeo ut, quot ulnas , ex superiore aeris parte demeret divina providentia, tot digiti, servata proportione, Hydrargyri d fluerent, idque , ct non ob aliam civisam , nisi quia aeris alutitudo minuitur. Nam . quo aer est minoris altitudinis, partes ejus propiores Terrae, eo minus premuntur 3 proindeque ejus vis, partium compressio, unde oritur Elaterium, proportione minuitur; quo fit, ut tot Hydrargyri digitos , quot prius, sustinere nequeat. XII. ALEM Modus, quo sustentatur Hydrargyrus, i

metsi tubi orificium in aperto aere sit pendulum, ac deorsum

- vergens,

64쪽

Lia Ri I. DIALocus III. st ver ens, hic est. Aer, cum sit corpus ponderosum & praeterea fluidum, non deorsum modo. sed sursum etiam , imo & quaquaversum, sui supra dixiJ urget; idque, uniformiter,& maxime aequaliter: proinde circumsulus aer, tubi orificium deor-stam vergens,aeque facile munit, Hydrargyrumque intus cohibet ne essiuat, ac si tubi orificium sursum spectaret. Uno verisho,tanta vi & pondere aer in sernus, tubum sursum pellere conatur,quanta aer supernus, deorsum eundem detrudere molitur,utrinque enim est eadem vis, potentia & aeris conamen ι adeo ut, revera in aequilibrio positus sit. Hoc, ex experimento, cujtis, sectioneseptima memini, clarissimum evasurum opinor. Nam ut ibidem ostendi, quamdiu Hydrargyri altitudo undetriginta digitos excedit, tamdiu Hydrargyli motus & eL fluxus, e parvulo soramine perseverat. Et non prius ad unde tricesimum digitum delabitur, quam statim cessat cmuxus, ut tibi Corneli periculum lacienti superilis innotuit. Hujus phaenomini causa & ratio est evidens, quoniam Hydrargyrus usitatam suam altitudinem consequutus, quam exactissime cum aeris pondere & Elaterio ,ejusdem potentiae & conaminis evadit, ratione nimirum suae gravitatis: & proinde alterum alteri cedere nequit, sed utrumq; immotum manet. Quamdiu autem Hydrargyri altitudo, unde triginta digitos excedit, tamdiu si igravitate, acris Elaterium superat vincitque, sed dum effluendo gradatim subsidit,quo fit,ut non tanto pondere ambientem aerem premat, eo diminulae gravitatis tum demuna per enit, ut aeri iubi orificium munienti, perfacile cedat, seseque aeris Elaterio suspendi sinat.Unde ob vim aeris, ejusique Elaterium, quo tubi cavitate intrare annititur, & ob Hydrargyri gravita-

rem,qua egredi multum conatur, evenit, ut ce stet motus, & cia fluxus. Et non secus hic contingit mutua resistentia, ac cum duorum corporum sibi invicem in angusto tramite occurrentium alterum alteri cedere dedignatur. Haec adeo sunt manifesta, ut existimem vix vel minimum tibi mi Corneli J superesse scrutulum

65쪽

scrupulum. Alioqui, quid causae, mihi dicas, cur iugiter e parvulo foramine essiuat Hydrargyrus, donec undetricesimum digitum attigerit; quem cum assecutus sit, statim cessat motus. CORN. Hoc quidem tibi levi brachio solvam, quoniam in illa altitudine Hydrargyrus constitutus, non amplius habet suificientem gravitatem & pondus, ad Funiculum extendendum: proindeque, Mercurio deorsum nitente, & Funicuilo eundem sursum trahente, oportet cesset motus. ALEx. Non tam philosophum Corneli quam lanam bulum mihi agere videris, nam quocunque modo, te, ex tuo Funiculo cxcussime hactenus studui; nihilominus, eo, vel manu, pede, poplite . vel faucibus prehenso, te ipsum multa calliditate tueri moliris. Utcunque. hoc unum te praemonitum volo, tibi prospicias , caveasque; nam fidens animi sum, te, disruptos,niculo. brevi lapsurum. Id tibi dico, ne tu postea dicas,tibi non praedictum. Cave. FRANc. Appetit jam vespera, studiis hodiernis valedicamus ι coenam apparatam esse satis novi. Eamus jam nunc intro, nihil est omnium,quod malina; nam iam dudum animus est in patinis. Latrantemque fame stomachum propὸ verba relinquunt. ALEX. Oblivisci tamen non oportet, Cometae hac nocte invugilandum csic. FRANc. Mente mihi penitus exciderat. Faciam

quam possum sedulo.

DIALOGUS Q U ARTUS

Tenium Baroscopii phaenomenon proponitur, o que causa es ratio ostenditur. Personae Colloquentes.

Franciscus. Olexander. Cornelim.

I. FRANc. Felicem , faustumque precor tibi diem , Alexander, tibique itidem, mi Corneli. ALGx. Gratulamur vicissim tibi, hoc matutino tempore, scelicem de monte regressum. Ecquid novarum rerum de Comete tam matutinus nobis adfers 3

66쪽

Lra RI I. DrALocus. IV.FRAN. Illud imprimis, quod . ut scio,tibi videbitur incredibile. Ovem deseruit,& inde Sirium versus, partesque caesi boreales ocissime festinat. A Lix. Quid tu narras 3 Serione, an joco ais FRAN. Crede mihi, serio. ALEx. O admirandum prodigium lNescio quid profecto animus mihi praesagit mali. Adeo super hac re conturbor,ut animii ad cogitandum componere nequea Nil equidem in vita mihi accidit sormidabilius. Ff AN. Omitte male ominari: satis nobis, quae in rem nostram sunt, mundi moderator Deus prospicit. In illum unicum , omnem tuam fiduciam fac conferas, cui quid nobis, nostraeque saluti maxime pediat exploratum est. Neminem temere hactenus amigere solitus est. Non pernicies nostra, sed salus in omnibus , cordi est. Novit optime quid suis potissimum conducat. Cost. Recte sane con jectas. Sed quid tibi, Francisce, de Comete videtur F RAN. Rem omnem iam audies. Media circiter nocte, quantum divinare potui multa enim Horizon caligine, id i emporis,obsidebatur, emersit. Neq; ante secundam, ob varias intercursantes nubeculas, clare oculis percipi potuit. Paulo post, iisdem dissipatis, quibus coelum hactenus suffuscatum fuerat, splendidissime fulsit. Ad meridiem, hora circiter tertia. pervenit. Occasum vero,dala sexta, passus est. Apparente magnitudine, palmam adaequavit, colorem habens albicantem: cujus circumferentiam, color quidam pallidus duorum digitorum, undique praecinxit Crines non quaquaversum in omnes partes vibravit. sed in unam solummodo partem, occasum videlicet aestivum versus, radiosam barbam promisit. Ai E. Vulgo a junt Cometas barbam in partes soli aversas perpetuo protendere. F RAN. Hoc verissimum de nostro Comete dictum puta. CORN. Idem metego elapsa nocte observavi. Aiax. Sed quousque eam promisit λFRAN.Sex circiter,uel septem ulnas. ALE. Ingens quidem. Co R. An Telescopio usus est FRAN. Quidni CORN. Quid quaeso, censes de fumo & igniculis, quos identidem emisiti FRANC. Parum in iis animadvertendis oculatus sui. CORN. Egono

clarius solis oculis, quam tu conspicillis instructus, videam

67쪽

FRAN c. Opinor non. ALEx. Enarra quaeso, quid conspexeris. FκAN. Aliud sane nihil. quam veluti lidus ingens,cuius lumen in medio fere albicans erat, circum quaque vero, rarius pallorem prae se ferebat. CORN. Demiror sane, quum omnium Cometarum seminarium, sit suprema regio elementaris, adeoque nobis omnes tam vicini, quod partium diversitatem, atque Varietatem non conspexeris. FRAN. Non multo humilius luna

spatiari videbatur. ALEA Quin tu uno verbo dic, in qua caeli plaga, versari tibi visus sit 3 FRAN. Multum quidem infra Raquatorem , viginti ferme octo gradibus, in vicesimo septimo

gradu Leonis. ALEX. Trigonus quidem igneus. Filne tibi Fran cisce, ephemeris 3 FRANG. Imb. ALεx. Inscribantur haec verba memoriae cama, Cometes, die Veneris, decimo septimo Kalen

gradu exisens; viginti octo declinavit graduo ab CAEquatore, me ridiem versus. FRAN. Probe curabo. N am quo pacto istuc so leai fieri optime calleo. Tempus jam,ni fallor, admonet, ut ad tertium Baroscopii phaenomenon proponendum, explicandumque nosmet propere accingamus. Tuum itaque est Alexander, hoc quicquid est muneris, & ossicii, auspicari. II. ALs x. Lubens dicto audiens sum. Tertia itaque dissicultas, quam jam proponere animus est, sic se habet. Ubi priamum ad usitatam altitudinem Hydrargyrus defluxit, si tubum

Horizontem versus, manu reclines , denuo ascendit Mercurius. spatiumque integrum inane replet. illius experiendi causa, reclines, Francisce, tubum Baroscopii A B G eousque,qu usque reclinatur tubus G D E. FRANC. Factum. Co RN. Demiror sane tot, tamque varia Naturae phaenomena. Totum spatium AB Mercurio plenum esse video, tubo reclinato. ΑLEx. Rursus, Francisce, ad perpendiculum erigatur. FRANGFeci. C ο κ N. Aliud quidem admiratione dignum. Idem met

Hydrargyrus denuo defluxit, spatio A Binani relicto. Persuasum mihi est,hoc phaenomenon absque meo Funiculo, nunquam salvari

68쪽

L I p R. t L DIALocus IV. 33 salvari posse. FRAN. Quidnam istuc est, quod tam tacite tecum mussit s, Corneli 3 Estare. Aliquid novi certe est. CORN. Alias dicam. Perge. A LEI. Dissicultas, quae prima fronte app*ret haec est Quaenam sit ratio cur,tubo Horizontem versus reclinato, Mercurius denuo ascendat,& integrum inane spatium A B repleat 3 Prius vero quam resolvatur quaestio, sciendum est quod, quo instante incipit tubus G B A, a perpendiculo deflectere, ac horizontem versus reclinari,codem incipiat Hydrargyrus sursum versus fluere, spatiumque inane B A replere;& quo magis reclinetur, eo magis dictum spatium minuatur, donec tubo ut G D E reclinato, totum sere evanescat: quo instante, tubi vertex E, exactissime undetriginta digitis, superficiem C D supereminat, tanta enim est distantia EI. Quibus notatis dico veram hujus phaenomeni cautam, cur, reclinato tubo, ascendat Mercurius, esse aeris gravitatem & pondus, superficiem C D stagnantis Mercurii prementis, sursumque pellentis. Quod hujqs motus principium sit extrinsecus, 1 compressione nimirum citacumfusi aeris, facile potest hoc tentamento probabiliter ostendi. iuxta itaque quantitatem orificii vasculi, quod stagnantem Mercurium continet, aptetur operculum, quod ad amussim ejus capacitati congruat, superficiemque CD stagnantis Mercurii facile premat, relicto interei foramita in meditullio, petquod tubi extrcmum transeat. Tum si vim manu, operculo adhibeas, deprimendo nimirum Mercurium CD statim verticem cylindri B, ad A versus ascendere conspicaberis, spatiumque illud inane adaequate replere, non secus, ac si tubus reclinaretur. Quod si urgere desinas, ac superficiem amplius premere nolis, tum denuo ex A ad B, Mercurius delabitur ad pristinam altitudinem. Ex quibus infero, vim quandam extrinsecam, reclinato tubo, fore,qua sursu ni pellitur Hydrargyrus: hancque aliud nihil esse,quina incumbentis aeris gravitatem. & pondus.

III. FRANC. Ratiocinio tuo, a me in hunc modum, Occur ritur. Reclinato tubo, nulla advenit nova aliqua acris gravi s& vi , quae non prius aderat, tubo ad perpendiculum consti-

69쪽

luto. Adhaec, si externi aeris gravitate sursum pellatur Mercurius ad tubi reclinati verticem, tum contingeret aequi pondium, inter supra dictum Mercurium , externumque aerem incumbentem: atqui id a ratione alienum videtur; quoniam justum Mercurii aequipondium cum renitente aere, viginti novem solummodo est digitorum , quot sunt inter C & B ; non autem triginta serme sex, quot inter D& E. Quare dicendum videtur, Hydrargyrum reclinati tubi, externi aeris obnitentis gravitate suspendi non possie , quandoquidem cum eo justum aequi pondium non constituit. Nam procul omni dubio, integer Mercurius reclinatus DE, multis unciis superurat gravitatem Mercurii CB: atqui hic in aequilibrio cum externo aere constituitur: ergo ille nequit etiam cum eodem constituere aequi pondium: & ex consequenti, dici non potest, quod externi aeris gravitate, ad tubi verticem E sursum pellatur, aut ibidem, ejusdem obnitentis gravitate, sustineatur. CORN. Huic argumento, toto pectore, a stipulor, nam magni mihi ponderis , momentique videtur, ad aeris vim, ejusque Elaterium , in perpetuum profligandum. ALEx Quid itaque in medium efferendum censes , quod tanto Naturae phaenomeno salvando sumςeret 3 COR N. Rogatus sententiam, censeo Mercurii gravitatem multum, tubo semel reclinato,

diminui, propterea quod ipsius tubi lateribus incumbat Hydrargyrus, qui antea, tubo nimirum ad perpendiculum constituto, solo Funic si suspendebatur. Inde evenit, ut, diminuta Hydrargyri gravitate, Funiculus sese contrahat, Hydrargyrumque sursum trahat. Haec ego. A X. Respondeo, Francisce, concedendo nullam aliquam de novo aeris vim vel gravitatem advenire, quae non prius aderat, tubo ad perpendiculum posito; verum inficiandum est inde sequi, non sursum ti geri, pellive Hydrargyrum ad tubi verticem reclinati, incumtentis aeris gravitate. Quam adduco rationem haec est; ouae

quidem manifestissima est etiam posterioris partis tui argumenti solutio: quoniam, quo magis Horizontem versus reclinatur

70쪽

Lian I I. Di A Locus IV. 37tubus, e 5 magis Hydrargyrus, quem continet, nonnihil de si a

gravitate amittit, quam sectionesecunda, dialogi primi, hujus libri, appellavi insensibium. Proinde dico, tametsi incumbens

aer, semper eadem mei fruatur gravitate, potest tamen Mercurium ad tubi verticem propellere. Nam licet triginta sex sere digiti Mercuriales stat in tubo reclinato , nihilo majoris tamen sunt ponderis in Libra Naturali, cujusmodi est Barosco pium, quam viginti novem in tubo ad perpendiculum erecto: quum juxta theorema illud sectionis quartae, Dialogi primi, fluida sibi qui tuo aequiponderent secundum altitudinem solummodo. Atqui verum est , quod punctum E. non sit altius puncto B. Fateor quidem, si Hydrargyrus tubi reclinati, Librae Artifciali, ponderandus imponeretur, multo soret gravior Hydrargyro tubi recti, quum in hoc, viginti novem solummodo,in illo autem, triginta fere sex digiti Mercuriales contineantur. Ex quibus evidenter insero, non solum incumbentis aeris gravitate & pondere, utriusque tubi Hydrargyrum suspendi; verum etiam, cum eodem aere, utrumque in justissimo aequi pondio constitui. Haec evadent clariora ex siectione tertia, Dialogi sicundi, libri primi de Instrumentis Hydragogicis, infra. IV. Ad supr1 dictam rationem firmius stabiliendam,

aliud adducam experimentum, quod non parum luminis adferet. Postquam itaque delapsus est Hydrargyrus ad usitatam altitudinem,digitum infra stagnantis Mercurii superficiem C Dimmerge, tubique orificium eodem probe occlude. Dein, tametsi tubi orificium probe digito obthuratum,ex stagnanti Hydrargyro sustollas, ejusque verticem, Horizontem versus, lento gradu reclines, donec ipse tubus HoriZontalis propemodum evaserit, nullum tamen Hydrargyri ascensum ad vacuum replendum conspicaberis, sicut ante. In propatulo ratio est ;quia eXternus aer, qui priori in casu , sursum pepulit Hydrargyrum , dum aperiretur tubi orificium, nequit jam, hoc in casu idem praestare, idque, quoniam tubi orificium adeo arcte digito ob thuratur, ut nihil aeris subintrare queat, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION