Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

mri I. De Utibus. Cobat. n. 3I . qui sine Purificatorio aut mundo strophiolo celebraret, si facile haberi non possit.

IV. Q. g. Quid circa consecrationem Calicis notandumst e Res p. Duo praecipue, quomodo scilicet ea obtineatur,dcamittatur, ex quibus prior sei licet obtentio Consecrationis , retinet commune nomen, & consecratio vocatur, posterior vero Execratio seu Aesecratio appellatur. Et Coniser tionem quidem quod attinet, etsi Diana p. s. tr. I S. res. 62. cum aliis pluribus non improbabiliter lentiat, etiam tunc consecrari Calicem, quando in eo si ve bona, sive maIa fide celebratur, quia tamen Lugo d. Eo. de Euch. n. 62. Dicasti Ilo & alii non immerito negant ejusmodi contactum Sacri Sanguinis sufficere ad Consecrationemi alioqui enim & Barba Sacerdotis, aut pannus, in quem ex casu effusus esset Sacer Sanguis, consecrati censeri deberent; quod nemo facile concesserit ideo rectius faciet Sacerdos, si etiam talem Calicem ab Episcopo aut alio potestatem habente consecrari curet, etsi prior sententia ob suam probabilitatem ei saltem in casu necessitatis servire possit.2. Execratio Calicis tunc solum

facta censeri debet, si ita frangatur, ut inutilis ad usum Sacrificii essectus sit. Unde licet Suarer putet,Calicem, si denuo inauretur, execratum censeri debere, idemque alii judicent, H eodem Haeretici aut alii mali homines impie abusi sint, rectius tamen de utroque casu id negant Lugo, Laym. &alli

apud & cum P. Gobat. n. 3Io. qui recte monet n. 312. tum

Omnibus, tum praesertim Sacerdotibus ab Episeopi seu Suia fraganei residentia remotis imbibendam, & saepe practicandam esse doctrinam communem ex cap. 2. de Sacram . non iter.

desumptam, videlicet non esse facile iteranda illa Sacramenta aut consecrationes, quae de jure communi & per se solum semel fieri solent: Addunt tamen plerique supra citati Auth res, in ejusmodi casibus decere , ut saltem aqua beneducta a Iuatur Calix; quam ablutionem P. Gobat. n. SI I. ab Episcopo, aut saltem ex commissione illius fieri debere putat,

alii tamen Authores plerique hoc non exiSunt.

32쪽

In ipsa Missa observandis.

DE RITIBUS IN IPSA MISSA

OBSERVANDIS.

IN his indicandis hic fere ordo observabitur, ut prius ea,

quae tam solemni, quam non solemni Missae communia sunt, explicentur: & tum demum ea, quae solemni Missae propria sunt, separatim exponantur . Quamquam neque haec etiam omnia in hac parte, sed ea tantum, quae a Celebrante. observari debent, sint referenda : nam quae ad alios Ministros pertinent, rectius in tertiam partem differentur.

TITULUS I.

De praeparatione Sacerdotis celebraturi. I. UAESTIO I. Qualis praeparatio a Sacerdote celebraturo sit adhiben L Resp. Duplicem potissimum, internam & externam. Prior in tribus consistit. I. In puritate conscientiae per confessionem vel contritionem procuranda . 2. In optimae intentionis formatione, fervorisque ac propositi Sancta sancte tractandi instauratione. 3. In piissimo ac sublimissimo sensu erga hoc SS. Sacramentum ac- , quirendo, desiderioque ad Christum dignissime suscipiendum excitando. Posterior itidem in tribus consistit. I. In Precibus certis praemittendjs. 2. In manibus lavandis. S.Ia vestibus sacris induendis. II. Q. 2. ctuales preces praemittenda sint TripIices p tissimum assignari. I. Matutinum m Laudes, ad quas pra mittendas Celebrantem sub mortali obligari ultra. 3o. Authores apud Dian. p. 2. tr. I . Eo I contendunt quocum tamen sententi am P. Gobat. n. 388. vix probabilem esse ait, cum nullam etiam sub veniali tantum ad eas dicendas obligationem agnoscunt Suar. m. 2. l. s. c. 2 . Tambur. & Pl

33쪽

r Pars V De Alitibus . .

lebraturi praeparatione et ad quas tamen recitandas neminem obligari,sed, ut ipsum Mistale dicit, pro opportunitate & armbitrio cujusque dici posse,Ferd. de Castrop. I. c. T. S. I. n. X. Tambur. & plerique Theologi tradunt. S. Preces illae,quibus Gregorius XII. s annorum indulgentias annexuit, atque adeo a multis Sacerdotibus tantae gratiae obtinendae causElaudabiliter praemittuntur, suntque istae: Ego volo celebrate fam,C conficere Corpus m Sanguinem Domini noctri IESU Christi iuxta R itum S. Romanae Ecclesae, ad Laudem omnia

potentis DEI, totiusque Curia triumphantis et ad utilitatem quoque meam, totiusque Curia militantis, pro omnibus, qui se commendaverunt Orationibus meis in genere re in specie, erpro felici statu S. RAmana Ecclesiae: Amen. Gaudium cum Pace, emendationem vitae , spatium vera paenitent a, gratiam in consolationem S. Spiritus, perseverantiam in bonis operibus tribuat nobis Omnipotens et misericors Dominus. Amen .

III. Q. s. Quid circa Iotionem manuum obserivandum fit p P. Id unum, ut, quemadmodum propter reverentiam Sacramenti instituta est, ita non facile omittatur, maxime cum ad eam sub veniali peccato obligari Celebrantem, multi A A. apud Dian. p. Io. tr. II. n. Ty. doceant: minorem scrinpulum, imo nullum habere debere ipsum, si praelectionem

Missae, quam Rubrica manuum lotioni praemittendam ait, omittat,ientiunt plerique A A.& vero etiam praxis ipsa probat,apud eos maxime Sacerdotes, qui aut alios Celebrantes sequuntur, atque adeo omnia ab illis legitime disposita credunt , aut certe alioqui ob Festi solemnitatem unica orati ne , quae per signacula pridie disposita facile reperiatur,opus esse sciunt. Meminisse tamen convenit temporum, quibus contingit mutationem fieri in Orationibus, eo quod plures omnino si miles concurrant: in tali enim casu expedit pra videre Missam, ut talis mutatio recte instituatur. IV. o. g. Quid circa vestes induendas maxime notandum D p S. Tria praecipue. I. Locus, ut scilicet Paramenta non

in Altari i in quo Missa facienda est , absque necessitate ponantur illoc enim pro sol is Episcopis At Cardinalibus fieri debere, S. Rituum Congregatio 3. Julii Isi1. decrevit sed

potius deficiente Sacristia in mensa separata collocentur.

Quod si autem is casu necessitatis in Altati ponendae sint,

34쪽

In ipsa Missa obserivandis , lis nunquam in medio illius, sed in cornu Evangelii ponantur

Gavantus P. E. tit. I. n. 2. 2. Traxis, ut scilicet, dum Amictum accipit, & in medio, ubi Crux est, osculatur, non cum eo Crucem faciat, sed id, si velit, ante receptionem praestet. Multo minus vero genuflectat, ut aliquid solent, nisi forte utroque genu flexus orationem praemittere velit: Ut, dum Albam accipit, caput junctis manibus submittat: quod idem quoad manuum junctionem etiam in Planeta accipienda faciendum et Ut, dum Manipulum brachio adaptat, eum oscu- letur,& interea se vertat,ut Minister Albam facilius adaptare queat et ipsum vero ManipuIum, si chordulas habeat, non supra cubitum, nec longius a manu ligandum putat Gava tus, P. A. tit. I. I in L. sed quia Manipuli plerumque non sunt ita parati, ut infra cubitum firmari possint: & praeterea,s tali modo induantur, Celebrantem in actionibus suis circa Calicem tangendum versantibus impediunt, ideo poterit S

cerdos in tali casta communem praxin retinere, eosque brachio supra cubitum applicat . Ut Stolam ita collo accomm det , ut ex humeris extremae partes post decussationem ante

pectus sita ut sinistra pars dextrae subjaceat aequaliter dependeant,& Crux in stolae medio signata,coli i quoq; medium

occupet et Ut Planetam bene attrahat, ne indecore a tergo

pendeat, & Albam videndam obiiciate quem ob finem ab a curatioribus Sacris is vincula linea vel serica, quibus Corpori Planeta firmiter adstringatur, eidem inseri solent. Ita Ga-vant. Arnaud. Bauld r. 3. Preces, dum vestes assumit, juxta Missalis praescriptum recitandae ; ad quas etsi mor & alii sub mortali, P. Gobat. n. 38 . S: Scortia sub veniali. Tamburinus I. I. c. I. S. I. Ac FagundeE sub nullo peccato ( modo alias preces substituat Celebrantem obligari doceant, semper tamen suadendum est, ut eas Celebraturus Sacerdos non facile omittat, cum pulchros, atque ad Sacrificium dignius offerendum perquam idoneos assecius contineant . Caveat

tamen, ut easdem cIariore, & ab aliis intelligibili voce cum audientium ossensione dicat.

35쪽

. Pars II. De ditibus.

TITULUS IL

observando.

PEr Ritum hunc generalem intellige varias praxes, quas passim Ascetae suggerunt, ad solidae devotionis sensum, dum Sacrificium hoc offertur, excitandum, ex quibus quivis eam eligere poterit, quam Genio suo ad dictum finem o tinendum aptissimam experientia Magistra probaverit; mihi quidem ea prae reliquis eligenda est visa, quae affectibus, quos ipsae Orationes in Missali praescriptae suggerunt, excitandis affectuose insistit ; de reliquo vero sicut Celebrans Christum in ipso Sacrificio osserendo repraesentat, ita optime quoque facturum credo, si in modo quoque Merendi i Dium imitari conetur. Itaque

ita & Sacerdos ante quam adAltare accedat,valedicat omnibus negotiis & Amicis suis, omnem de i is cogitationem de sollicitudinem praeterquam sub Memento deponens .

Celebiam seipsum tum per Confessionem suo tempore prsi missam, tum per eam, quae in ingressu post Psalmum Iudica Peragitur, coram Deo accuset, illius judicio submittat.

Celebrans Altari per tres potentias, memoriam videlicet, intellectum & voluntatem ita se afligere studeat, ut nulla alia in re, quam in iis, quae ad Sacrificum hoc rite ostere dum pertinent, occupetur.

neris Personarum, scilicet Inimicorum, Peccatorum in Latrone, Amicorum in sua Matre, &S. Joanne, &suit sius, ac pro his omnibus non solum oravit, sed incredibili Eelos quem verbo Sitio indicavit salutem eorum Patri aete no commendavit, ita Celebrans quoque cogitet hunc Zelum sibi imitandum, & pro dictis perlonis sub Memento ardenterge aflectuose orandum esse.

36쪽

In isto Missa obserivandis. 2pnon curavit, neque propter eos de Cruce, ut ipsi irritatic petebant, descendit ; ita & Iebrans, licet ii, qui Mista

iam audiunt, morae impatientes, querantur, optentque

ipsum ab Altari recedere, Missam abbreviare, At, nisi faciat, calumnientur, & irascantur, constanter in Altari perseveret, & agat, quod agit, salva tamen sc mper discretione & publica aedificatione. VI. Sicut Christus omnia, quae de Sacrificio suo in Cruce osserendo in Scriptura Sacra praedicta erant, plenissime consummavit et ita & Celebrans omnes Rubricas & Caeremonias , quae pro Sacrificio Mi e praescribuntur, exacte observare studeat, ut& ipse finito sacro dicere possit et Con fummatum es. VII. Sicut Christus post Spiritum suum in manus Patria commendatum in Limbum & Purgatorium descendit, & ex utroque Animas ibi detentas liberavit, ita Sacerdos quoque post Consecrationem sub Memento pro defunctis ad Animas purgantes mente descendat, & quotquot potest, per appliat cationem Sacrificii inde extrahere studeat. Atque hic modus vel ex eo capite videtur solidior, & pra ferendus, quod nec multa reflexione indigeat, nec aliam fere industriam, quam quae ab ipsa Sacrificii excellentia jure exigitur, requirat , aliunde vero propter conformitatem cum modo a Christo in Cruce adhibito, merito & ipsi, de Patri aeterno gratior futurus credatur .

TITULUS III.

De Egressu ex Sacristia.

Utus communis.

I. Bi omnibus Paramentis indutus fuerit , Birretum a cipit, eoque caput tegit idi tum arripit manu sinistra Calicem (quem, si remotus satis fuerit, ante, quam Planetam accipiat, ex loco suo auferat, & propius ante se in loco Paramentorum ponat, ne, si post Planetam acceptam id faciat, eandem affricando corrumpat & Bursam manu dextra tenens aute pectus elevatum portat. Rubric. II.

37쪽

18 Tars II. De Ritibus.. II. Ante, quam a loco Paramentorum discedat , tacit Cruci vel imagini reverentiam, capite cooperto & quidem profundam, ut recte Gavant. p. E. tit. 2. lit. A. Sc Bauldrius

P. e. c. s. n. s. advertunt.

III. Sequitur Ministrum praeeuntem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore , capite cooperto. Ilitus Solemnis. I. Antequam exeat e Sacristia cum Ministris, imponit capite aperto incentum in thuribulum, ministrante Diacono naviculam, &Thuriferario thuribulum, dicitque solitam

benedictionem. Arnaudus tr. I. p. E. tit. 2. n. I S.

II. Tum descendit de gradu , & capite detinc ( quia tunc Calicem non portat Cruci profundam reverentiam facit, deinde se vertens cooperto capite Ministris transeuntibus de reverentiam illi facientibus pro gradu respondet. Bauldr. l. c.& Ritus Rom.

De Transitu coram Altaribus.

I. A Nie triplici generis Altaria transire potest Cel

brans. I. Ante Altare maius, Si tunc genu flectere debet, si Venerabile Sacramentum ibidem asservetur, vel certe, si non asservetur, profundam reverentiam facere, quidem cooperto capite, ut vult Rubrica tit.2.n. I. Sed quia in aliquibus locis consuetudo introducta est, ut ob majorem Populi aedificationem talis reverentia tu traque scilicet pra cedens J fiat detecto capite: recte faciet Celebrans, si eidem se in tali casu accommodet ; maxime si venerabile Sacramentum Dblice in Altari sit expositum e tunc enim semper caput detegendum esse, recte monet Arnaudus tr. I. p 2.tit. 2.Monent tamen Gavantus, Arnaudus, St Bauldrius, ne idcirco longius procedat nudo capite, ut aliqui titulo revere tiae faciunt, sed minus caute ob Calicem, quem manu gem

stant Disitirpes by Cooste

38쪽

In isto Missa obstreandis

stant. Si tamen & haec consuetudo alicubi vigeat, ( uti R

inae vigere audio ut scilicet, quamdiu per Chorum, ubi venerabile Sacramentum asIervatur, vel expositum est,inc dit, caput detectum retineat; poterit & ipse eandem sequi. II. Transire potest ante Altare latcrate, in quo SS. Sacramentum vel actu consecratur & elevatur, vel certe adhuc in Altari consecratum manet, & tum si elevatur, utrumque genu flectendum; post elevationem vero unum inclinandum, semperque caput detegendum est. Rubri

III. Ante Altare, in quo Reliquiae insignes alicujus Sameti , de quo ibidem fit Festum, stant expositae , transire potest, & tunc apertum caput eidem profunde inclinare decet. In aliis vero Reliquiarum casibus habeatur ratio Altaris tantam , puta si Sacramentum ibi reperiatur, alioqui enim nulla ante alia Altaria reverentia facienda est, cum Rubricae solius summi Altaris meminerint. Gavant. p. E. tit. 2.IT. Si coram alio Sacerdote ad Sacris iam redeunte transis Eat , nullam ei faciat reverentiam , nec caput aperiat. Si ante Magnatem vel Principem, solum capite aliquantulum inclinato iisdem reverentiam faciendam esse Bauld. n. s. ex Gavanto tradit, sed rectius se locorum consuetudini quoad

hoc & alia similia puncta accommodat. Utus Solemnis. I. In soIemni ossicio cum Calice non portet Celebrans , semper caput aperire debet, si forte in Altari aliquo inferi re celebraturus ante Altare majus transeat. II. Si transit per medium Chori, ubi est Clerus, Bauldr. P. S. c. I S. n. s. cum Gavanto putat, ipsum inclinato,sed tecto capite esse lalutandum, cum idem Episcopus in Caerem niali Episcoporum facere jubeatur. . .. TITULUS V.

De Accessu ad Altare.

mtus Communis.

I. Um pervenerit ad Altare stans in plano ante insimum gradum, caput detegit, Binetum Ministro porri-

39쪽

3s Tars II. De Utibii .git, & Altari profunde se inclinat, aut omnino genuflectit,

si in eo sit SS. S acramentum . Rubrie. II. Dum Corporale extendit, ita id facit, ut Ora rium demoram Altaris tangat, ut manus post Consecrationem intra Corporale commodius contineantur. Gav. hic lit. I. III. Collocat Calicem super Altare, & velo ita tegit, ut in anteriori parte totus lateat. Gav. lit. I. IV. Ante, quam ad librum aperiendum accedat , faciet Cruci profundam reverentiam juxta Gav. Castaldum, re Bauldrium p. 6.3. c. s. n. 6. ubi universaliter ait,profundam ei reverentiam faciendam, quoties accedit, vel recedit a m dio Altaris, etiamsi id specialiter non annotetur in Rubricis: videturque id probari posIe ex alia Rubrica; quae jubet in tali casu Venerabili exposito genuflexionem fieri, ergo Cruci expositae saltem profunda inclinatio fieri debet. U. Redit ad medium Altaris, iterumque Cruci profundam reverentiam faciens, descendit ad infimum gradum , vertens se ad Cornu Episto e. Rubr.

Ritus Solemnis. In Missa Solemni, ubi ad gradum Altaris venerit, ac reverentiam convenientem fecerit, non ascendit Altare, sed in plano consistit, donec a Caeremoniario moneatur de principio Mis Iae faciendo.

De Aspersione Aquae Benedictae.

Ilitus Solemnis.

do, a quo, er quomodo facienda sit. II. Ad primam ergo quaestionem quod attinet, debet hareaspersio fieri omnibus diebus Dominicis, etiam Paschatis re

Pentecostes nisi Episcopiis solemniter celebret, tunc enim omitti debet, ut in Caeremoniali Episcoporum l. 2. 3I. praemscribitur & quidem ante omnes alias benedictiones v. g.CC- reorum, Palmarum &c. Arnaud. p. g. tit. Iy.III. Circa secundavi quaestionem, a quo facienda sit decrevit

40쪽

In ipsa Missa observandis. SIvit x Rituum Congregatio Anno I 6go semper hane asper fionem ab ipso Celebrante etiamsi primae dignitatis sit, iaciendam esse. Unde si forte Neo sta quispiam tali die primam DEO hostiam offerret, prius Antiphonam cum Or tione de S. Spiritu canere, & post illas, dictam aspersionem facere deberet,nisi alia forte alicubi consuetudo sit recepta.IU. Modus in sequentibus consistit. I. Accipit a Dia-eono vel si hoc non adest, a Caetemoniario Aspersorium,genuflectit,& Asperges vel Vidi aquam genu flexus, etiam tempore Paschali, canit. 2. Aspergit gradum Altaris in medio, in latere Evangelii, &Epistolae, tum seipsum adhuc flectens. 3. Surgit, ac primo Diaconum ac Subdiaconum flectentes, ac postea alios Ministros pariter flectentes aspe git , & tandem facta reverentia ad aspergendum populum procedit, incipiendo ab iis, qui a Cornu Epistolae sunt: . Comitantur ipsum Ministri, cum quibus submissa voce Psalmum Miserere recitat, uti Rubrica in fine Missa Iis de hae benedictione loquens indicat, & Gavantus p. g. tit. IS. lit. L. ubi addit, Diaconum a dextris fimbriam Pluvialis attollere debere. Quando autem in Caeremoniali Episcoporum jubetur , ut Diaconus & Subdiaconus in suo . loco stantes Celebrantem operiantur, id putat Gavantus tantum fieri ob reverentiam Episcopi praesentis, ut coram eo minori Pompa

Celebrans procedat. Verum ego judico id potius fieri, quia tunc ob dictam reverentiam Episcopi, ne solus in sua Sede relinquatur, omittitur tota Processio , quae cum Ministris MCantoribus sub aspersione Aquae benedictae institui plerumque solet in Eccleuis, solusque Celebrans cum Caeremoniario Pluviale a dextris elevante,& alio Ministro a sinistris vasculum Aquae benedictae portante aspersionem peragit. Unde si alicubi consuetudo habet, ut nunquam similis Processio cum Ministris instituatur, nec Diaconus & Subdiaconus comitari eum debent, sed soli duo Ministri,de quibus paulo ante dictum. V. Cum ad Altare redierit, facta reverentia stans in pIano, junctis manibus dicit versum vende, addens A llel vjatempore Paschali, non autem ad Domine exaudi. Subjungie Dominus vobiscum & Orationem, & post eam Manipulum M

Plagetam asumit. 6. Si adsiit Episcopus, post Altare tertia

vice

SEARCH

MENU NAVIGATION