Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

61 Tars II. D ditibus Homofactus est, eaput inclinate aut si non sedet, in superiori Altaris gradu genuflectit, & ad dicta verba caput profunde

inclinat . III. Cum Diaconus ante , quam ad credentiam vadat, profunde se inclinat ante Celebrantem , ipse quoque modica capitis cooperti inclinatione eidem rei pondet.

IV. Circa finem Symboli dato signo surgit, & ad Altare redit, sicut supra de fine ad Gloria in Excelses dictum.

TITULUS XVIII. DE OFFERT ORIO

Ritus Communis.

cito,

II. Tempore Paschali Alleluia additur , ni si jam ante fuerit additum. III. Dum Calix denudatur (quod adhuc sit super Cormporale velum non est ponendum super Corporali i quia super hoc nihil poni debet, nisi quod Corpus & Sanguinem Christi tangere aut tegere solet sed juxta Corporale, aut Palla super illud poni , ut facilius apprehendi queat. Ita

Gavant . p. 2. tit. T. & Bauldrius. p. S. tit. T. IV. Dum aquam affundit vino, meminerit estati a Ga- vanio p. 2. tit. T. n. 2. ex Rudolpho allati: fuanto paucior , tanto potior. Ne tamen nimium anxius sit, timeatque, ne nimium affundat, recordetur pariter, Synodum Tiburiensem approbasse factum illius, qui tertiam partem aquae in Calice miscuit, teste P. Gobat tract. 3. n. 6 I. ubi ipse quoque consentit, si vinum tam robustum sit, ut tertia parte aquae affusa retineat adhuc substantiam & nomen vini. Sed neque de guttis per Calicem dispersis nimium sit sollicitus; nam, etsi recte Gavatus & alii moneant,easdem aut Purificatorio abs tergendas, aut circumacto Calice reliquis vini de aquae partibus uniendas esse, si ante Consecrationem videantur; si tamen id ipsum non fiat, nullum committi peccatum. Tamburinus I. 2.de Sacris c. I. s. 3. n. 22. docet, addens, non expedire , ut illa abstersio fiat immediate ante Consecrationem

72쪽

Calicis & verbar Simili modor omnino autem malefieri, si post Consecrationem abstergantur. V. Sub Offertorio Calix ita tenendus est elevatus, ut i sus cupa oculos non excedat, neque sit infra os, ad disi rentiam Calicis elevati. Signum Crucis cum Calice fit ambabus manibus, Bauldrius i. c. n. 2. VI. Si fuerint plures Hostiae osserendae, discooperiat eas ante, quam accipiat Patenam, & si spatium patitur, inter Calicem & secretarum tabulam eas collocet: non tamen d bet elevare pix idem sub praetextu oblationis, sed sufficit, si intentionem ad eam dirigat, Gavant. l. c. liti. Y. Quod si vero contingat, ut Sacristanum quidem Hostias Ciborio imclusas Altari imponentem pro Consecratione viderit, sed tamen ipse eas aut aperire ad oblationem, aut corporali Arulaeve admovere oblitus sit, non repetat amplius oblationem, cum La F manus tr. g. c. 2. n. I s. testetur, esse intentionem Mpraxin Ecclesiae, ut in tali casu particulae tales, si forma Consecrationis super eas prolata sit, coniecratae censeantur.

VII. Dum Cruces super Hostiam & Calicem format,non faciat id descendendo ad Hostiam,ied aequali tractu & trans

verse super oram anteriorem Pallae, quae calicem tegit Cav-

l. c. liti. P. Ubi addit, juxta peritiores Romae a te contultos in formandis Crucibus ejusmodi hanc Regulam servandam esse, ut duae dumtaxat lineae , non atuor formeDtur, eaeque mensit ram palmi communis manus non excedant. Diem ut transversa pars Crucis fiat manu quoque transversa,

seu paululum incurvata. Ego uti neminem in hac re, de qua Rubricae nihil exeresse dicunt, nimis scrupulosum esse volim, ita maxime suadeo, ut decentia , gravitasque studiose

observetur, ita ut nec tarde nimis, nec etiam nimis celeriter

fiant ejusmodi Cruces, simulque etiam distinctio inter Crucem, quae super utraque oblata,& quae super unum dumtaxat fieri praecipitur, appareat, quod fiet, si Crucis illius,quae s per utrumque oblatum formatur, linea recta initium sumat ab extremitate anterioris partis Pallae, producaturque paululum ustra Hostiam, transversia vero i inea post extremit tem posterioris partis ejusdem Pallae ducatur: illius vero Crucis, quae super solum Calicem formatur, linea recta ab una extremitate ad alteram, linea veto transversa per m

dium

73쪽

Tars II. De Ritibus

dium Pallae pariter ab una extremitate ad alteram ducatur. Et illa tandem Crux , quae super solam Hostiam formatur , Paululum ante Hol iam inchoetur, paululumque post illam

producatur.

VIII. Psalmus Lavabo dici potest, dum ad medium reditur, modo ad Gloria Patra caput inclinetur . Omittitur hieversus in Missis Deluncisrum, Ac de Temporc a Dominica PasIionis usque ad Sabbatum sanctum exclusive, in Festis autem hoc tempore occurrentibus & Mii Iis votivis, etiam de PalIione , & Cruce , hoc tempore lectis, non omittitur. Gerlac. p. 2. tit. S. S. I S. A:tus Solemnis. I. Die o Ossertorio, accipit a Diacono Patenam, & more consueto offert. Deinde dicto a Subdiacono et Benedacite Pater Reverende, betnedicit aquam more conlueto , & acceptum a Diacono Calicem offert, ut alias, non tamen palla tegit ipsemet, sed Diaconus. II. Post Orationem Veni Omnipotens thus in thuribulum ter imponit, interea Orationem per intercessionem ita dispensans , ut ad Uerbum benedicere absolvet et tertiam impositionem, illudque per signum Crucis benedicere queat. III. Tum arrepto thuribulo ter ducit illud lii per Calicem& Hostiam simul in modum Crucis, non veluti per quatuor

puncta, sed quasi per lineas rectas eam formando, & interea verba illa Incensum istud i a te benediectum ii ascendat ad te Domine, i dicendo. Post quae ter circum Calicem, bis a dextra ad sinistram suam, & semel a sinistra ad dextram ducit , & ad primum ductum verba descendat iuper nos, ad secundum misericordia, ad tertium tua pronuntiat. Et tandem Altare more solito incensat,non omittens tamen intcrea Preces

in Missali praetcriptas recitare, quas aliqui ita dividunt, ut singulis prope ductibus singula verba respondeant et alii tamen non sunt tam scrupulosi, sed singulos tentus continuatos pronuntiant, & inter incensationes distribuunt. Peracta incensatione reddat thuribulum Diacono, & stans in loco ab illo incensatur. - .- TITU

74쪽

In isto Mesa observandis.

TITULUS XIX. DE SECRETIS O IRAT I ONI BU S

itus Communis.

vobiscum, Oremus.

prima oratio integre terminatur cum tota inclusione: in quo non pauci errant, existimantes, primae orationis conclusionem abrumpendam esse, omittendo verba illa , Per Omma fecula faeculorum , Amen, perperam intelligentes Rubricam: quae cum dicit, Orationes dicuntur secreto, usque ad alia verba in conclusione, Per omnia iacula faeculorum, plus non vult, quam in conclusione ultimae orationis verba illa, non secreto, sed clara voce dicenda et Ie. Gerlac. p.

TITULUS XX. DE PRAEFATIONE

Ritus Communis.

I. Icitur semper Praefatio, praemissis Versibus notatis, inter quos diligenter attendendum est, ut ad Gratias agamus jungat manus, & ad DEO nostro, elevet oculos, caputque inclinet. N B. II. Si in ira Octavam Festi habentis propriam Praefati nem occurrat Festum ex Majoribus non habens propriam, dicitur Octavae Praefatio, licet de ea nulla fiat Com

memoratio ,

III. Infra octavam Nativitatis Domini, de Festo occurrente, ut puta S Joannis Apostoli & Evangelistae, non dicitudialia Praefatio, quam de Nativitate. Hinc si infra camdem Octavam, Missa votiva vel pri vata, vel solemnis pro re gravi dicatur, Praefatio quoque de Nativitate dicenda erit, etsi alioqui votiva propriam Praefationem habeat: in aliis autem Octavis propria votivae Praefatio pr*ferenda erit, quod adem etiam dicendum est de aliis Missis propriam Praefatio nem habentibus.

v. '

75쪽

si Tars II. De Ritibus IV. Si infra Octavam, quae habet Presationem propriam, dicenda sit MisIa de Feria privi legiata v. g. Quatuor Temporum aut vigiliarum, non dicitur alia Praefatio . quam Communis. Excipe Vigilias Paschae, Ascensionis, Pentecostes, & Missam Litaniarum majorum,minorum, in quibus Praefatio Paschalis vel Pentecostes dicitur. Arnaudus p. I.tit,

v. In Festo Conceptionis B. Virginis, cum Ecclesia permittat modo in partibus Aug. Imperatori subjectis Festum Immaculatae' Conceptionis cum Octava celebrari , addi potest in Praefatione: Et te in Immaculata Conceptione B. MARIAE &c. uti Dioeceses aliquae in suis Directoriis monent. Aitus Solemnas. I. Absoluta Prelatione exspectat, donec Diaconus & Subdiaconus ad utrumque illius latus accesserint, &cum iisdem, sed media tantum voce Sanctus pronuntiat. II. Verba illae Benedictus qui venit C c. non cantari deberent a Choro, nisi post elevationem Calicis, etiam in Defunctorum Missis, ut in Capella Papali observari testatur

Cortet tus tr. E. p. I.f. I. n. s. er ex Carem. Disc. l. 2. c. s. Orat igitur, licet hoc a paucis observetur .

III. Quando Misla votiva pro re gravi aut publica Ecclesiae causa celebratur, dicitur Praefatio in Tono solemni Am

naudus tr. I. p. I. n. II,

TITULUS XXI. DE C N E.

I. Emper dicitur Canon,& quidem tanta cum obl igati

ne, ut teste Suar d. 83. a. l. non desint, qui putent pe care mortaliter eum , qui vel unicum verbum culpabiliter omittite etsi vero ipse cum Fil suc. & aliis communiter id neget, omnes tamen fatentur, facilius in hac parte, quam in

aliis peccari per omisIionem. Et ideo forte Canon, id est, regula conficiendi Sacrificii per Antonomasiam est dictus. Vocatur etiam Astio, eo quod in hac actone sit legitimus ordo de Regula stabilis ad Sacramentum hoc couliciendum com

76쪽

prehensus. In ordine ad praxin Tamburinus post S. Gregorium apud &cum P. Gobat n. si . eum ad initium Oratio nis Dominicae finiri putat. Tannerus autem q. I n. O . imma orem re minorem dividi solere ait, & per minore quidem intelligi ea, quae ab Ostertorio usque ad Consecrationem

fiunt, per majorem vero ea, quae a Consecratione usque ad Communionem peraguntur.

II. Caput etiam hic ad nomen Papae inclinatur, quia in Rubrica de Oratione, ubi id fieri praecipitur, non est addita

particula tantum.

III. Quando nominandus est Episcopus, nominari debet Episcopus loci, in quo celebratur, non celebrantis. Arnaud. rit. 8. n. s. & Rubrica S. 8. de Canone. Quod si tamen aut hic, aut Papa sit mortuus, omitti debent verba illa, cum

Famulo tuo , aut cum Anticlite no iro . IV. In Memento pro vivis vocem non alte proserat, nec oculos elevet, sed demissos modeste teneat, caputque modice inclinet, & manus junctas ante pectus ( sub utroque M

mento ad faciem usque elevet. U. In Commendatione Vivorum facienda, poterit secundum S. I homam p. s. q. Ty. a. q. quatuor observare . I. Ut intendat omni meliori modo prodesse iis, quorum Ecclesia expresse in Canone meminit, quibus DEUS distribuat pomtionem Sacrificii generalem pro corum capacitate ac me

sura. E. Ut provideat sibi ipsi de portione debita, quam solus DEUS novit, quanta fit. Quantacumque tamen sit, certum est esse majorem, quam reserat is , qui Sacrificium tale fieri jubet. Unde S. Thomas ait, Celebrantem magis profuturum aliis, si hunc fructum, in quantum satisfactorius est, onetrat, quam si simpliciter pro illis celebraret. s. Vesu flragari intendat, quando potest affectu iis, quibus sive ex Obedientia , sive ex titulo Beneficii, Legati , Contractus rationabilis, promissionis, voti, Eleemosynae acceptae aut promisIae prodesse per hoc Sacrificium tenetur, & ea ratione,qua obligatur. Si vero ii non egeant, aut sint incapaces, substituat alios per secundariam intentionem. g. Ut aliis etiam

prode ite intendat sine praedictorum praejudicio, eo ordine &quantitate i uetus, quo DEUS est ipsum teneri, & eos specialiter nominaudos DEO commendet, sive ad penarum re- E et missio-

77쪽

Pars n. De Ritibus

missionem , sive ad variarum gratiarum impetrationem. Quae omnia cum proportione etiam in Commendatione Defunctorum post Consecrationem observet. VI. Si Festum habet proprium Communicantes, & Praefationem, infra octavam illius dicitur alia Missa habens etiam propriam Praefationem, propter quam Praefatio Octavae omitti debeat, non hoc ipso etiam Communicantes Octavae omittendum est: & silc contingit, si Festum SS. Apostolorum Philippi S Jacobi infra octavam Ascensionis occurrat. Arna Ud. p. I. rat. I 2- n. 6.

VII. Communicantes dc Hanc igitur, Propria Festorum , non dicuntur in Missis Defunctorum intra quascumque Octavas forte dicendis, Gerlac. p. I.tvr ra. n. 6. Sub ipsa Consecratione non nimium se inclinet ( cum Rubrica tantum caput inclinari jubeat 3 nec unum pedem supra alterum ponat, aut ad singula verba caput moveat, aut illa cum violentia aut grandi aspiratione extrudat , aut Calicem, dum consecrat, super Hostiam teneat. Bauldrius p. 8. tit. 8.num 2. CT S. VIII. Dum adorat Hostiam , unico genu id faciat, cubitis extra Altare positis, Si manibus super extremitate Altaris retentis, ut commode usque ad terram genuflectere queat. Non autem diu elevatam teneat, & in Elevatione digitos extentos jungat, uti & imas partes manuum, ut solidius re decentius eam Clevet. IbId. n. s. IX. Uerba illa Haec quotiescumnie profert genuflectendo, antequam Calicem in altum elevet. Non autem elevet Hostiam aut Calicem extra Corporale, aut supra caput, nec nimis alte, nec nimis lente, nec manum aut Hostiam osculetur. Elevata autem Hostia , eam adoret prius, quam Calicem detegat. Et sub utraque Elevatione oculos in id, quod elevat , intentos habeat . Restituto autem Calice prius cum palla cooperit, quam senu flectat. X. Ad Memento pro Defunctis non jungat manus, antC- quam dixerit verba illa in somno pacis, memineritque ad per Christum Dominum caput inclinare. XI. Cum ad illas voces Psobis quoque peccatoribus pectus

percutit, tribus digitis ultimis id faciat, ne pollex Si in deae iuncti Planetam tangant: sinistram vero super Corporale,

78쪽

In ipsa Missa observandis. Onon super pectus teneat . Meminerint quoque illa verba voce media dicenda esse. XII. Quando ad illa verba Per ipsum ter signum Crucis eum Hostia facit inter labia Calicis, ipsam Hostiam aliquanis tutum infra medium orae apprehendat, ut dictas Cruces faei lius formare possit intra Calicem. Bauldrius i. c. n. s.

TITULUS XXII.

Ritus communis d - ..

I Parasceves. II. In fine non dicit Sed libera nos secreto , sed Ministro dicendum relinquit, ipse vero Amen dicit. III. Dum dicit orationem Libera nos, Patenam aliquantulum Purificatorio extergens, eamque inter indicem Si me dium d igitum accipiens super Altare erectam tenet, sinistra super Corporalet posita. IV. Dum Hostiam frangit, incipiat a Superiori parte,par ticulam vero in calicem immittendam, ab inferiori parte in manu sinistra relucta praecidat. Gavant. p. E. tit. I . illi. Y.Ritus Solemn X. I. Finita Oratione Dominica patenam a Diacono accipit, eamque, ut in privata Missa super Altari ereidiam tenet. II. Quando vult genuflectere post verba illa ab omni per turbatione securi non ipse pallam detrahit, sed Diacono id iaciendum relinquit, qui & eadem palla iterum cooperit Calicem , postquam particulam Calici Celebrans immerserit.

TITULUS XXIII. DE A G N U S D E II

nitus Communis .

Emper dicitur Agnus DEI, praeterquam in Sabbato Sancto.

79쪽

Pars II. De Ritibus II. Quando dicit bis Miserere nobis, & tertia vice dona nobis pacem, percutit tribus ultimis dextrae digitis pectus , manu sinistra interim super Altare posita; quin etiam dextra post primum & secundum pectoris pulsum , nisi tam cito dicat illa verba, ut quiescere manus non possit. Deinde junctis stiper Altare manibus dieit tres orationes consuetas cum humerorum inclinatione , quia licet Rubrica dicat Agnus DEI inclinato capite dicendum, ipse tamen ordo Mista jubet, ut inclinatus sper quam vocem, teste Bauldrio, humerorum inclinatio indicatur i illud pronuntiet, atque adeo priorem Rubricam explicat.

mtus Communis.

L TN Missis privatis non datur Pax, nisi quando Pra I Iatus aut Princeps interest. Bauldrius tit. Io. II. In Missa pro Defunctis neque Pax datur , neque Oratio pro Pace dicitur. III. Quando Celebrans in Missa privata ante Praelatum

cintelligendo per hunc non Ecclesiasticos tantum aut RGligiosos Antistites, sed etiam saeculares Principes Orati nem pro Pace dixit, & Altare in medio osculatus est, os utatur pariter instrumentum a Ministro oblatum, manibus ante pectus junctis, & iterum ad Altare se convertens, solitas Orationes prosequitur. Bauldrius p. s. c. Io.

tus Solemnii.

I. Si in Missa solemni Diacono daturus est pacem , post

dictam orationem osculatur Altare in medio, & sinistra g na eidem Diacono appropinquans, eumque ita amplectens, ut brachia bina super humeros illius ponat (ut Arnaudus tit. IO n. 26. Be Ordo Romanus praescribit dicit ad eum: Pax te- eum. Si tamen alicubi consuetudo habeat, ut, qui dat pacem, solam manum dextram super sinistrum humerum accipientis; sinistram vero sub axillis ponat, poterit di illa retineri. II. Aliqui ante quam Diacono pacem osserant, prius

80쪽

In ipsa Missa obfenuandis. ItUen. Sacramento genuflectunt, idque iterum faciunt, quam do se ad Sacramentum convertunt; sed quia Rubricae St Auis thores solum jubent genuflectere, quando accedit vel recedita medio Altaris, in quo SS Sacramentum expositum prostat, neque ullius talis genuflexionis mentionem iaciunt, ideo rectius videtur omitti . III. Si in hac Misaea etiam Praelato alicui pax danda est. tum Diaconus sub prima Oratione Domine IESU Christe ad dextram Celebrantis progress s accipit instrumentum, seu tabellam pacis, genuflectit, finita oratione surgit, & primo cum Celebrante Altare osculatur, postea apposite porrigit tabellam osculandam Celebranti, qui solus eam Oiculatur

dicens: Pax tecum , cui Diaconus respondete Et cum Spiritu tuo, & mox faeta genuflexione vadit ad Praelatum,eique pomrigens instrumentum pariter dicite Pax tecum, tum ad Su diaconum vadens, ei quoque instrumentum s nisi alicubi consuetudo habeat, ut per amplexum fiati osculandum o fert, & pacem precatur; Subdiaconus vero Caeremoniario per amplexum pacem defert. Gavant. tit. Io. n. S. IV. Qui pacem dat, ante nulli se inclinat, sed post tantum . Dum vero instrumentum porrigit, prius reverentiae causa, illud quasi osculaturus decenter ad os tuum retrahit, dc tunc primum osculandum osteri. Idem .

TITULUS XX v. DE SUMPTIONE H O S T I AE E TCALICIS

I itus Communis,

I. Um dicite Domine, non sum dignus, non imponat Alis tari sinistrum cubitum, sed inter pectus& Calicem suspentum teneat, quia Rubrica jubet, ut postea primum cubitis super Altare positis Corpus Christi sumat, sed nec corpus profunde inclinet, dum eadem verba recitat; quia Rubricae parvam tantum inclinationem praecipiunt. Neque teneat Hostiam elevatam ad latus, ut a Populo videatur,neque corpus contorqueat , aut unum pedem alteri imponat. Aliqui, dum Hostiam in manu tenent, manum decenter arae impo-

SEARCH

MENU NAVIGATION