장음표시 사용
541쪽
1os LIB. L DE IURE N T. ET GENT. oee.
re quo Romae deciduntur lites , resolvuntur quaestiones propositae , expediuntur bullae , rescripta , ceteraque diplomata , coesurgit consuetudo , quae servari in iudiciis , dc talium diplomatum expeditione solet . Differt autem ab hoc stilo absoluta consuetudo , quae omnes actiones comprehendit, dc ad omnes se se extendit materias quae cedere in bonum communitatis possunt . Convenientia consuetudinis cum praescriptione in hoc sita est, quod etiam praescriptio requirit ali quod tempus , dc quidem non interruptum ἱ non voce , vel scripto , sed facto, ex quo oritur ius, inducitur . Differt autem a praescriptione consuetudo , quod haec communitatem respicit . illa etiam in singulari persona reperitur . Consuetudo vim legis , praescriptio dominium parit . Haec bonam fidem postulat, illa etiam ab actibus malis repetere orsa sua potest . Consuetudo tacitum aut expressium consensum supremae potestatis postulat, secus praescriptio. III. Consuetudo triplex . Alia contra legem , quae novam legem non inducit , sed abrogat veterem. Alia est secundum legem, quae non tam consuetudo, quam observantia seu interpres legis est; dc, lege abrogata, cessat quoque consuetudo . Tertia tandem consuetudo est praeter legem : Zc haec ex frequentia producitur actuum in materia de qua lex scripta nihil decernit. Haec sola vim legis, seu novum ius inducit, quando ceterae conditiones adsint.
IV. Rursus dividi in rationabilem, dc in irrationabilem consuetudo solet. Haec tamen divisio impropria est e quia consuetudo irrationabilis putida est corruptela . Ulterius dividitur ratione materiae in ecclesiasticam, dc ei vilem . Illa actibus ad finem spiritualem, haec actionibus ad finem politicum ordinatis invehitur.
f. II. suinam consuetudinem invebere possint: ω quae conditiones ad eteram reuisuetudinem requirantur.
I. Onsuetudinem abrogantem legem introducere illi soli valent qui legem ser-
vare tenentur. Lex quippe abrogatur per actus contrarios. Porro ii dumtaxat qui legis observationi subiecti sunt, actus legi contrarios edere queunt. Sola tamen persona privata, etiamsi Princeps sit, nequit consuetudinem inducere: quia quemadmodum lex, ita & consuetudo communitatem spectat: immo nec communitas imperfecta, ut familia, collegium &c. sed solum communitates persectae, ut civitates, provinciae, regna consuetudinem inducere pomunt, ut iam dixi . Quamvis civitates, provinciae, dc regna, quae a suprema potestate diriguntur, nequeaut leges condere, possunt tamen consuetudinem inducere. Suffcit ad invehendam consuetudinem communitas persecta capax ut legibus dirigatur: quia tum ex Principis
542쪽
DISS. VI. DE LEGIS CESS. G. so
pis tacito consensu consuetudinem, quae vim legis habet , introducit. Necesse tamen est ut maior communitatis pars in actuum frequentia, vel in eorum omissi ne concurrat, ut consuetudo introducatur. Pueri, a mentes nee legibus dirigi, nec consuetudinem inducere valent. Hominum coetus nequit inducere consuetudinem abrogantem leges seminarum, nec e contrario. Sicut nee homines laici leges Ecclesiasticorum, nec Ecclesiastici lateorum leges possunt aliqua consuetudine abrogare aut consuetudinem vim legis habentem inducere. Cintus mercatorum, sicut peculiaribus legibus diriguntur, sic invehere consuetudines queunt . Denique quaelibet communitas quae suas particulares leges habet , potest consuetudinem sive abrogantem, sive vim legis obtinentem inducere. II. Quaest. I. uuoι funt conditiones ad veram consuetudinem necessaria ' Resp. inque pro vera consuetudine requiruntur conditiones. l. quod sit rationabilis is II. quod sit ex publica frequentatione actuum liberorum. III. quod congruo tem poris intervallo duret. IV. quod interveniat Principis consensus. v. quod ex animo obligandi inducatur. III. Ea est rationabilis consuetudo quae bono eommuni congrua, dc utilis est, Sisit indifferens, bonoque communi inutilis, aut eontraria ι vim consuetudinis obtinere nequit ob rationem iam datam, quod consuetudo naturam legis induit , quae semper est Prupter bonum commune. Heine contra legem, sive divinam, sive naturalem, nul Ia praevalere consuetudo potest: quia actus eontrarii istis legibus intrinsecus vitiosi sunt; i leoque numquam rationi consormes. Ita docet S. Thomas, cui omnes Theologi subscribunt, I. 2. quaest. xcvra. art. 3. ad I. Leae naturaliI, is divina procedis a voluntate divina, ut dictum est: unde non potes mutari per consuetudinem procedentem a voluntate hominis; sed Iolum per auctoritatem divinam mutari posse ι: ly iude est quod nulla consuetudo vim legis obtinere potes contra legem
IV. Contra legem ergo humanam praevalere dumtaxat consuetudo potest. talia licet omnis lex humana, ut tu ita sit, rationabilis eme debeat ; evenire tamen circumstantiae possunt vi quarum irrationabilis evadat: α ideo rationabilis sit opposta consuetudo oportet. Mos quippe ipsius Populi diu continuatus circumstantia est vi cuius interdum non ex peuiat Iegem veterem Observare . Mirabilis est doctritia quam tradit Angelicus I . cita ad a. Pusibile es quandoque praeter legem agere,
in easti selluet in quo deficit lex; is tamen actus non erit maius . Et cum tales ea. sus multiplicantuν propter aliquam mutat onem hominum, tunc manifesatur per comsuetudinem , quod lex ulreνius non es utilis; scut etiam manifestaretur, fi sex contraiaria verbo ρνomtistaretur. Si auιζm adhuc manet ratio eadem propter quam prima lex utilis erat, non consuetudo legem, sed lex coUuetudiaem vincit: nisi forte propι erhoe flum inutilis leκ videatur, quoniam non est possibilis seeundum consuetud/nem patriae ,
543쪽
triae, quae erat una de eonditionibus legis. Dii cile enim es eonsuetudinem multituri nis removere. Igitur quando leκ ipsa , licet aliunde bona, propter univei talem multitudinis contrarietatem observa tu vix possibilis est, ipsa populi contrarietas ci eum stantia esse potest ob quam lex sit inutilis, dc praevalere consuetudo opposita debeat. Difficale enim es, inquit Angelicus , multitudinis consuetudinem removere . Advertendum tamen, quod, si consuetudo si bono communi societatis adversia , numquam consuetudo, sed corruptela erit. Illae Vero bono communi societatis opis
positae sunt consuetudines quae laxitates invehunt , subditosque solutiores essiciunt, ut insta fusius dicetur. V. Triplicem consuetudinis statum distinguunt Theologi , inceptionis, progressus,'& praescriptionis. Qui contra legem consuetudinem introducunt, peccant toto te mispore quo lex praevalet. Quare non sol uni in exordio , sed etiam in progressu isti
legem violant. Salmanticenses tract. XI. cap. VI. pu-. 3. g. I. num. II. docent , non peccare eos qui violant legem in progressu consuetudinis : & citant pro hae opinione Montesinos, Caietanum, Castr alaum, comannum, is Soto . Expendere omnes non vacat; nec est operat pretium. Unum examinavi Dominicum Soto Lib. I. de ivst. θ' iur. quaest. v i. art. a. ad a. ubi dumtaκat asserit, abrogata lege per consuetudinem, hae utentes non peccare; quod omnes asserimus . At usqueduiri
lex praevalet, non video qua eκimi ratione a peccato possint illi qui legem violant. Quoniam si , antequam lex praescribat, secundi resil erent primis , lex vigorem non amitteret.
VI. Quaest. II. Quodnam tempus requiritur ad introducendam eonsuetudinem e Respomnes adfirmant longum tempus requiri ad consuetudinem inducendam. Sed circa eiusdem definitionem non una est omnium sententia. Alii volunt des nitam de-sgnari quantitatem non posse, sed arbitrio prudentum relinquendam: nam in aliqua materia brevius, in alia longius tempus necessarium est . Ut consuetudo introducatur contra ea quae singulis diebus , aut hebdomadibus occurrunt , brevius tempus exigitur quam ut consuetudo invehatur adversus ea quae semel in anno contingunt. Alii decennio tempus istud comprehendi statuunt : quoniam, inquiunt, iura longum tempus postulant ad introducendam consuetudinem . Sed decennium longum tempus reputatur. Igitur istud intervallum sum ciet. VII. Alii distinguunt legem civilem a canonica. Pro consuetudine contra illam decem, contra hanc quadraginta annos postulant. Castropalaus, Lessius , Azorius
& alii pro utraque decennium lassicere defendunt . Nihil certi definiendum mihi occurrit. Sed circumstantiae spectandae sunt, potissimum quae sit de natura legis a rogandae, & indoles consuetudinis invehendae , dc communis prudentum consensus.
VIlI. Salmanticenses Ae. cit. g. r. num. I 8. docent, se ere dictum unius eximi ι
544쪽
Dectoν is asserentis, tempus ad consuetudinem requisitum praeteriisse, ut per eam lex abrogata censeatur; etiamsi plures alii oppositum semiant. Germen hoc est inquinatae
radicis probabilisticae. Declinare sibi blandiuntur Editores posteriores qui istorum
Auctorum opera recuderunt, damnatam ab Alexandro VII. opinionem 27. quia in proscripta sententia dicitur: Si tiber fit alicuius iunioris ἐν moderηι , debet opinioec feri probabilis, dum nou constat reiectam a Sede apostoliea tamquam improbabilem. Ut vides, astuta est lacinia haec ad honestandam doctrinam praecedentem e quia subdunt : Diximus unius eximii & praecellentis Doctoris dictum reddere opinionem probabilem. Opinio damnata hanc auctoritatem constituendi opinionem probabilem adscribebat Doctori non eximio, non praecelsenti, sed iuniori & moderno. An non D. Q ores eximii & praecellentes iuniores oc moderni Z Quis legitimus iudex, num ille Scriptor eximius sit, an non eximius e Qua facilitate dicitur, sufficere unum Doctorem ad essciendam opin onem probabilem , eadem quoque definitur , hunc iuniorem Doctorem esse eximium , praecellentem, illuminatum, emeritumque Praesentatum. Obiter, data occasione, dico his voculis non estir apostoli ea decreta deludenda. Auctoritas unius contra plures nulla est iuxta communem sensum ; nisi rationes istius unius praevaleant rationibus a pluribus allegatis. Sed haec praeter i stitutum, opportune tamen ad profligandam laxitatem. IX. Tempus consuetudini invehendae idoneum, continuatum moraliter sit ne-eemum est. Nulla super hoe dissicultas. Hoc ipsunt in praescriptione necessarium est. Quare si intra temporis intervallum communitas, aut maior pars communia talis agat contra invectam consuetudinem, aut si Princeps resistat , interruptum tempus est, dc elapsum amplius non computatur. X. Quaest. III. Quinam actus, em quae eorumdem frequentia requiritur ad veram eo fueιudanem P Rei p. Communis sententia est quod actus isti debeant esse liberi, publici, dc frequentes. De frequentia actuum non una est opinio. Diana, Lessus, Marti et, Regina Mur docent sufficere duos aut tres actus ad inducendam con- uetudinem et quia, inquiunt, quod bis aut ter sit, frequenter fieri dicitur. Haec opinio communiter re incitur : quia consuetudo longo tempore introducitur . Bis vel ter in longo tempore frequentiam non praeserunt. Quot porro actus neeessarii sint ad hanc frequentiam, nemo definire praecise valet. Prudentum arbitrio iare linquendum esse, res ipla declarat. Nam in una materia plures tequiruntur, iaalia pauciores suificiunt actus qui patefacere debent firmum, dc universalem populi consensum. XI. Altera conditio actuum est, quod sint liberi, seu humano modo exerciti :quemadmodum enim lex a ratione, ita dc consuetudo proficisci debet . Quare si
populus metu coactus quidquam agat, non praesuinitur velle consuetudinem ia- ducere. Heinc sequitur, ignotantiam quoque impedire ne consuetudo introduca -
545쪽
' s i o LIB. I. DE IURE NAT. ΕΠ GENT . oee.
tur, quia ignorantia auseri libertatem. Igitur quando populus ignorans aliquam legem reapse extantem, actus frequentae eontra eamdem, consuetudinem non inducit : quia praelati actus non sunt liberi, di humani ex desectu cognitionis . S, militer quando ex caussa salso iudicata indueitur aliqua consuetudo , caussa --gnita, consuetudo evanescit.
XII. Tertia conditio est, ut hi actus frequentos, dc liberi, sint publici, dc notorii : quandoquidem actus occulti non possunt diei facti ex communi societatis, di Principis consensu. Praeterea se ut ad legem scriptam necessaria est publica promulgatio, ita ad legem non scriptam necessaria est haec promulgatio quae non voce, sed publica factorum frequentia peragitur. XIII. Disputant Auctores, num haec publica notitia iuris esse debeat, an facti. Aliqui contendunt, necessariam esse iuridieam manifestationem , quae videlicet in iudicio publice prolata sit. Sed probabilior sententia est quae defendit . sat esse publicam manifestationem tacti. Consuetudo enim vim suam obtinet a populi, dc Principis consensu. Quando facto ipso notum est populum, de Principem sa-
premum in eamdem coniensiste sententiam, superfluit probatio iuridica in tribunali, quae tum necessaria ad tum naum foret, quando veritas facti in discrimen adduceretur ; at cum de facti veritate nulla suboritur dubitatio, non est cur notitia iuridica exigatur. XIV. Quarta conditio consuetudinis est, ut populus animo sese obligandi eam' dem inducat, eamque tali animo toto tempore necessario pro consuetudine con tinuet. Si enim initium ex animo sese obligandi suetit, progressus vero eκ sola devotione fiat ; consuetudo vim legis non obtinet. Plures iura consuetudines, is la devotione partae, di 1ultae; ut aspersio aquae benedictae in ingressu Ecclesiat salutatio angelica ad RVirginem facta sero di mane, dum eampana sonat; cinerum aspersio ser. 4. Quadragininae; acceptio ramorum dominica Palmarum I plures V giliae in Sanctorum honorem. Intentio haec obligationis imponendae aut severiora aut initior esse valet. Nam potest aut sub levi, aut sub gravi culpa, aut sub pinna tantum, omni culpa exclusa, aut sub culpa tantum veniali introduci. XV. At unde nam colligi potest, communitatem aliquam animum habuisse sese obligandi ex praecepto, aut solum ex devotione , liberalitate , dc urbanitate in consuetudine invecta Haec solent allignari indicia. I. Quando populus in materia suapte natura gravi uniformi observantia talem consuetudinem servavit . II Si superiores eiusmodi consuetudinis violatores severe reprehendant , & puniant . III. Si viri prudentes, optimeque morati culpae damnarent consuetudinis transgressores. Quando haec tria smul concurranr, nisi eonstet societatem se noluisse subeulpa obligare, colligendum videtur sub obligatione invectam fuisse consuetudinem. Regula tamen constitui universalis nequit. Actus enim quibus consuetudo
546쪽
D Is S. VI. DE LEGIS CESS. oec. sis
invehitur, indifferentes eum sint, di liberi, nonnisi ex personarum , temporum , materiae diversitate, aliisque circumstantiis definiri haec obligatio potest . Genius quoque societatis spectandus est . Nam si societas communiter refugiat obligati nem inducere sub culpa; regula hinc erui Potest pro cousuetudine interpretanda, ne sub culpa obliget. XVI. Ultima ad consuetudinem necessaria conditio est consensus supremae potestatis. Qui consensus aut tacitus, aut expressus esse potest. Lubet huc transcribere doctrinam S. Thomae r. a. quaest. xcvII. arti ad 3. Si erim fit libera muttia
ludo quae possit ibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquis
observandum, quod consuetudo manifestat, quam auctoritas Privistis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi inquantum gerit persaam multitudinis . unde Iicet singulae personae nou pti l condere segem , tamen totus popuIus consere legem potest. Si vero miaritudo nan habeat liberam potesatem tondendi sibi legem, v I luem a superiori potestate positam removeodi; tamen ipsa coaefuetuas in tali multita It e praevalens obtinet vim legis, inquantum per eos toleratur ad quor pertinet mxltitudinis legem imponere : ex hoc enim ipse videntur approbare quod consuetudo inir duxit . XVII. Porro, ne eorruptelae sub larva Cinsuetudinum insidiose occultentur, adis vertendum est, tum patientiam, di tolerantitam Principum , di superiorum esse argumentum, & signum taciti eonsensus, quando Principes, re superiores sunt vigiles, & experrecti in extirpandis eorruptelis, quando zelo Dei , & studio servandarum legum saccensi sunt, & quando nullum grave obest impedimentum aut vitandi maioris mali , aut declinandae rebellionis . Qetare almitto, tacitum consensum satis esse ad consuetudinem invehendam , & aliarum actionum vat rem; sed nego, semper tolerantiam. & patientiam superiorum signum eise validum taciti consensus, ut fasi ut supra eκplicui. Εκ pluribas enim principiis proficisci haec patientia, tolerantia, di taciturnitas valet.
XUIII. Plures docent , necessiariam minime eo ut Prinoem habeat notitiam praecisam coaluetudinis inveheudae; sal sat ei se illum habere notitiam generalem, generalemque praebere consei. m. Quam doctrinam absolute non improbo; dummodo consuetudo rationabilis sit, bonIque communi consentanea. Quando tamen consuetudo introducenda derogat iuribus Principis r tum non videtur introduci consuetudinem posse absque notitia eiusdem Principis. Q aia non est praesumendus consensus Principis in consuetudinem quam ille ignorat. Si enim consuetudo fugit Principis notitiam, prohibere eam ille nequit. Quare plures Ecclesiarum consue Ludines Concilium Tridentinum declaravit eme corruptelas. Et sane quod vim legis obtineant absque ex prellis , aut tacito Pontificis consensu consuetudini s quae sint adversas iura pontificia, non videtur rationi consentaneum . Ceterum hae eomnia
547쪽
omnia ex ..tiis citcumstantiis definienda sunt . Illud magnopere cavendum , ne sub suco consuetudinis corruptela serpat. Huc pertinent consilia nostra in hae impedita materia.
CAPUT VII. De triplici consuetudinis effectu, oe de modis quibus
L Res iuxta communem doctrinam sunt consuetudinis, vim legis habe ni is. I effectus. Primus obligatio in conscientia . A Rer abrogatio legis veteris Tertius interpretatio legis. II. Et ad primum quod attinet, consuetudo, vim legis obtinens, legis eonditi nes induit quantum ad obligationis effectum. Quare sicuti Iex , ita potest consuetudo obligare sub culpa gravi, vel levi , quod eri animo & intentione illam
introducentium pendet. Ideo obligat tantum populum illum a quo introducta est, secus alterum. Quando consuetudo indiscriminatim tum a laicis , tum a . Clero invehitur in rebus sacris, ut in obiervatione sestorum, ieiunioruin, precam. Omnes obligat : quia tum unicus populus chiistianus eli sub uno capite consentiente. Si vero consuetudines illae sacrae ivtroducantur aut a solis laicis, aut a tu is Clericis aut a lolis Regularibus; tum obligatio unius societatis non extenditur ad alteiam. Quaelibet ex his societatibus peculiaribus legibus dirigitur : idcirco quasib et
suas invehere consuetudines valet, quin consuetudo unius ex lendatur ad alteiam quemaa modum consuetudines unius civitatis, provinciae, aut regni non dilatantur ad alteram civitatem, provinciam, vel regnum. Communia haec sunt.
III. Secundus effectus consuetudinis et antiquae legis abrogatio. Lex lenim humana a voluntate hominum pendet: ergo qua voluntate invecta est, eadem abrogari potest, aut lege scripta, aut lege non scripta, nempe consuetudine. Abrogare autem potest legem aut quantum ad poenam, & non quantum ad culpam, vel quantum ad utrumque; etiamsi sit lex irritans contractus, seu actus. IV. Disputant Auctores, num, quando legislator vetat consuetudines contrarias legi tuae, sint eiusmodi consuetudines validae DUI'Iicem distinguunt prohibitio nem. Prima prohibendi cIausula indisserens est ad praeteritam, vel suturam conluetudinem ; qualis est ilia , obstanἰe quacumque cossuetudine. Secunda expresisse futuram consuetudine in vetat; cuiusmodi haec est , Hulia deinceps consuetiadsi 8troduci possit. Prima clausula tantum improbat consuetudine in iam in vectam . De secunda disputant : & Salmanticenses probabilius defendunt , Valere conluetudinem suturam, non obstante expleria illa clausula prohibeate : quia , inquiunt
548쪽
ω. cis. s. a. num. 3. talis clausula est legis humanae I sed quaelibet lex humana abrogari per eonsuetudinem contrariam Potest : ergo re clausula praefata , non laeus ae altera lex humana, abrogari Valet. Laudant pro hac opinione Dianam, Bonacinam, Tapiam, Martineet, Suarea, dc alios. V. Non repugno, possibilem esse consuetudinem etiam contra praefatam elausu lam: quia legislator potest reipsa mutare suam Vesuntatem . At usquedum non eonstet Iegislatorem expresse hanc mutasse voluntatem , nulla opposita invehi consuetudo valet. Nec sola. taciturnitas sat est ut dicatur Principem tacite eon
sentire; eum per praefatam clausulam expresse repugnet. Nec est quod opponas. etiam per legem expresse Principem contradicerei dc tamen contra hane legem introduci consuetudinem posse. Siquidem contra legem introduci consuetudo pota est , quia natura sua lex human3 verae consuetudini contrariae subiecta est. Ae . quando legislator expresse prohibet oppositae consuetudinis introductionem , tum invehi consuetudo nequit ζ quia, persistente prohibitione, consensus Principia deis est, immo expresse eontrarius est, Igitur, ut contra dictam clausulam introduei consuetudo posset, necessaria foret expressa voluntas Principis , tali clausulae de- ruantis. Et contraria opinio corrupteli. invehendis favet , ut ego quidem arbitror. Qu*ndo enim legislator praefatam clausul m adiicit, signum manifestum est Zc legem summopere necessariam esse, sc contrariam consuetudinem esse pernicisam corruptelam.
VI. Tertius effectus eonsuetudinis est legis interpretatio. Si tamen lex clara sit de perspicua, consuetudo est observantia, dc executio Iegis . Obscuram ergo , de dubium sensum praeferentem legem interpretatur consuetudo . Obscura enim lex
esse potest aut cirea materiam, aut circa eius extensionem, aut circa eiusdem obligationem levem, vel gravem. Porro interpretatio haee duplex est, autbentia ea, oc doctrinalis . Ut interpretatio authentica dicatur, eas habeat conditiones oportet quae pro vera consuetudine, vim legis obtinente, necessariae sunt. Consus ludo quam doctrinalem appellant, coniecturis nititur, plurium Doctorum auctoritate firmata, dc nondum praescripta. Haec Praevalere legi nequit, usquedum tempus elapsum sit pro vera consuetudine necessarium, dc aliis conditionibus extantibus. vII. Consuetudo iisdem modis eessat quibus dc lex. Duobus tamen praecipue
in is consuetudo abrogatur, nempe per Iegem expressam , re per consuetudinem oppositam. Tum vero lex consuetudinem abrogat, cum eidem expresse. dc manifeste opposita est. Quare lex universalis abrogat utique consuetudinem univerasalem directe illi oppositam; secus consuetudinem peculiarem, nisi elara eiusdem in lege facta mentio sit. Si tamen adesset clausula generalis, abrogans omnes, de singulas consuetudines oppositas ἱ tum , licet non fieret peculiaris mentio huius
549쪽
aut illius consuetudinis, singulae abrogatae essent. Excipi tamen later immemorabilis, quae, nisi expreta revocata fuerit, eonsistit. Quandoquidem Tum Princeps abrogatam vult hanc consuetudinem , exprimere eam solet E 'clausula generaIi non inteli itur abrogata. s'
VIIL Consuetudo alia consuetudine abrogatur. At quemadmodum lex non abrogatur nisi consuetudine Iegitime invecta, & praescri ita neque consuetudo vim legis obtinens, infirmari potest, nisi consuetudine contraria praeseripta legiti me sit, omnibusque necessariis conditionibus ornata. Istud tamen advertendum quod neque lex, neque consuetudo per solum non usum abrogantur; sed dumtaxat per positivam transgressionem legis, aut consuetudinis. Contingere enim pol est, casum legis non accidere e qua facta positione, violari leκ nequit. Qiando ergo dicitur, legem desuetudine abrogari, sensus est , .legem per repetitas trania gressiones eiusdem auferri; secus per non usum negativum, quia casus legis non accidit. Si tamen casus legis accidunt, tum per omissiones contrarias lex abro gari valet. Quamobrem, si consuetudo invecta sit per actus positivos , puta aliadiendi saeri, ieiunandi, servandi sesta, consuetudo opposita introduci per omissio nes oppositas potest. Contra, si antiqua consuetudo omissionibus parta fuerit, nova consuetudo introduci actibus contrariis positivis debet. Haec communia penes
IX. Tractandum hie de privilegiis esset; verum argumentum istud , cum non sit pro communi Christianorum directione, formandisque moribus necessarium , in aliud tempus dispiciendum remittimus . Nunc enim instat iustitiae tractatus ranium utilissimus, quem exponendum continuo asgredimur.
550쪽
Aut ham praecepit Deus filii in
nocentis occisionem, absque dispentatione in praeceptis Deca
R Castro Alphon sus) improbat ceu er
rorem pestiferum opinionem docentem legem imponentem tributa non obligare in conscientia. p. 62O. n. 3. Reius humani, seu humana officia inepte exponuntur a Pusendor fio , Tho- masio , Cumberlando , He innecto , VUolfio, ceterisque Protestantibus. p. ma. n. I. Eorum actuum harmonia , ct ordo mirabilis exhibetur . & eκ-plicatur. ibid. dc p. 2o3. dc seqq. n. 3. dc seqq. Actuum humanorum moralitas lita non est in libertate, aut denominatione aliqua extrinseca. p. 2o' n. a. Sed in ordine , dc consormitate ad regulas morum . ibid. n. 3. Duae illae sunt ; Ieκ aeterna , dc mentis ratio. p. 2os. n. q. oc seq. Explicantur ia
Actuum humanorum linoralitatem maia
le Pusendorsus constituit in imputa- ivitate . ibid. dc p. 2O9. n. 6. dc seq.Αctus humani , seii morales speciem accipiunt ab obiecto. ibid. n. I. Et etiam a circumliantiis , quae recensentur, dc explicantur. p. 2IO. dc seq. n. 3. dc sqq. Et saepe eκ fine operantis. p. 2 m. n. 6. Achus eκ obiecto b nus relatus in finem pravum totus est malus. p. ar 3. n. 6. inanis P. Conten sonii distinctio reiicitur. ibid. n. 7. Respondetur auctoritatibus depromptis ex ἈThoma. p. 2Iq. n. 8. dc seq. Et iis quae a posteriori congerit, dc male explicat idem Contentonius . p. 24 μ num. I in Itemque testimonio ex sacra Scriptura de Iehu petito. p. 2I6. n. II.
Dantur actus humani ex obiecto indifferentes, qui nec honi sunt in ordi
ne morali, nec mali. p. 2II. u. a. O
mnis actus humanus moralis in individuo aut bonus , aut malus est, &nullus indifferens . ibid. & p. 2I8. dc seqq. num. 3. dc seqq. Testimonium evangelicum de reddenda Deo ratione de verbo otioso laκe explicatura pluribus Theologis Germaniae non ex tendi ad facta . ibid. num. 4. Laxe item eorum plures verbum Ο-riosum definiunt . ibid. Actiones humanas omnes ordinandas esse in finem honestum male negant mollioris Ethices propugnatores. p. 22O. n. 8. Ottenditur ex nonnullis ab Ecclesia damnatis propositionibus. ibid. num.9. Eas male interpretatur , dc extenuat P. Viva . ibi t. dc p. a II. dc Dq. n. I Resellitur . ibid. Theologorum plurium Bavariae , dc Germaniae inepta responsa refelluntur. p. 223. dc seq. n. s. dc Dqq. Alia obiecta diluuntur . P. 223. ec seqq. n. 13. dc seqq. Perperam doctrina tradita rigoris mi acchisatur. p. 227. ct seq. n. a . Ac sepLonge a tradita sententia differt da iam natus Ioannis Idus , V Vicles , Lutheri, dc Calvini error. p. 229. N. 16. Actuum directio habitualis in Deum. aut finem honestum non sufficit , sed requiritur virtualis. p. 23O. n. 29. Opinio de actuum humanorum indisserentia in individuo involvitur in propositionibus octava , dc nona damnatis ab Innocentis XI. ρ. 23 I. n. 3I. Actus humani omnes non sunt ex se , ec ante omnem legem voluntariam