Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus De iure nat. et gent. &c. Adversus Pufend. Barbeyr Thomas. aliosque novatores. 6

발행: 1750년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

g. II.

De iis qui dispensare in lege divina, ω bumana, oe

AM Quare, ne actum agam, illue te remitto. Circa dispensationem ab id quae divino iure praescripta sunt, primum indicabo ea de quibus nulla est apud Theologos disputatio. In lege divina evangelica, de qua sola nunc sermo est , vix alia praecepta positiva occurrunt, praeter sacramentorum institutionem , eo rumque administrationem, usum, de sacrificii oblationem. Cetera ad ius natur pertinent . Porro certum est legislatorem divinum posse in suis praeceptis provoluntate sua & valide, & licite dispensare. Nullus autem hominum absolute in iis quae iuris. divini sunt, dispensare potest, nisi . id. Meus specialiter concesserit . Quoniam nullus inferior in superioris legem potestatem habet. Convenie penes Ois innes, hanc potestatem Deum nulli Principum, Regum Imperatorum , aut Iaia earum potestatum. immo nec ullis Ecclesiae Praelatis. Pontifice lummo inferioribus, concessit se. Disputatur dumtaxat super facto divinae concessionis factae Pontificibus . . II. Quaest. I. Concessi ne Deus Romanis Pomi ibus privilegium dispensandi in iis quae sunt divini iuris e Resp. Prima sententia adfirmat, quae factis nonnullis potius quam rationibus, regitur. Dicunt, Pontificem dispensasse in matrimonio rato, non consummato , cuius indissolubilitas est a iure naturali r item in votis solemnibus, in residentia Episcoporum, & eiusmodi, quae iuris divini sunt . Ergo in aliquibus, non in omnibus, praeceptis quae iuris divini sunt , dispensare Ponti fices licite, & valido mi unt . Hane sententiam defendit P. Thomas Sancheae Lib. I. de matrim. diis. v I. num. 6. Bona cina dis. I. quaest. I. punct. a. num. II. aliique. III. Contraria sententia vera est, & communiter ab antiquis , & a recentioribus Auctoribus propugnatur. Eam conceptis verbis docet S. .Thomas a. a. quas. lxxxvo r. art. i I. ubi legere poteris Franciscum Sylvium, qui fuso calamo hanc controversiam versat. Tanti mihi nunc otii non est, ut discutere pro dignitate hanc quaestionem valeam. Quare eam paucis expedio. Certum est penes omnes, Pontificem hae dispensandi in iis quae iuris divini sunt, potestate carere. In hoc difficultas vertitur tota, concesserit ne eidem Deus hanc potestatem e Porro nullus adduci textus potest, ex quo id clare colligatur. Qui enim efferri textus is let, Γι odcumque ligaveris super terram dcc. nihil peculiare pro hac dispensandi fa

512쪽

euitate continet. Alioquin, si quid evinceret, probaret, Pontifices posse in omnibus iuris divini mandatis dispensare r quos & adversarii concedere recusant . Nihil ergo ex textu laudato colligitur pro dispensandi in praeceptis iuris divini potestate. Porro, cum dispensatio sit, ut omnes fatentur, odiosa, legisque vulneratio; arctanda, & non amplificanda est, etiam respectu illarum legum quae dispensationibus sunt subiectae. Quid ergo dicendum de legibus divinis quae nullo modo subsunt dispensationi humanae 3 Profecto, ut facultas, de iurisdictio dispensandi ab his legibus seu mandatis evineatur, adduci textus debet adeo perspicuus , & Iuculentus, ut nullam admittat exceptionem, nullique solidae interpretationi subiaceat. Hic teκtus hactenus inventus non est. Ergo vera sententia nostra . Accedit

quod, ut dixi, si quaeque dispensatio est odiosa. haec odiosissima apparet, quod divina humanis subiiciat. Praeterea expedit Ecclesiae, & in eiusdem cedit maiestatem firmitas, & immutabilitas haee divinorum praeceptorum . Quid vero bono communi Ecclesiae conducit, quod in aliquo particulari eventu hie uxoratus possit dimittere uxorem a se non cognitam 3 Nihil sane . Contra vero summopere confert dignitati Ecclesiae, quod nullo in casu eiusmodi divina vincula infringan-3ur. Facta plura congeruntur concessarum dispensationum , quae sigillatim euu-cleare in praesens non vacat. Nam partim salta sunt, partim non pertinent ad ius divinum. Et, si quae vera sunt, sententiae, quam probabiliorem reputarunt , Pontifices adhaeserunt. In pluribus quae adducuntur, Pontifices tarimi non dispensatorum, sed interpretum officio defuncti sunt . Illis enim , ut custodibus divini depositi, dc ut supremis magistris , dc capitibus universae Ecclesiae, commissa est facultas interpretandi, 8c declarandi in controversiis , dc ambiguis casibus iuristum naturalis, tum divini, quid Oneris nec ne imponant haec divina iura , ad Gniversale Ecclesiae bonum respectu semper habito. IV. Quae L II. Quibus eo etiι dispensatio a legibus humanis e Resp. Potestas dita pensandi duplex. Altera ordinaria, quae dignitati, aut ossicio annexa est : altera delegata, quae a superiore , illam iure habente, impertitur. Docent omnes, quem libet superiorem qui legem aliquam seri , polle ab eadem eximere subditos aliuquos. Sic Pontifices valent dispensare in omnibus legibus ecclesiasticis universaericlesiae. Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi dispensare valent in legibus aut a se, aut in Synodis suis latis. Vicarius generalis Episcopi nequit dispensare in Iegibus Episcopi, absque expressa licentia. Episcopus, Archiepiscopus Metropolitanus valet dispensare in Iegibus latis in concilio provinciali, in propria dioecesi , secus extra illam. Quoniam in Concilio provinciali omnes Episcopi iudices sunto Metropolitanus caput est Concilii ratione dignitatis; sed inferior Concilio est. Ι-gitur quilibet Episcopus potest a legibus in praelato Concilio constitutis dispensare ; nemo vero quidquam iurisdictionis habet in praefatis legibus extra propriam

513쪽

3 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. ωα

dioecesim. Si tamen Concilium, quod singulis superius est, sibi saeuitatem dispensandi reservasset, nemo, nec Episcopus, nec Archiepiscopus, posset ab eisdem legibus reservatis dispensare : quia singuli inferiores Concilio sunt. In legibus quae

contractum annexum habent, in quo commodum, aut damnum tertii includitur, superior dispensare nequit. V. Quaest. III. Inferior in legibus superioris dispensare ne valet Resp. Certum primo est, quando legislator supremus sibi facultatem dispentandi reservavit, nullum inferiorem dispensare a tali lege valere. Certum similiter est inferiorem ex concessione superioris posse in eiusdem superioris legibus dispensare . Disputant Theologi , quandonam, & in quibus legibus Pontifex concesserit Episcopis dispensandi potestatem. Communiter docent, in sequentibus casibus Pontificem sacultatem dispensandi Episcopis concessisse VI. Primo in iis legibus in quibus haec verba continentur, statuimus , praecipiamus OHe. donee in eo dispensetur r ut habetur in eap. Postulasti de Clerici exeom. ubi dicitur clericum excommunicatum, non posse retinere benescia , nisi cum eo fuerit misericorditer dioe 'fatum. In Concilio Tridentino maioris claritatis gratia sus xx IV. cap. vi. expresse Episcopis conceditur quod valeant in occultis casibus, irregularitatis, aliisque dispensare. II. In materia quoque levioris momenti. III. Iaiis quae communiter contingunt, ut in ieiuniis, horis canonicis, sestis, aliisque milibus dispensare Episcopi queunt. Esset enim onus importabile , si in his quae in dies occurrunt, necessarius ad supremum legislatorem recursus esset . IV. Leges pontificiae, latae pro una provincia , vel dioecesi , subiiciuntur Archiepiscopo provinciali, aut Episcopo : quia, cum latae sint pro bono publico talis determinati loci, consentaneum est ut loci Episcopus, aut Archiepiscopus valeat harum legum usum temperare, & pro temporum, personarumque diversitate ab eisdem dispensare. V. In Iegibus pontificiis universalibus , ut in impedimentis matrimonii, in votis, in irregularitatibus, dispensare Episcopi valent, quando dissicilis est ad Pontificem recursus, & sit perieu Ium in mora. Quoniam & iurium aequitas ,& bonum publicum id exigunt VI. Ratione consuetudinis inseriores possunt dita pensare in legibus superiorum. Sic Parochi dispensare cum suis parochianis valent in ieiuniis, festorumque observatione : quoniam consuetudine, & quidem rationabili, id invectum est. VII. intibus constitutis, disputant Theologi, num in seriores queant in cunctis

Iegibus superioris, quarum dispensatio expresse reservata eidem superiori non sit , dispensarer Adfirmat prima opinio. Nam ab excommunicatione lata in corpore iuris, & non reservata, quilibet in serior absolvere potest, ut constat ex cap. N per de sentent. excom. quia, ut in hoc textu dicitur, hoc ipso quod superior illa non reservaverit, praesumitur iacultatem dedisse inferioribus absolvendi.

514쪽

VIII. Communis, & vera sententia negat , inferiorem posse in lege superioris dispensare hoc ipso quod dispensatio reservata superiori non sit , nisi eκ aliis capitibus id constet; quemadmodum in casibus enumeratis patet. Ratio evidens est. In serior non habet potestatem in superio. em, atque adeo nec in leges ab eodem conditas. Ergo iurisdictionem super eisdem exercere legibus nequit absque eius. dem facultate. Fundamentum contrariae sententiae illam destruit . Ideo quilibet in serior Sacerdos facultatem absolvendi habet ab excommunicatione non reservata , quia reipsa Pontifex illam concessit ob bonum commune spirituale , cum necessaria sit eiusmodi absolutio ad sacramenta frequentanda : & alioquin ea sus seequenter eontingere possit. At facultas dispensandi non est concessa a Pontifice . Ergo auctoritas allata non confirmat, sed destruit eamdem opinionem. IX. Si dubium occurrat, valeat ne inserior in aliquo casu dispensare a lege superioris; quid agendum sit, dictum supra est . Exclusa enim necessitate, aut servanda lex est, aut recurrendum ad superiorem; etiamsi dubium sit positivum,& cum probabilitate coniunctum, ut dicunt Probabilistae, quorum opinionem iam saepius Iabefactavimus . X. Quaest. IV. Legislator supremus valet ne eum dispensatione commutationem coniungere e Resp. Adsrmans sententia vera est ; immo saepe expedit ut dispensationi aliquid commutationis adiiciatur. In dispensatione a ieiunio, si qui dispensatur, dives sit, eleemosyna congrua adiicienda est . Pro dispensatione ab observantia audiendi Sacri , aut diei festi , preces imponendae sunt. Concilium Tridentinum sess. xxv. cv. xxv III. de reform. iure sanaeque praecipit ut omnis disepensatio gratis concedatur ; ut excludat omnem simoniae umbram , vetat ne dispensator quidquam eκ dispensationis concessone emolumenti percipiat. XI. Illud solum animadvertendum, quod opus adiectum per modum cuiusdam

commutationis , seu compensationis , sit proportionatum & personae, dc fini legis a qua dispensatur ; ut diximus in dispensationibus ieiuniorum , sestorumque , in quibus eleemosynae, & preces congruunt legis fini . Cavendum ergo in dispensationibus vel ab ipsa simoniae suspicione.

XII. inaest. U. An potestas delegata dioe andi fit amρle isterpretanda e Resp.

Potestas delegata alia est annexa iuri, dignitati, vel ossicio, quae ordinariae aequivalet . Alia est collata ab homine , quae duplici conserri modo potest : nempe aut per modum purae . commissonis, ct in favorem alicuius determinatae caussae , quae morte concedentis expirat, si caussa seu iudicium inceptum non sit: nam si fuerit inceptum, durat, donec absoluta caussa fuerit. Alia est in favorem dele gati , quae si absolute concedatur , semper durat ἱ ut est facultas concessa Regu-

Iaribus ad absolvendum . & potestas concessa ab Episcopis Sacerdotibus audiendi consessones. Qui habet potestate in ordinariam, potest eam delegare. At qui habet

515쪽

go LIB. I DE IUR. NAT. ET GENT . oee.

bet tantum potestatem delegatam , non potest eam subdelegare , excepto deIegato Papae , vel alterius supremi Principis , qui potest reipsa acceptam facultatem sub legare, quoties id ex preise eidem non prohibeatur. Quando vero deIegatus inferioris habet expressam facultatem subdelegandi , eam quoque subdelegate valet iuxta iacultatem sibi conccisam. Porro super proposito quaesito disputant Theologi , qui distinguunt potestatem ab ipsa dispensatione . Primam ample

interpretandam contendunt, quando potestas concessa est in favorem delegat rum rei pectu boni communis , seu ad absolvendas indiscriminatim omnes perso ianas, ut est potestas concessa Regularibus ad absolvendum . Si vero sit facultas concessa respectu determinatae personae , tum stricte interpretandam asserunt. Veiarum, ut ego quidem arbitror, cum haec potestas iurii dictionis sit, sive in primo ,

si Qe in secundo casu , nullo modo ampliandam existimo , sed risido in sensu interpretandam.

XIII. Quaest. VI. Respectu quorum dari legum dispensatio possit e Resp. Respectu

propriorum subditorum tantum extenditur dispensandi facultas . Quare Episcopi pollunt dispensare subditos propriae dioecesis, Generales Relig tium universae propriae Religionis lubditos , Provinciales subditos suae provinciae dic. Quare eiusmodi Praelati dispensare cum subditis suis valent , quemadmodum Episcopi etiam in Libus pontificiis respectu illorum casuum quos supra enumeravi , videlicet in ieiuniis, horis canonicis, sestorum Oblervatione dic. Respectu vero constitutionum ordinis res de se clara est . De saecul ribus inservientibus in Coenobiis dii putant Caluitiae , num Praelati Coenobiorum valeant cum istis dispensare ὶ Adfirmant Bordonius , Ogntomus a Spiritu stricto, & P quaeus . Sed ri uctores isti ex illis non sunt qui in re morali magno in pretio haberi debeant. Nam Praelati regulares iure ordinario cum prae satis dispensare certe non valent in ieiuniis, io abstulentiis , festis , ceteri: que legibus ecclesiasticis , neque vi privilegiorum , quae tantum sacramentorum adminili rationem, S sepulturam in propriis Ecclesiis impertiunt.

XIV. Quaest. VII. Potist ne legislator fecum, quemadmodum eum aliis, dispens re e Resp. Adfirmant omnes, quem cui aque qui facultate potitur dispensandi cum aliis, posse quoque secum dispensare indirecte , quatenus concedere alteri facultatem potest ut secum dispenset I vel quando cum communitate cuius iple pars sit, dispensat , effectu dispensationis frui valet . Dissicultas est , utrum superiores immediate possint se dispensare a legis observantia eo modo quo subditos dispensant . Adfirmans sententia vera est . Siquidem . quamvis nemo in semetipsum exercere queat iurisdustionem coactivam , aut contentiosam , aut quae petit iudi-eium in serenda sententia i tamen nihil impedit quominus valeat superior exemeere in seipsum iurisdictionem voluntariam, qualis est iurisdustio dispensationis .

516쪽

DIS R. VI. DE LEGIS CESS. ω. 43 et

Iurisdictio contentiosa partium distinctionem exposcit. Iurildictio qua sententia per modum iudicii pronuntiari debet, petit distinctionem rei, & iudicis. Quamobrem

nec Ponti sex valet i ernetipsum a peccatis absolvere , quia absolutio haec per modum iudicii impertitur . Hae eadem ratione nemo semetipsum a censuris absolvere valet. In dispensatione autem legum, votorum, iuramentorum nu la conten

tio est, nullum in alteram personam iudicium exercendum e idcirco quilibet superior qui alios, etiam seipsum dispensare valet . Hanc sententiam docet S. Th mas a. a. quaest. clxxxv. art. 8. Is aliis tamen Episcopus regularis γ potest dissipe atione uti , fecundum quod requirit necessias personae . veI inlati, is, conditio bominum cum quibus vivit , per modum quo etiam Praelati Religionum in talibus se. eam dispensant. Sancto Thomae communiter subscribunt Theologi.

Utrum licita sit dispensatio absque iusta caussa data

Peccant interdum juperiores , quia non di euant . Peccant frequentius, quia dispen ant . Laxae Probabilisarum opiniones reiiciuntur.

I. Ispensationum usum semper obtinuisse lix Ecelesia certum est. Necessitas dispensationum ipsam naturam legis consequitur . Nam lex quae communiter accidunt spectat ἱ neque comprehendere , aut declarare casus omnes valet. Idcirco legum eustodes iuxta eventuum varietatem, dc diversas personarum qualitates temperare legum observantiam debent, legesque modo relaxare, modo ad unguem observandas curare. Dispensatio communiter appellatur legis vulneratio : quod uno in sensu verum est. Eam ego non minus Uere appello legis reme. dium . Eo quippe tendere ambae debent, lex. 8c dispensatio, nempe in bonum commune. Et quia aliquando non expedit communi bono legis observatio. idcirco adest dispensationis remedium, quo bono communi provideatur.

II. Quare vix lex humana fuit sine dispensatione . Antiquissimum illius usum nobis perhibet Scriptura ipsa divina. S. Paulus Apostolus incestuosum Corinthium severissimae addixit poenitentiae. I. Cor. ev. U. legitur tradidisse huiusmodi satanae in interitum earnis, ut spiritur salvus sit . In altera vero Epistola subdit ea p. II. cui autem aliquid donastis . ἐγ ego . Nam is ego quod donavi , si quid donavi , propter vos in persona Christi. Sanctiores Ecclesiae Patres Apostoli Pauli eκemplum imitati sunt . Detrahendum inquit Augustinus epist. l. est aliquid severitari, ut maiorabus malis sanandis caritas fiscera subveniat. Innumera afferri exemia Tom. I I. Id h pla

517쪽

si LIB. I DE IURE NAT. ET GENT. O .

pla ex Historia ecclesiastica possent, nisi praestituta, dc necessaria in longo eursis brevitas impediret, quae dispensationum usum vel ipsis primis christianae religi nis inculis evincunt. Nemini ergo in mentem veniet, mihi nimium in hae gravissima , dc impeditissima quaestione rigorem suadere in votis ac animo esse ;quin benignum, prudentem, suavem cupio superiorem, qui Iegum iugum delinire pro temporum, perlonarumque diversitate mature sciat. Cum S. Bernardo Lib.

fros vos dispensatores, sed in aedificationem, non in destructionem. III. Utrumque igitur extremum devitare superiores debent : quod adeo disei- Ie est , ut Christus Dominus apud Lucam eap. x M. exclamaverit et Quis putas est Melis dispensatον , quem constituit dominus super familiam suam e Peccant superiores, si nimia severitate legis cortici inhaerentes, legisque spiritum aut ignorantes, aut sequi refugientes, dispentare, quoties bono communi expedit, omittunt . Periculum gravissimum imminet superioribus omnibus ab hostibus domesticis . nempe ab affectuum internorum praestigiis . Amor erga illum facilem dc iustam , avertatio contra istum dissicilem dc iniustam dispensationem depingit . Frequentius in laxitatis quam in rigoris extremum incidunt ob rationes alibi fusius explicatas. Severitas avertit subditos, concitat odium, dc invidiam subditorum. H mines autem amari, appeti, extolli cupiunt. Idcireo frequentissime illicitae, dc invalidae dispensationes. Quibus delibaris, quod proposui explicandum est.

IV. Salmanticenses tract. xi. cap. v. punct. 6. num. 66. defendunt, superiorem non

reccare mortaliter ex genere suo dispensantem pro ingenio absque iusta caussa in lege a se condita, praecisis scandalo, ct damno tertii. Quoniam, inquiunt, legi lator dominus est suarum legum . Pro hac opinione, quam etiam probabiliore in

reputant , citant Castropalvum , HEasib um , Dianam , Sanchezium , La mannum . P. Dominicus Viva quaest. v ID. art. q. num. 3. communiorem appellat hanc opini

nem, quia benigniorem. Peccare tantum venialiter Auctores isti praefatum superatorem contendunt . Continenter a d manus habent libram suam, qua alii ex aliis ponderant malitiae gradusi; & passim ad Ievia pro libito non pauci declinant . Praelatam opinionem , ut nimium laxam , reiicimus : quoniam viam aperit latissimam negligendis, contemnendisque legibus. V. Porro, ut praelatae opinionis laxitas ciarius appareat , advertendum , sermonem esse de legibus quae natura sua graviter obligant; & quod in gravi materiapνo Milo, ut citati Auctores docent, dispensationes concedantur. Dicimus ergo , superiores, sive supremos, sive inferiores, peccare mortaliter absolute, de ex genere suo, quoties a legibus, etiam a se conditis, Ac graviter obligantibus, absque caussa dispensant . Ita docent Patres omnes , qui dispensationes iusta caussa destitutas, vocant praevarieationes, & legum dissipationes . Dispensatores istos infi

518쪽

DISS. VI. DE LEGIS C EX S. oee. 483

deles , destructores , perditores disciplinae compellant . Adeo ne acri sale eosdem perfricarent, si eulpas dumtaxat veniales iniuste dispensando committerent Nemo Patrum , nullum Concilium dixit umquam , venialiter solum superiorem iagravi lege sine caussa dispensantem peccare. Unde ergo hanc distinctionem erum runt Probabit illae 3 Salmanticenses primo loco laudant P. Sancheκ, di ex eo alios. En novae doctrinae sontem primum . Navarrus videtur ansam dedissse , qui falso

pro tali opinione citat Caietanum, oppositum docentem o VI. P. SuareE Lib. VI. cv. xv m. nostram propugnat sententiam , laudatque istanum, Armilum, Valentιam, Covarruviam, Sotum, aliosque; & laudare potuisset antiquos gravioresque Auctores omnes . Ratio clara est . Omnis legislator ex iustitia legis suae observantiam eurare astringitur : quia ex iustitia promovere commune bonum debet . Huc omnes illius curae dc studia pertinent ; cum iahune finem electus princeps sit , dc superior . Ergo a lege diipensando absque caussa peccat contra iustitiam. Porro peccatum contra iustitiam genere suo mortale est, ut communis Theologorum doctrina seri . Et quidem, ut P. Suareet advertit , triplicem iustitiam Princeps violat sine caussa dispensans : commutatuvam , quia ex ossicio suo tenetur Princeps eiusmodi dispensationem non impertiri : quaelibet enim obligatio quae ossicium consequitur , ad iustitiam commutat Vam pertinet e iustitiam legalem , quia agit contra commune bonum e iustitiam distributivam, quia acceptionem personarum committit. Haec autem personarum acceptio directe laedit iustitiam distribuentem , estiue genere suo peccatum momtale, ut docet S. Thomas a. a. quaest. lxta l. art. r. Nam illud est peccatum gene re, dc natura sua mortale, quod intra propriam speciem reipsa fieri mortale po est, ut patet in vitiis capitalibus, superbia, avaritia &c. At iuxta omnes Theologos acceptio personarum in re gravi est peceatum mortale . Ergo genere suo peccatum mortale est. iniis Catholicorum sensu communi ornatus . gravis culpae non damnabit pro libito absolvere quempiam ab integra adragesima omni su lata caussa, Sacerdotem liberare ab horarum canoniearum penso solvendo Quis itaque ad Mersae sententiae laxitatem non perhorrescit Nee est quod scandalum obtrudas . Nam id scilicet est quod asserimus , scandali nempe plenam esse opinionem hanc : nam natura sua scandalum parit , etiamsi scandalum reipsa peς accidens non sequatur . Fae secretissimam eme ab observatione integrae Quadragesimae, & a recitandis eanonicis horis dispensationem. Nemo re ipsa scandalum patitur. Propterea ne scandalum dispensatio haec omnino arbitraria non parit 3 Si legislator legem pro communitate iustissimam eonderet , exciperetque quosdam pro arbitrio, nulla occurrente caussa I an non peccaret, & quidem graviter, ob

personarum acceptionem Quid autem aliud est dispensatio , nisi a legit observatione exceptio Accedit quod superior , sive Praelatus , sive Episcopus , sive Pon-

519쪽

84 LIB. I. DE IURE NAT. ET GENT. O .

tifex, hae dispensandi facilitate suapte natura leges suas contemptioni, dc trantigressionibus exponit. Neque excusare se Probabilistae Valent, respondendo, opini nem suam excipere eircumstantiam scandali. Quoniam opinio ipsa scandalum, ut dixi, natura sua parit, dum propugnat, peccare dumtaxat venialiter superiorem in materia gravi dispensantem pro libito absque caussa . Et lectores ipsi qui fa-

.crarum legum, canonumque vim callent, & immania consectaria , atque Ino si rosa absurda quae talem opinionem necessario consequuntur, praesentiunt, scandalum perserunt.

VII. Heine colliges, Principem, & quemlibet supremum legislatorem graviter itidem peccare, dum pro libito, & absque caussa secum dispensat in lege a se imposita . Subiectos legibus suis Principes diximus supra, consentiente Theolog rum natione. Ridicularia autem subiectio esset, si pro libito auferre a se legislatores, atque excutere observationis iugum possent. Quis enim est, inquit P. Suareae loe. citi num. D. qui nolens servare aliquam legem , non auferat prius eiusdem obligationem gravem, si possit, etiamsi in hac ablatione peccatum commitisteretur veniale, ut mortalem culpam evitet

VIII. Responsa quae num. 67. exhibent Salmanticenses ex aliis Probabilistis, pace illorum dixerim, inepta sunt, & pura putaque effugia . Ad auctoritatem Concilii Tridentini fess. xxv. cap. xv Ii I. cuius gravissima verba seq. s. reseram , ubi nullas esse eiusmodi sine caussa dispensationes decernitur , respondent , Concilium loqui vel de dispensatoribus delegatis , vel de dispensatoribus ordinariis inseriori-hus, vel de dispensationibus quae scandalum , aut damnum inserunt. Quis non videt, haec mera esse effugia Ubi vel leve vestigium apparet , Concilium ibi loqui de dispensatoribus delegatis Quin, ut insta videbimus, omnes prorsus dispensatores alloquitur . Non arridet hoc essugium subdunt citati Auctores . A cipe alterum . Concilium loquitur de dispensatoribus inferioribus . At unde hoc eruunt j Non sane aliunde quam eκ arbitrio proprio, ut afflictae caussae succurrant . Responsum hoc vitiosum est , laboratque falso supposito , quod superiores maiores non peccent dispensando in legibus suis ; quam salsitatem hactenus pro

Rigavimus . Inventum arbitrarium est, quod superiores minores nequeant, possint vero maiores absque caussa dispensare, quin graviter peccent . Eadem quippe ratio, ad peceatum quod attinet, omnium est, ut mox dicemus. Neque hoc, reponunt tertio docti viri, tibi responsum placet Accipe ultimum . Concilium t quitur in ea su scandali, & damni contra tertium. At Concilium absolute pronuntiat , subreptilias, id est nullas eme eiusmodi dispensationes quae reipsa scandalum pariunt, di bono communi grave detrimentum inserunt. Ex his tribus responsis , quibus gravissima Concilii Tridentini doctrina eludi tentatur, iterum collige quam infirma sit, di laxa contraria opinio. IX.

520쪽

DISS. VI. DE LEGIS CESS. oee

IX. Eiusdem generis sunt responsa quae ad argumenta a ratione petita obtrudunt. Negant peccare contra iustitiam legalem, aut distribuentem esse genere suo mortalia. Sed oppositum Theologi docent eum S. Thoma. Nam in violatione tu. stitiae distribuentis acceptio personarum semper occurrit, quae natura sua peccatum grave est. Perperam cavillantur, id verum habere , quando fit iniuria alteri. Nam, sive hoc aecidat, sive secus, Theologi absolute docent , vitiosam graviter esse hanc personarum acceptionem . Praeterea inferre gravem iniuriam eomia muni bono , eui promovendo iustitia legalis insistit , non est genere suo gravis culpa i Legalem autem iustitiam violat iniustus dii pensator . Tandem iustitiae commutantis transgres r est vel ipse supremus superior, qui ex officio promovere legum observantiam verbo, & exemplo astringitur . Huic rationi nee verbum reponunt adversarii.

f. IV.

Utrum

dispensatio

fine iusta caussa conce1sa, invalida,

I. UO maioris momenti est quaestio proposita , eo est difficilior , atque ima

plicatior. Iniustam esse dispensationem sine caussa iusta datam , hactenus palam feci. Discutiendum nune, an invalida. Distinguunt communiter Theois logi dispensationem quam concedit superior a legum quas ipse tulit observatione, & dispensationem quam impertit ab iis legibus quas supremus condidit . Fatentur omnes, dilpensationem concessam ab inseriori in legibus superioris nullam esse. Nulla est, inquiunt, dispensatio Episcopi in legibus pontificiis; nulla est concessa a Pontifice in legibus quae iuris divini sunt. Disputatio ergo limitatur respectu legum quas dispensator ipse condidit, vel eius antecessor. II. Validam esse communiter recentiores Theologi defendunt talem dispensationem, tametsi iniustam . Eorum unica ratio haec est, quam omnes ad unum assi runt . Tota vis qua lex potitur obligandi , pendet a sola voluntate legislatoris . Ergo sicut posset legem non condere, & eam absque caussa abrogare I ita poterit valide, nulla existente caussa , quocum illi placuerit , dispensare . Haec est tota & unica ratio quam producunt Suarea Lib. VI. cap. x Ix. Salmanticenses

tract. x I. cap. V. punct. 6. F. I. uum. 63. & ceteri omnes.

III. Olim Iurisperiti eo usque narratam rationem amplificarunt, ut voluntatem pontificiam regulam esse dispensationuin, & quarumcumque actionum docuerint . Et has Iurisperitorum imprudentes , ineptasque potestatis pontificiae ultra iustos limites amplificationes omnes collegit Marιinus Lucterus , easque Catholicis exis

SEARCH

MENU NAVIGATION