Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rius quam solvunt difficultates qua passim sese inerunt. Nudus

hic siderum ιnfluentias, ut vocant, auι occultas qualitates austmagnetismos invenias, omnia ad Solem se aquarum refero libramentum. Nullum quoque his motum a Duo seu c Marium seu Vensorum, quem non infinitis pene nautarum testimonias ct experimentis possim comprobare si necessitas exstaι; ita ut hac satirem in parae nihil a me temere adfirmatum fuisse audeam posti-ceri. Vnum si tantum concesseris, Solem nempe ealefacere,ct ut alia corpora, ita etiam aquam exinde dilatari, O hoc pacto motu estici, ultra non est quod passuum , reliqua enim sponte sua con equentur. Σuod si tamen aliquodsii quod me fugerit, aur non satis exacte explicuerim , maximopere te rogatum velim , ne mιbι ignotas or lubricas adeo tentanti vias vitio vertatur se in tanta rerum eircumsantia alicubi impingam, aut a recta aliquantum recedam

semita. Auam incerta se fluxa sinι humana de hac materia eo-gitationes , ne ipsi quidem dissuentur Scriptores, adeoque non δε- sunt qui propria quoque commenta Griphos se e gnigmata adpellarint. aeuantumvis vero deicitis fueris, mi Lector,aquiorem tamen te fore confido, quam ut haec nosra eodem velis traducere titulo, ac me operam ludere se meras promere convecturas existimes. Si quid igitur dignum auribus se adprobatione observasse visi seuerimus, ultra a te nihil exigam, ejiciesque ut facile con-eoquamus secus sentientium judicia.

INDEX

12쪽

INDEX CAPITUM.

CAp. I. Motus Maris perpetuus in Zona Torrida. P a.

catur.

III. Motus tertius priori semper contrarius. IV. Motus hujus causa explicatur.

bramentum restituatur. V I. Omnia Oceani aequora in gyrum volvi & ad idem punctum unde recesserunt redire.

salis.

non aequalibus spatiis absislvantur.

experiuntur navigantes.

XI U. Quare ma)ores fiant aetius in Tonis Temperatis, quam in Lona Torrida. XU. Unde fiat ut in quibusdam litoribus vel nulli vel exigui, in aliis vero magni & pene incredibiles fiant

6 XVI. Lunae multa perperam adscribi, & ostenditur illam non implere ostrea & caetera testacea. 68XUII. Unde fiat ut singulis αι horis duo fiant aestus. ' ν ΣXUMI. Unde fiat ut quotidie rettus maris 4. 8 minutis serius a cedanti NXIX. Quaenam sit ratio augmenti & decrementi aestuum. γs XX. Quo pacto& quibus intervallis motus & aestus marium propagetur. 8 8 XXI. Uentum esse aeris motum, & ostenditur aerem iisdem quibus aqua legibus moveri. 93XXII. Motus aeris Soli contrarius explicatur. 99Motus Diuitiaso by Corale

13쪽

XXIII. Motus ventorum annuus. I IXXIV. De ventis terrestribus, & eorum causa&origine. Ioa XXV. Ventos marinos esse frigidos in Lona Torrida, terrestres vero calidissimos. ros XXVI. Uentos marinos esse calidos in Tonis Temperatis, terrestres vero frigidos. II XXVII. Unde fiat ut venti marini frigidi sint in Zona Torrida,& iidem calidi in Temperatis Tonis. II 3XXVIII. Unde liat ut tempore IEquinoctiorum maximus obseris vetur marium & ventorum motus. II 4. XXIX. Aeroscopii constructio ad praecognoscendas tempestates. Lao

14쪽

MOTU MARIUM

E Τ VENTORUM.

CAPUT I. Motus perpetuus in zona Torrida. Rimus & praecipuus motus maris& ventorum est is , qui inter Tropicos Solem constanter &perpetuo sequitur, ac nisi terrae obstarent universum terrarum orbem aequabili gyro ambiret. Quamvis hic ubique in Zona Torrida conspicuus sit, nusquam tamen magis viget ac manifestius cognoscitur, quam in mari Pacifico, quod Peruviam, sive Occidentale Americae littus, & Moluccas insulas interjacet. Το- tum hoc spatium , quod ultra bis mille & ducentas leucas Germanicas patet, trimestri, imo etiam multo breviori tempore, naves e Lima, Panama aut Aca-pulco solventes conficiunt. Idem illas ventus Subse-lanus, idem qUoque Oceani cursus in Occidentem A sem-

15쪽

ω DE MOTU MARIUM

semper vergens. Moluccas & Indiae usqud litora comitatur. Sed & eodem vento & aestu seruntur, quia Moluccis aliisque Indorum insulis ad Orientale Asricae littus & Caput Bonae Spei proficiscuntur. Quamvis enim in Indico & Erythraeo Oceano iste maris &ventorum cursus nonnihil in Austriam inclinetur, ut postea explicabimus, perstat nihilominus, perpetuoque raptu Occidentem versus fluit. Tertia quae superesst Oceani portio, quae nempe Caput Bonae Spei & Brasiliam , sive potius Africae Occidentale litus & opposita Americae litora Tonae Torridae subjecta intercedit, eandem perpetuo conservat legem. Et hic quoque est perennis maris & ventorum in

Occidentem cursus.

Si itaque gnarus nauticae & tempestatum in sin gulis locis, orbem circumire proposuerit, minime dubitandum censeo, quin decem aut etiam novena mensium spatio voti sui compos fiat,dummodo ita instituat cursum , ut oportuno tempore, mense nempe Decembri aut Januario , Australia Americae freta pertranseat. At vero si quis eandem hanc viam velit insistere & contra Solem velificetur , ab Occidente nempe in Orientem, is ne viginti quidem annis & forte nunquam iter hoc perficiet.

Motus hujus causa longe alia est ac sit ea quam nonnulli existimant, nimirum quod Sol recta immi

nens Disiligoo by Gorale

16쪽

quia

el ΕΤ VENTORUM. 'nens Oceanum ebibat & cavitatem faciat, quam undae subsequentes implere debeant: hoc enim si esset jam non in Occidentem , sed Orientem versus mariamOVerentur. Cum enim eae partes Oceani quas Sol perpendicularibus radiis nondum contingit altiores hac ratione fiant, quam sint illae, quibus aut Sol imminet , aut paulo ante imminuit, ac proinde depressiores sunt ; jam necessario maria Tonae Torridae subjecta Orientem versus fluere deberent, cum eX lege naturae ab altioribus ad decliviora fiat motus. Sed vero longe aliter se res habet planeque contraria est ratio quae mare in Occidentem protrudit. Sol quamvis calore suo exhauriat & separet partes aquae subtiliores, non tamen deprimit aut minuit maris superficiem & altitudinem, sed potius illam dila- tat & extollit. Ubicunque Sol est perpendicularis, ibi altius protuberat Oceanus. Ubi demum Sol longius a perpendiculari recessit, tum demum subsident maria, & aliquanto etiam inserius quam antea deprimuntur. Cum itaque illa maria quibus Sol ad perpendiculum imminet, aut paulo ante imminuit ;altius provehantur , quam sequens maris planities quae Occidentem versus porrigitur,ac necdum rectos .hujus sideris radios experta est; necessario contingit, ut ab altiore superficie ad depressiorem fluctus volvantur. Et haec quidem sola est ratio quae mare in A. 2 Occi-

17쪽

DE MOTU MARIUM

Occidentem propellit. De ventis idem intelligendum. Quod enim AEquor , id ipsum quoque patitor

Aer , huic incumbens. Porro hic Oceani motus, non praecipua tantum, sed & unica propemodum est causa omnium maris aestuum , qui ubique terrarum contingunt, ut ex iis,

quae postea dicentur, manifeste patebit. C A P. I LMotus annuus, quies prioris motud inclinatio, explicatu .PRaeter hunc maris & ventorum motum , aliuSetiam observandus est , qui & ipse Solem fideliter comitatur. Uti enim Sol non in eodem semper ver- . satur parallelo, sed modo Boream , modo Austrum versus declinat; similiter quoque maris aestus adscitur. Sole Septentrio lia signa tenente, motus iste generalis & ipse quoque in Boream inclinat. Ubi vero ad australia signa recedit Sol,lum quoque illuc declinat aquarum cursus, sic tamen ut partes Oceani , directe soli subjacentes, recta in Occidentem fe

rantur.

Exemplo sit mare Paciscum. Qui hoc mare sulcant & a Peruviano litore in occidentem tendunt, si Sol immineat AEquatori, experiuntur in toto Ocean Zonae Torridae subjecto eundem ventum & eundem aestum , quo ad Moluccas sine ulla vel mora vel obstaculo

18쪽

. ET VENTORUM. rstaculo quam tutissime deseruntur. Quod si Borealia signa illustrentur a Sole , jam quoque illuc declinat maris & ventorum cursus. Sole in Cancro agen

te, jam usque ad 36 gradum Borealis hemisphaerii

observatur fluxus & ventus Orientalis, & etiam ultra. E contrario vero qui Australe hemisphaerium navi, gant, ut ventum hunc Orientalem adsequantur, AEquatorem accedere coguntur. Quod si in Austr libus fgnis versetur Sol, jam aestus & venti orientales etiam 4o Australis hemisphaerii gradum contingunt , & viceversa qui Boreale navigant hemisphaerium, coguntur in hoc Pacifico Oceano ad Austrum AEquatorem versus declinare, ut ventum & aestum naniaciscantur Orientalem. Nec vero in medio tantum mari Pacifico hic est aequorum status, verum etiam in ultimis terminis, ad Moluccas nempe seu Phili pinas Insulas, eadem est fluctuum & ventorum conditio. Totis sex mensibus a Martio ad Octobrem mare in Septentrionem truditur : ab Octobri vero usque ad Martium aequora in Austrum tendant. Eadem est ratio Oceani Atlantici. Quamvis ille ab Asricae litoribus perpetuo in Occidentem vergat, latitudinis tamen sive declinationis non eadem semper est ratio. Sole Solstitialem circulum tenente ventus & aestus iste Orientalis multo nobis fit propinquior. In Americae litorib*s pertingie usque ad C

19쪽

bam & Sinum Mexicanum: in spatio vero Africae viciniori, usq; ad undecimum & duodecimum gradum Borealis latitudinis. Sole autem Brumalem obtinente circulum, non ultra quartum geadum Borealis latitudinis aestus ille perseverat. At vero idem tunc multo longius Austrum versus exspatiatur , quippe ad quadragesimum gradum Australis latitudinis , &etiam ultra penetrat. Causa vero majoris declinationis circa Africae litora fatis est manifesta. Obstat enim Afri tellus,quae magnam partem Tonae Torridae absorbet , ne illuc excurrere possit Oceanus. Obstant Guineae litora ut naturalis aquarum cursus in Boream sese expandat. At vero in spatio quod Africae partes Occidentaliores & Brasiliam interjacet , ubi se latius explicat mare, istic quoque latius explicatur hic aestus. Itaque perpetuum est in litore Brasilico, ut cum Sol versatur in Signis Borealibus, aestus Brasiliam alluens oblique tendat in Boream :Sole vero in Australibus agente signis, maris & ventorum motus oblique in Austrum decliuent. Superest oceanus Indicus & ipse zonae torridae subjectus. Idem hic quoque contingit. A Io. & D'. gradu Australis latitudinis usq; ad vicesimum octavum unus tantum & perpetuus in hoc Oceano aestuum &ventorum motus reperitur ab Indicis insulis usq; ad Africae litora insulamque S. Laurentii. Cum vero in

Borea

20쪽

venti decem vel undecim gradibus latiuς versus Boream se exporrigunt, done ipsum contingant 2Equi- .noctialem. Quando aeoco Australia signa illustrantur a Sole, jam quoque pro declinatione Solis , etiam ventus & aestus in Austrum declinant. Tum quippe

motus illi maris & ventorum in Occidentem tendentium usque ad 36 latitudinis Australis gradum passim in hoc mari sentiuntur. Quod vero Mari ad Philippinas & Atlantico Oceano ad Brassiliae litora

accidere diximus, idem etiam contingit Indico seu Orientali huic Oceano. 2Estu namque feriente Eoa Africae litora, & Fretum quo S. Laurentii Insula a continenti derimitur, protinus ab AEquinoctio verno fluctus in Aquilonem propelluntur. Sobe vero ultra AEquinoctium Autumnale constituto, statim quoque venti & aestus in Austrum cursus suos dirigunt. Ex iis vero quae diximus quamobrem in Atlantico Oceano ventus & aestus ille universalis qui mare in occidentem abducit nonnihil in Austrum declinet, quamvis deducenda sit ratio quare in Indico Oceano similiter,&aliquanto etiam magis, idem hic aestus in Meridiem a naturali suo cursu divergat: tametaquia ad penitiorem hujus rei intellectum sola ista

non sufficit causa, necenario praemittendus est etiam alius Oceani motus, quo cognito,plana & facilis fiet hujus arcani demonstratio. C A ri .

SEARCH

MENU NAVIGATION