장음표시 사용
31쪽
a DE MOTU MARIUM Porro uterque hic Oceani motus ad promuntorium Lopis Gonsalvi, aut quatuor ut diximus gradibus Australius sibi mutuo occurrunt , ibique junctis aquarum agminibus in Occidentem tendunt, & universalem comitantur Oceani aestum. Antequam vero progrediamur operae pretium fuerit annotare quare & quando praedictus ille aestus in litore Guineae nonnunquam contrario se habeat modo , ne forsan , si discrepantiam istam praetereamus, aliquis putet non satis firma esse quae scribimus. Quamvis itaque nemo , qui aliquem rerum habeat usiam , nesciat id quod dicturi sumus, ordo nihilominus postulat ut moneamus. . Nempe in tota ea Tona, quam Torridam vocamus, quaeque duos interjacet Tropicos, contraria est anni ratio, atque apud nos vel Antichthonas nostros. Cum enim Sol nobis proximus aestatem , remotissimus.hyemem faciat, illis qui in Tona Torrida habitant ubique terra rum, nisi montes Obstent , contrarium contingit. Quando Sol ab iis recessit, aestum experiuntur & dies serenos: cum vero Sol iis proximus est & praecipue cum recta imminet, tum demum frigus & pluvias patiuntur, ac propterea hoc tempus hyemen. , alterum vero restatem vocant. Sole itaque in Borealibus
signis constituto , hyemen habent qui in Guinea&vicinis Africae oris degunt. Nulli tum terrestres ven-
32쪽
ti in hoc mari sentiuntur, aut certe quam rarissimi. Repelluntur enim a marinis qui perpetuo & continenter flant a Zephyro & Austrozephyro. Similiter quoque mare in eo quod descripsimus spatio assiduo movetur ab occasu in ortum usque ad promuntorium Lopis Gonetalvi , uti diximus. Mense vero Septembri Sole ad Australia declinante signa, tum demum& frigus & pluviae paulatim decrescunt. Qui apud
illos sequuntur menses sereni sunt & aestivi, December praecipue & Januarius, quando maximum patiuntur aestum, Tum quoque Sole remotissimo, ventus terrestris praevalere incipit, ille praecipue quem Hermaniam appellant ab Euronoto adveniens. Non tamen continenter flat, sed ut plurimum a pomeridiano tempore usque ad mediam noctem. Tribus quatuorve flat diebus cum minimum; nonnunquam tamen duabus hebdomadibus, rarissime vero diutius perdurat. Tum quoque maris ille cursus, quem diximus, immutatur, in Occidentem quippe aestus
movetur ,& quidem vehementer. Uti tamem venti, ita neque maris hic motus continuus est, interpolatur enim & repellitur indies serea contrario vento &aestu, Itaque qui litus istude navibus sulcant raro audent se hoc tempore infido & vento & aestui commi tere. Tribus sequentibus mensibus, Martio nempe, Aprili atque etiam Majoterrestres & marini venti al-C a ternis
33쪽
ternis sere spirant. Licet vero fortiter flent, non tamen semper praevalent aestui, quamvis illum vel retardent vel suspensum teneant. Iunio demum cessant venti terrestres, & tum redeunt Zephyri & Austro-Σephyri usque ad Decembrem continenter flantes. Tum quippe Sol secundum ea quae diximus proprius constitutus, & partes Oceani viciniores in Occidentem propellens, necessario canalem istum Oceani, qui Guineae littus lambit, quique aquarum decur-1um perpetuo restituit, arctiore limite constringit.
Illae vero aquae sic coarctatae velocius in Orientem tendunt, & propterea quoscunque a terra advenientes ventos facile retundunt. At vero Sole Austrum versus recedente, quia tum etiam declinat aquarum in occidentem cursus, ne cessario aliae istae aquae restitutrices , quia latius e plicantur , ideo etiam minus velociter in Orientem tendunt, ac propterea minus roboris habent in exiscludendis ventis terrestribus. Ut Vero clarius & ce
tius haec cognoscantur , Indici quoque Oceani motus ulterius exponemus.
Diximus primarium Indici Oceani motum , illum nempe qui Solem perpetuo comitatur , omniumque maris aestuum praecipua & propemodum sola est cause, terminari intra AEquinoctialem & 36 circiter Australis latitudinis gradum. Monuimus etiam pestivam
34쪽
& hibernam declinationem; Sole quippe in Australibus agente signis, non ultra decimum vel undecimum Australis latitudinis gradum motus hic pertingit. Quando vero Tropicum Cancri Sol accedit, diximus motum istum Solisequum non ultra AEquatorem percipi. Ratio quamobrem non ulterius sentiatur hic mo*us a situ terrarum petenda est. Cum enim mare Indicum qua Boream spectat undique terris ambiatur , nec ullum alium a Septentrione admittat Oceanum , quemadmodum mare Pacificum & Atlanticum, nequaquam mirum videri debet, si ubi minor aquarum suppetit copia quae in locum recedentis decursus succedat, ibi etiam minor & contractior fiat medii istius alvei in Occidentem vergentis latitudo. Si nullae terrae a Septentrione obstarent, jam eadem latitudine motus hic Soli sequus in Indico sese explicaret Oceano ac in mari Pacifico & Atlantico,pertingeretque ad Tropicum Cancri &etiam ulte rius. Nunc vero cum Indicum mare undique Africae , Asiae & insularum huic adjacentium litoribus tanquam sinui a Septentrione includatur , ipsa ratio postulat, ut aequor sic undique conseptum & non nisi per exiguos insularum canales alia maria admittens , Vel non moveatur, vel saltem moveatur tarde& difficulter, & ut decursus aquarum fiat proportionalis accessui. Quando itaque Sol Australia fgna C 3 percurrit,
35쪽
percurrit, motus iste in Occidentem vergens cessat in toto Indico Oceano usque ad decimum & undecimum Australis latitud. gradum, & demum iusta Australe Iavae insulae litus sentitur. At vero Sole superante AEquatorem & in Borealibus signis fortius exerente vires suas, cursus ille aequo ris in Occidentem usque ad AEquatorem producitur. Tum quoque allabuntur aquae ex Australi Oceano ad compensandum decursum. Sed & a Borea adveniunt aquae succedaneae quae decursum hunc pone impleant, absque tamen eo ut decrescant Borealiores maris partes, vel ut Indica litora nudentur. Nempe Oceanus ab Oriente adfluens & Eoam Africae oram petens, quando attingit & praeterlabitur Borealissimum insulae S. Laurentii promuntorium , non
impingit in litus aut retrorsum resilit, sed declinat in Zephyroboream, deinde Boream & mox Eur boream. Primo quidem sequentia Africae radit litora usque ad promuntorium Guardalay, mox Arabum, ac deinceps omnes Indorum lambit terras, & sic de-: Crementum, quod diximus , compensat, ita ut semper maneat idem marium libramentum.
Porro quod stationes anni adtinet, harum eadem est ratio in oris Indico adiitis Oceano ac sit illa quam in Guineae litoribus exposuimus. Cum Sol Bo-- reale petit hemisphaerium, & quando aestus & venti
36쪽
recurrentes quos diximus ab AEthiopum & Afrorum ora tendunt ad litora Arabum & Indorum,tum in toto istoc Oceano & in terris intra Tropicum Cancri & 2Equatorem sitis hyems est. Ubicunq; venti isti a Zephyro & Anstro-Zephyro flantes praevalent, istic frigus& pluviae regnant. Incipiunt illae a fine Aprils & desinunt Septembri. Haec est ibi hyems. 2Estas vero illic incipit a Septembri , & desinit Aprili: Decembri itaque & Januario aestatem habent intensissimam.
Tum quoque terrestres spirant venti Subsolanus &Euroboreas, non tamen continenter, sed a media nocte ad meridiem. A meridie vero ad mediam noctem
praevalent iterum Zephyri & A ustrozephytri,qui toto
flant mari, cum illi quos diximus terrestres venti non ultra decem leucas in mari sentiantur Quamvis autem haec quae dicimus universaliter ita sese habeant , nempe ut intra Tropicos aestus &venti Occidentales hyemen , Orientales vero aestantem adducant, in iis tamen partibus ubi montes princet si intercedunt plane contraria est ratio. Quando
in ea Indiae peninsula, in qua est Goa & regnum MD labar, hyems est ab una parte , tum in adverso latere est aestas. Ventus quippe Occidentalis qui pluviam& frigus adsert Goensibus & Malabarris, cum non possit superare montem Gatis vel Ogatis, qui totam dispescit peninsulam, necessario vel declinat vel r .
37쪽
- DE MOTU MARIUM per unde tonitrua & tempestates horrendae efficiuntur. At vero in regno Coromandet adeo his vicino, non tranquillitas tantum, sed & serena tum viget aestas.
Idem contingit ad Guardasu quod est totius Asricae orientalissimum promuntorium , & praeterea ad Rosialgato itidem Orientalissimum Arabiae promuntorium. Quia utrobique vasti adsurgunt montes, idcirco etiam hic eadem ratione an ni & aeris vices reguntur. AEstas & hyems istic solis montium jugis dirimitur. Qui haec maria navigant adeo brevi spatio ventorum & aestuum discrepantiam sentiunt, ut qui eadem navi vehuntur, saepius observent, velum ad proram contrario impulsu distendi, atque illud quod majori alligatum est antennae. Denique non istietantum sed&passim in locis circa Tropicos ubicunque celsi montes inter Austrum & Boream porriguntur, idem videre est. CAP. . VI. Omia oceani aequora in nrum Polvi π ad idem punctum unde recesserunt redire.
DE motu Oceani intra Tropicos, atque etiam de
altero motu utrinque hinc cursum ambiente,
satis nisi fallor diximus. Nunc videamus quo pacto adfi-
38쪽
adficiantur maria quando longius a primo illo motu
solisequo, a quo caeteros dependere diximus, receindunt. Consideremus mare sive id Atlanticum sive aliter adpellemus , istud nempe totum quod Americana , Africam Sc Europam interjacet. Diximus in illo motum medium sive solisequum tontinuo ab Africae litoribus versus Brasiliam & Borealiores Americae partes raptari. Eo ubi devenit, non retro resilit, sed bifariam dividitur , & partim versus Austrum, partim versus Zephyroboream progreditur. Quod si Sol sit in Australibus signis, 'um potissimum versus Austrum & Austrorephyrum declinat. Si vero in Borealibus signis versetur Sol, tum ad Zeloyrum& Zephyroboream tota fere fluit mole, primo quidem Septentrionale Brasiliae latus, dein Guaianae &sequentia litora alluens, usque ad isthmum & sinum Mexicanum ; unde iterum oblique deflectens, fretum Bahamae motu violento pertranst,ac partim Floridam , Virginiam & totam Americae Borealis oram a lambit, partim vero recta in Orientem tendit donec Europae & opposita Africae litora contingat, unde denuo iis Austrum vergit, ac ea qua diximus ratione motui primario illabitur, sicque perpetuo in circu
Si itaque navis aliqua ineunte Vere ex Europa sol Vens , puta ex oceano Galliae Hispaniae vicino, D fieri
39쪽
fieri potest ut nullis instructa velis , vento & aesta ubique secundo quater mille conficiat leucas Germanicas, & tandem illuc , unde digressa sit, revertatur. Primo quippe ad insulas Canarias & litus occidentale Africae deseretur. Hinc pertransitis promuntoriis Albo, Viridi & Leonum dicto, ad.Guineae litora defluet. Inde ad Promuntorium Lopis Gonsalvi aut aliquanto ulterius procurret. Unde iterum cursum mutabit & Brasiliam petet. Quod si Australiorari is litora contigerit, Meridiem versus declinabit,& per Australem meanum in Orientem deseretur. At vero si ad aliquanto Borealiora Brasiliae litora fuerit delata, illum, quem descripsimus, aestum insistet, x superato toto illo tractu qui ad Mexicanum sinum extenditur , per Bahamae fretum denuo ad Europae litora elabetur, donec totum absolvat gy
Atque haec quidem est nostrorum marium revolutio. Idem Pacifico, idem quoque Indico contimgit oceano, idque per illos quos explicuimus motus, qui nisi in orbem revolverentur, maria ubique starent immota. Hinc satis fit manifestum qnare maria mediterranea & praecipue longius a cursu Solis remota , vel nullum, Vel exiguum' patiantur
Quamvis vero haec marium circulatio magis esset conspicua
40쪽
conspicua si telluris litora aequaliter in orbem expanderentur , attamen licet id non sit, adeo tamen clare motus isti in Oceano comparent, ut quidquid circulo contingat, ipsum quoque hoc marium cursus& recursus patiantur. Cum circuli partes oppositae contrario semper motu afficiantur, idem etiam in Oceano videre est. Quando mare intra Tropicos abortu in Occasium truditur, tum maria nobis vicina& huic parallela ab occasu in ortum feruntur. Quando mare quod Brasiliae latus Orientale alluit movetur a Septentrione in Austrum , tum maria huic opposta & litori Cimbebae, Congi & Angolae vicina fluunt a Meridie in Boream. Quando mare quod Septentrionale Brasiliae latus, Gu anam, Venez.elam , Honduras & Jucataniam praeterfluit, fertur ab ortu in occasum , tum mare quod Guineae & B nini oram radit, st Occas' in Ortum sertur. Quando mare ab Honduris& Jucatania ad fretum Bahamar, Floridam & Virginiam tendit,ab Austro nempe ad Aquilonem , tum quoque mare in opposito Africae litore, quod a freto Herculeo usque ad Nigritas seu Guineam extenditur, ab Aquilone in Austru fluit. Atque hic quidem Oceani cursus perpetuus est Sole βeptentrionalia signa illustrante. Eodem vero longiuς digresso ac brumalia fovente signa, quia tum in praedictis litoribus aut sstitur aut contrarins ut supe-
